|
22.
M. Aemilio Paulo Ser. Fulvio Nobiliore consulibus ambo Romani
consules ad Africam profecti sunt cum trecentarum navium classe. Primum
Afros navali certamine superant. Aemilius consul centum et
quattuor naves hostium demersit, triginta cum pugnatoribus cepit, quindecim
milia hostium aut occidit aut cepit, militem suum ingenti praeda ditavit. Et
subacta Africa tunc fuisset, nisi quod tanta fames erat, ut diutius exercitus
expectare non posset. Consules cum victrici classe redeuntes
circa Siciliam naufragium passi sunt. Et tanta tempestas fuit,
ut ex quadringentis sexaginta quattuor navibus tantum octoginta servari potuerint;
neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita est. Romani
tamen statim ducentas naves reparaverunt, neque in aliquo animus his infractus
fuit.
23.
Cn. Servilius Caepio C. Sempronius Blaesus consules cum ducentis sexaginta
navibus ad Africam profecti sunt. Aliquot civitates ceperunt. Praedam
ingentem reducentes naufragium passi sunt. Itaque cum
continuae calamitates Romanis displicerent, decrevit senatus, ut a maritimis
proeliis recederetur et tantum sexaginta naves ad praesidium Italiae salvae
essent.
24.
L. Caecilio Metello C. Furio Placido consulibus Metellus in Sicilia Afrorum
ducem cum centum triginta elephantis et magnis copiis venientem superavit,
viginti milia hostium cecidit, sex et viginti elephantos cepit, reliquos
errantes per Numidas, quos in auxilium habebat, collegit et Romam deduxit
ingenti pompa, cum CXXX elephantorum numerus omnia itinera compleret. Post haec mala Carthaginienses Regulum ducem, quem ceperant,
petiverunt, ut Romam proficisceretur et pacem a Romanis obtineret ac
permutationem captivorum faceret.
25.
Ille Romam cum venisset, inductus in senatum nihil quasi Roma- nus egit
dixitque se ex illa die, qua in potestatem Afrorum venisset. Romanum esse desisse. Itaque et uxorem a complexu removit et senatui suasit, ne pax cum
Poenis fieret; illos enim fractos tot casibus spem nullam habere; se tanti non
esse, ut tot milia captivorum propter unum se et senem et paucos, qui ex
Romanis capti fuerant, redderentur. Itaque obtinuit. Nam
Afros pacem petentes nullus admisit. Ipse Carthaginem rediit,
offerentibusque Romanis, ut eum Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum,
in qua, postquam Afris servierat, dignitatem honesti civis habere non posset. Regressus igitur ad Africam omnibus suppliciis extinctus est.
26.
P. Claudio Pulchro L. Iunio consulibus Claudius contra auspicia pugnavit et a
Carthaginiensibus victus est. Nam ex ducentis et viginti
navibus cum triginta fugit, nonaginta cum pugnatoribus captae sunt, demersae
ceterae. Alius quoque consul naufragio classem amisit,
exercitum tamen salvum habuit, quia vicina litora erant.
27.
C. Lutatio Catulo A. Postumio Albino consulibus, anno belli Punici vicesimo et
tertio Catulo bellum contra Afros commissum est. Profectus est
cum trecentis navibus in Siciliam; Afri contra ipsum quadringentas paraverunt. Numquam in mari tantis copiis pugnatum est. Lutatius
Catulus navem aeger ascendit; vulneratus enim in pugna superiore fuerat. Contra Lilybaeum, civitatem Siciliae, pugnatum est ingenti
virtute Romanorum. Nam LXIII Carthaginiensium naves captae
sunt, CXXV demersae, XXXII milia hostium capta, XIII milia occisa, infinitum
auri, argenti, praedae in potestatem Romanorum redactum. Ex classe Romana XII
naves demersae. Pugnatum est VI Idus Martias. Statim
pacem Carthaginienses petiverunt tributaque est his pax. Captivi Romanorum, qui tenebantur a Carthaginiensibus,
redditi sunt. Etiam Carthaginienses petiverunt, ut redimi eos captivos
liceret, quos ex Afris Romani tenebant. Senatus iussit sine pretio eos dari, qui in publica
custodia essent; qui autem a privatis tenerentur, ut pretio dominis reddito
Carthaginem redirent atque id pretium ex fisco magis quam a Carthaginiensibus
solveretur.
28.
Q. Lutatius A. Manlius consules creati sunt bellum Faliscis intulerunt, quae
civitas Italiae opulenta quondam fuit. Quod ambo consules
intra sex dies, quam venerant, transegerunt XV milibus hostium caesis, ceteris
pace concessa, agro tamen ex medietate sublato.
|