|
1.
Finito igitur Punico bello, quod per XXIII annos tractum est,
Romani iam clarissima gloria noti legatos ad Ptolomaeum, Aegypti regem,
miserunt auxilia promittentes, quia rex Syriae Antiochus bellum ei intulerat. Ille gratias Romanis
egit, auxilia a Romanis non accepit. Iam enim fuerat pugna transacta. Eodem tempore potentissimus rex Siciliae Hiero Romam venit ad ludos
spectandos et ducenta milia modiorum tritici populo donum exhibuit.
2.
L. Cornelio Lentulo Fulvio Flacco consulibus, quibus Hiero Romam venerat, etiam
contra Ligures intra Italiam bellum gestum est et de his triumphatum.
Carthaginienses tamen bellum reparare temptabant, Sardinienses, qui ex
condicione pacis Romanis parere debebant, ad rebellandum impellentes. Venit
tamen Romam legatio Carthaginiensium et pacem impetravit.
3.
T. Manlio Torquato C. Atilio Bulco consulibus de Sardis triumphatum est, et
pace omnibus locis facta Romani nullum bellum habuerunt, quod his post Romam
conditam semel tantum Numa Pompilio regnante contigerat.
4.
L. Postumius Albinus Cn. Fulvius Centumalus consules bellum contra Illyrios
gesserunt et multis civitatibus captis etiam reges in deditionem acceperunt. Ac
tum primum ex Illyriis triumphatum est.
|