|
5.
L. Aemilio consule ingentes Gallorum copiae Alpes transierunt.
Sed pro Romanis tota Italia consensit,
traditumque est a Fabio historico, qui ei bello interfuit, DCCC milia hominum
parata ad id bellum fuisse. Sed res per consulem tantum prospere gesta est. XL milia hostium
interfecta sunt et triumphus Aemilio decretus,
6.
Aliquot deinde annis post contra Gallos intra Italiam pugnatum
est, finitumque bellum M. Claudio Marcello et Cn. Cornelio Scipione consulibus. Tum Marcellus cum parva
manu equitum dimicavit et regem Gallorum, Viridomarum nomine, manu sua occidit.
Postea cum collega ingentes copias Gallorum peremit, Mediolanum expugnavit,
grandem praedam Romam pertulit. Ac triumphans Marcellus spolia Galli stipiti
inposita umeris suis vexit,
7.
M. Minucio Rufo P. Cornelio consulibus Histris bellum inlatum est, quia latrocinati
navibus Romanorum fuerant, quae frumenta exhibebant, perdomitique sunt omnes.
Eodem anno bellum Punicum secundum Romanis inlatum est per Hannibalem,
Carthaginiensium ducem, qui Saguntum, Hispaniae civitatem Romanis amicam,
obpugnare adgressus est, annum agens vicesimum aetatis, copiis congregatis CL
milium. Huic Romani per legatos denuntiaverunt, ut bello abstineret. Is legatos
admittere noluit. Romani etiam
Carthaginem miserunt, ut mandaretur Hannibali, ne bellum contra socios populi
Romani gereret. Dura responsa a Carthaginiensibus data sunt. Saguntini interea fame victi sunt, captique ab Hannibale ultimis
poenis adficiuntur.
8.
Tum P. Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam profectus est,
Ti. Sempronius in Siciliam, bellum
Carthaginiensibus indictum est. Hannibal relicto in Hispania fratre Hasdrubale
Pyrenaeum transiit. Alpes, adhuc ea parte invias, sibi patefecit. Traditur ad Italiam
LXXX milia peditum, X milia equitum, septem et XXX elephantos adduxisse. Interea multi Ligures et Galli Hannibali se
coniunxerunt. Sempronius Gracchus cognito ad Italiam Hannibalis adventu ex
Sicilia exercitum Ariminum traiecit.
|