|
9.
P. Cornelius Scipio Hannibali primus occurrit. Commisso proelio, fugatis suis
ipse vulneratus in castra rediit. Sempronius Gracchus et ipse confligit apud Trebiam amnem.
Is quoque vincitur. Hannibali multi se in
Italia dediderunt. Inde ad Tusciam veniens Hannibal Flaminio consuli occurrit.
Ipsum Flaminium interemit; Romanorum XXV milia caesa sunt, ceteri diffugerunt.
Missus adversus Hannibalem postea a Romanis Q. Fabius Maximus. Is eum
differendo pugnam ab impetu fregit, mox inventa occasione vicit.
10.
Quingentesimo et quadragesimo anno a condita urbe L. Aemilius Paulus P.
Terentius Varro contra Hannibalem mittuntur Fabioque succedunt, qui abiens ambo
consules monuit, ut Hannibalem, callidum et inpatientem ducem, non aliter
vincerent, quam proelium differendo. Verum cum inpatientia Varronis consulis
contradicente altero consule [id est Aemilio Paulo] apud vicum, qui Cannae
appellatur in Apulia pugnatum esset, ambo consules ab Hannibale vincuntur. In
ea pugna tria milia Afrorum pereunt; magna pars de exercitu Hannibalis
sauciatur. Nullo tamen proelio Punico bello Romani gravius accepti sunt. Periit enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii
XX, senatores capti aut occisi XXX, nobiles viri CCC, militum XL milia, equitum
III milia et quingenti. In
quibus malis nemo tamen Romanorum pacis mentionem habere dignatus est. Servi, quod numquam ante, manumissi et milites facti sunt.
11.
Post eam pugnam multae Italiae civitates, quae Romanis paruerant, se ad Hannibalem
transtulerunt. Hannibal Romanis obtulit, ut captivos redimerent, responsumque
est a senatu eos cives non esse necessarios, qui cum armati essent, capi
potuissent. Ille omnes postea variis suppliciis interfecit et tres modios
anulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus equitum Romanorum,
senatorum et militum detraxerat. Interea in Hispania, ubi frater Hannibalis
Hasdrubal remanserat cum magno exercitu, ut eam totam Afris subigeret, a duobus
Scipionibus, Romanis ducibus, vincitur. Perdit
in pugna XXXV milia hominum; ex his capiuntur X milia, occiduntur XXV milia.
Mittuntur ei a Carthaginiensibus ad reparandas vires XII milia peditum, IV
milia equitum, XX elephanti.
12.
Anno quarto postquam ad Italiam Hannibal venit, M. Claudius Marcellus consul
apud Nolam, civitatem Campaniae, contra Hannibalem bene pugnavit. Hannibal
multas civitates Romanorum per Apuliam, Calabriam, Brittios occupavit. Quo
tempore etiam rex Macedoniae Philippus ad eum legatos misit, promittens auxilia
contra Romanos sub hac condicione, ut deletis Romanis ipse quoque contra
Graecos ab Hannibale auxilia acciperet. Captis igitur legatis Philippi et re
cognita Romani in Macedoniam M. Valerium Laevinum ire iusserunt, in Sardiniam
T. Manlium Torquatum proconsulem. Nam etiam ea sollicitata ab Hannibale,
Romanos deseruerat.
|