|
13.
Ita uno tempore quattuor locis pugnabatur: in Italia contra
Hannibalem, in Hispaniis contra fratrem eius Hasdrubalem, in Macedonia contra
Philippum, in Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem Carthaginiensem. Is
a T. Manlio proconsule, qui ad Sardiniam missus fuerat, vivus est captus,
occisa cum eo duodecim milia, capti mille quingenti, et a Romanis Sardinia
subacta. Manlius
victor captivos et Hasdrubalem Romam reportavit. Interea etiam Philippus a
Laevino in Macedonia vincitur et in Hispania ab Scipionibus Hasdrubal et Mago,
tertius frater Hannibalis.
14. Decimo
anno postquam Hannibal in Italiam venerat, P. Sulpicio Cn. Fulvio consulibus,
Hannibal usque ad quartum miliarium urbis accessit, equites eius usque ad
portam. Mox consulum cum exercitu venientium metu Hannibal ad Campaniam se
recepit. In Hispania a fratre eius Hasdrubale ambo Scipiones, qui per multos
annos victores fuerant, interficiuntur, exercitus tamen integer mansit; casu
enim magis erant quam virtute decepti. Quo
tempore etiam a consule Marcello Siciliae magna pars capta est, quam tenere
Afri coeperant, et nobilissima urbs Syracusana; praeda ingens Romam perlata
est. Laevinus in Macedonia cum Philippo et multis Graeciae populis et rege
Asiae Attalo amicitiam fecit, et ad Siciliam profectus Hannonem quendam,
Afrorum ducem, apud Agrigentum civitatem cum ipso oppido cepit eumque Romam cum
captivis nobilibus misit. XL civitates in deditionem accepit, XXVI expugnavit.
Ita omni Sicilia recepta et Macedonia fracta; ingenti gloria Romam regressus
est. Hannibal in Italia Cn. Fulvium consulem subito adgressus cum octo milibus
hominum interfecit.
15.
Interea ad Hispanias, ubi occisis duobus Scipionibus nullus Romanus dux erat,
P. Cornelius Scipio mittitur, filius P. Scipionis, qui ibidem bellum gesserat, annos
natus quattuor et viginti, vir Romanorum omnium et sua aetate et posteriore
tempore fere primus. Is Carthaginem Hispaniae capit, in qua omne aurum,
argentum et belli apparatum Afri habebant, nobilissimos quoque obsides, quos ab
Hispanis acceperant. Magonem etiam, fratrem Hannibalis, ibidem capit, quem
Romam cum aliis mittit. Romae ingens laetitia post hunc nuntium
fuit. Scipio Hispanorumn obsides parentibus reddidit; quare
omnes fere Hispaniae uno animo ad eum transierunt. Post quae
Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, victum fugat et praedam maximam capit.
16.
Interea in Italia consul Q. Fabius Maximus Tarentum recepit, in qua ingentes
copiae Hannibalis erant. Ibi etiam ducem Hannibalis Carthalonem occidit, XXV
milia hominum captivorum vendidit, praedam militibus dispertivit, pecuniam
hominum venditorum ad fiscum retulit. Tum multae civitates Romanorum, quae ad
Hannibalem transierant prius, rursus se Fabio Maximo dediderunt. Insequenti
anno Scipio in Hispania egregias res egit et per se et per fratrem suum L.
Scipionem; LXX civitates receperunt. In Italia tamen male pugnatum
est. Nam Claudius Marcellus
consul ab Hannibale occisus est.
|