|
17.
Tertio anno postquam Scipio ad Hispanias profectus fuerat,
rursus res inclitas gerit. Regem Hispaniarum magno proelio victum
in amicitiam accepit et primus omnium a victo obsides non poposcit.
18.
Desperans Hannibal Hispanias contra Scipionem diutius posse
retinere, fratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is
veniens eodem itinere, quo etiam Hannibal venerat, a consulibus Ap. Claudio
Nerone et M. Livio Salinatore apud Senam, Piceni civitatem, in insidias conpositas
incidit. Strenue
tamen pugnans occisus est; ingentes eius copiae captae aut interfectae sunt,
magnum pondus auri atque argenti Romam relatum est. Post haec Hannibal
diffidere iam de belli coepit eventu. Romanis ingens animus accessit; itaque et
ipsi evocaverunt ex Hispania P. Cornelium Scipionem. Is Romam cum ingenti gloria venit.
19.
Q. Caecilio L. Valerio consulibus omnes civitates, quae in Brittiis ab
Hannibale tenebantur, Romanis se tradiderunt.
20.
Anno quarto decimo posteaquam in Italiam Hannibal venerat, Scipio, qui multa
bene in Hispania egerat, consul est factus et in Africam missus. Cui viro
divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus
habere sermonem. Is in Africa contra Hannonem, ducem Afrorum, pugnat; exercitum
eius interficit. Secundo proelio castra capit cum quattuor milibus et quingentis militibus,
XI milibus occisis. Syphacem, Numidiae regem, qui se Afris coniunxerat, capit
et castra eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis et infinitis spoliis
Romam a Scipione mittitur. Qua re audita
omnis fere Italia Hannibalem deserit. Ipse a Carthaginiensibus redire in
Africam iubetur, quam Scipio vastabat.
|