|
21.
Ita anno septimo decimo ab Hannibale Italia liberata est.
Legati Carthaginiensium pacem a Scipione petiverunt; ab eo ad senatum Romam
missi sunt. Quadraginta et quinque diebus his indutiae datae sunt, quousque ire
Romam et regredi possent; et triginta milia pondo argenti ab his accepta sunt.
Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri. Scipio
his condicionibus dedit: ne amplius quam triginta naves haberent, ut quingenta
milia pondo argenti darent, captivos et perfugas redderent.
22.
Interim Hannibale veniente ad Africam pax turbata est, multa hostilia ab Afris
facta sunt. Legati tamen eorum ex urbe venientes a Romanis capti sunt, sed
iubente Scipione dimissi. Hannibal quoque frequentibus proeliis victus a
Scipione petit etiam ipse pacem. Cum ventum esset ad colloquium, isdem
condicionibus data est, quibus prius, additis quingentis milibus pondo argenti
centum milibus librarum propter novam perfidiam. Carthaginiensibus condiciones
displicuerunt iusseruntque Hannibalem pugnare. Infertur a Scipione et
Masinissa, alio rege Numidarum, qui amicitiam cum Scipione fecerat, Carthagini
bellum. Hannibal tres exploratores ad Scipionis castra misit, quos captos
Scipio circumduci per castra iussit ostendique his totum exercitum, mox etiam
prandium dari dimittique, ut renuntiarent Hannibali quae apud Romanos
vidissent.
23.
Interea proelium ab utroque duce instructum est, quale vix ulla memoria fuit,
cum peritissimi viri copias suas ad bellum educerent. Scipio victor recedit
paene ipso Hannibale capto, qui primum cum multis equitibus, deinde cum
viginti, postremo cum quattuor evasit. Inventa in castris Hannibalis argenti
pondo viginti milia, auri octoginta, cetera supellectilis copiosa. Post id certamen pax cum
Carthaginiensibus facta est. Scipio Romam rediit, ingenti gloria
triumphavit atque Africanus ex eo appellari coeptus est. Finem
accepit secundum Punicum bellum post annum nonum decimum, quam coeperat.
|