|
1.
Transacto Punico bello secutum est Macedonicum contra
Philippum regem quingentesimo quinquagesimo et primo anno ab urbe condita.
2.
T. Quintius Flamininus adversum Philippum missus rem prospere
gessit. Pax ei data est his legibus: ne Graeciae civitatibus, quas Romani
contra eum defenderant, bellum inferret, ut captivos et transfugas redderet,
quinquaginta solas naves haberet, reliquas Romanis dederet, per annos decem
quaterna milia pondo argenti praestaret et obsidem daret filium suum Demetrium.
T. Quintius
etiam Lacedaemoniis intulit bellum. Ducem eorum Nabidem vicit et quibus voluit
condicionibus in fidem accepit. Ingenti gloria trimphavit; duxit ante currum
nobilissimos obsides, Demetrium, Philippi filium, et Armenen Nabidis.
3.
Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum contra Antiochum regem P.
Cornelio Scipione M. Acilio Glabrione consulibus. Huic Antiocho Hannibal se
iunxerat, Carthaginem, patriam suam, metu, ne Romanis traderetur, relinquens.
M. Acilius Glabrio in Achaia bene pugnavit. Castra regis Antiochi nocturna
pugna capta sunt, ipse fugatus. Philippo, quia contra Antiochum
Romanis fuisset auxilio, filius Demetrius redditus est.
4.
L. Cornelio Scipione et C. Laelio consulibus Scipio Africanus fratri suo L.
Cornelio Scipioni consuli legatus datus contra Antiochum profectus est.
Hannibal, qui cum Antiocho erat, navali proelio victus est. Ipse postea
Antiochus circa Sipylum apud Magnesiam, Asiae civitatem, a consule Cornelio
Scipione ingenti proelio fusus est. Auxilio fuit Romanis in ea
pugna Eumenes, Attali regis frater, qui Eumeniam in Phrygia condidit. Quinquaginta milia peditum, tria equitum eo certamine ex parte regis
occisa sunt. Tum rex pacem petit. Isdem condicionibus data est a senatu, quamquam victo, quibus ante
offerebatur: ut ex Europa et Asia recederet atque intra Taurum se contineret,
decem milia talentorum et viginti obsides praeberet, Hannibalem, concitatorem
belli, dederet. Eumeni regi donatae sunt a senatu omnes Asiae
civitates, quas Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis, qui auxilium Romanis
contra regem Antiochum tulerant, multae urbes concessae sunt. Scipio Romam rediit, ingenti gloria
triumphavit. Nomen et ipse ad imitationem fratris Asiagenis
accepit, quia Asiam vicerat, sicuti frater ipsius propter Africam domitam
Africanus appellabatur.
5.
Sp. Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus M. Fulvius de Aetolis
triumphavit. Hannibal, qui victo Antiocho, ne Romanis traderetur, ad Prusiam,
Bithyniae regem, fugerat, repetitus etiam ab eo est per T. Quintium Flamininum.
Et, cum tradendus Romanis esset, venenum bibit et apud Libyssam in finibus
Nicomedensium sepultus est.
6.
Philippo, rege Macedoniae, mortuo, qui et adversum Romanos bellum gesserat et
postea Romanis contra Antiochum auxilium tulerat, filius eius Perseus in
Macedonia rebellavit ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adiutores habebat
Cotyn, Thraciae regem, et regem Illyrici, Gentium nomine. Romanis autem in
auxilio erant Eumenes, Asiae rex, Ariaratus Cappadociae, Antiochus Syriae,
Ptolomaeus Aegypti, Masinissa Numidiae. Prusias autem Bithyniae, quamquam
sororem Persei uxorem haberet, utrisque se aequum praebuit. Dux Romanorum P.
Licinius consul contra eum missus est et a rege gravi proelio victus. Neque
tamen Romani, quamquam superati, regi petenti pacem praestare voluerunt, nisi
his condicionibus: ut se et suos senatui et populo Romano dederet. Mox missus contra eum L.
Aemilius Paulus consul et in Illyricum C. Anicius praetor contra Gentium. Sed Gentius facile uno proelio victus mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo
filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum venerunt. Ita bello intra
XXX dies perfecto ante cognitum est Gentium victum, quam coeptum bellum
nuntiaretur.
7.
Cum Perseo autem Aemilius Paulus consul III Nonas Septembres dimicavit vicitque
eum viginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege integer
fugit. Romanorum centum milites amissi sunt. Urbes Macedoniae omnes, quas rex
tenuerat, Romanis se dediderunt; ipse rex, cum desereretur ab amicis, venit in
Pauli potestatem. Sed honorem ei Aemilius
Paulus consul non quasi victo habuit. Nam et volentem ad pedes sibi cadere non
permisit et iuxta se in sella conlocavit. Macedonibus et Illyriis hae leges a
Romanis datae: ut liberi essent et dimidium eorum tributorum praestarent, quae
regibus praestitissent, ut appareret, populum Romanum pro aequitate magis quam
avaritia dimicare. Itaque in conventu infinitorum populorum Paulus
hoc pronuntiavit et legationes multarum gentium, quae ad eum venerant,
magnificentissime convivio pavit, dicens eiusdem hominis esse debere et bello
vincere et in convivii apparatu elegantem esse.
8.
Mox septuaginta civitates Epiri, quae rebellabant, cepit, praedam militibus
distribuit. Romam ingenti pompa rediit in navi Persei, quae inusitatae
magnitudinis fuisse traditur, adeo ut sedecim ordines dicatur habuisse remorum.
Triumphavit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus filiis utroque
latere adstantibus. Ducti sunt ante currum duo regis filii et ipse Perseus, XLV
annos natus. Post eum etiam Anicius de Illyriis triumphavit. Gentius cum fratre et
filiis ante currum ductus est. Ad hoc spectaculum reges multarum
gentium Romam venerunt, inter alios venit etiam Attalus atque Eumenes, Asiae
reges, et Prusias Bithyniae. Magno honore excepti sunt et
permittente senatu dona, quae attulerant, in Capitolio posuerunt. Prusias etiam filium suum Nicomeden senatui commendavit.
9.
Insequenti anno L. Memmius in Lusitania bene pugnavit. Marcellus postea consul
res ibidem prosperas gessit.
|