|
10.
Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur,
sexcentesimo et altero ab urbe condita anno, L. Manlio Censorino et M. Manilio
consulibus, anno quinquagesimo primo postquam secundum Punicum transactum erat.
Hi profecti Carthaginem oppugnaverunt. Contra eos Hasdrubal, dux
Carthaginiensium, dimicabat. Famea, dux alius, equitatui Carthaginiensium
praeerat. Scipio
tunc, Scipionis Africani nepos, tribunus ibi militabat. Huius apud omnes ingens
metus et reverentia erat. Nam et paratissimus ad dimicandum et consultissimus
habebatur. Itaque per eum multa a consulibus prospere gesta sunt,
neque quicquam magis vel Hasdrubal vel Famea vitabant, quam contra eam
Romanorum partem committere, ubi Scipio dimicaret.
11.
Per idem tempus Masinissa, rex Numidarum, per annos sexaginta fere amicus
populi Romani, anno vitae nonagesimo septimo mortuus quadraginta quattuor
filiis relictis Scipionem divisorem regni inter filios suos esse iussit.
12.
Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuvenis adhuc consul est factus et
contra Carthaginem missus. Is eam cepit ac diruit. Spolia ibi inventa, quae
variarum civitatum excidiis Carthago collegerat, et ornamenta urbium
civitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddidit, quae sua recognoscebant. Ita Carthago septingentesimo anno, quam condita erat,
deleta est. Scipio nomen, quod avus eius acceperat, meruit, scilicet ut propter
virtutem etiam ipse Africanus iunior vocaretur.
13.
Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma movit et Romanum praetorem P.
Iuventium contra se missum ad internicionem vicit. Post eum Q. Caecilius
Metellus dux a Romanis contra Pseudophilippum missus est et XXV milibus eius
occisis Macedoniam recepit, ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam redegit.
14.
Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae Graeciae civitati, propter
iniuriam legatorum Romanorum. Hanc Mummius consul cepit et diruit. Tres igitur Romae
simul celeberrimi triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum
ductus est Hasdrubal, Metelli ex Macedonia, cuius currum praecessit Andriscus,
idem qui et Pseudophilippus, Mummii ex Corintho, ante quem signa aenea et
pictae tabulae et alia urbis clarissimae ornamenta praelata sunt.
15.
Iterum in Macedonia Pseudoperses, qui se Persei filium esse dicebat, collectis
servitiis rebellavit et, cum sedecim milia armatorum haberet, a Tremellio
quaestore superatus est.
16.
Eodem tempore Metellus in Celtiberia apud Hispanos res egregias
gessit. Successit ei Q. Pompeius. Nec
multo post Q. quoque Caepio ad idem bellum missus est, quod quidam Viriathus
contra Romanos in Lusitania gerebat. Quo metu Viriathus a suis interfectus est,
cum quattuordecim annis Hispanias adversus Romanos movisset. Pastor primo fuit,
mox latronum dux, postremo tantos ad bellum populos concitavit, ut adsertor
contra Romanos Hispaniae putaretur. Et cum interfectores eius praemium a
Caepione consule peterent, responsum est numquam Romanis placuisse imperatores
a suis militibus interfici.
17.
Q. Pompeius deinde consul a Numantinis, quae Hispaniae civitas fuit
opulentissima superatus, pacem ignobilem fecit. Post eum C. Hostilius Mancinus
consul iterum cum Numantinis pacem fecit infamem, quam populus et senatus
iussit infringi atque ipsum Mancinum hostibus tradi, ut in illo, quem auctorem
foederis habebant, iniuriam soluti foederis vindicarent. Post
tantam igitur ignominiam, qua a Numantinis bis Romani exercitus fuerant
subiugati, P. Scipio Africanus secundo consul factus et ad Numantiam missus
est. Is primum militem vitiosum et ignavum exercendo magis
quam puniendo sine aliqua acerbitate correxit, tum multas Hispaniae civitates
partim cepit, partim in deditionem accepit, postremo ipsam Numantiam diu
obsessam fame confecit et a solo evertit, reliquam provinciam in fidem accepit.
18.
Eodem tempore Attalus, rex Asiae, frater Eumenis, mortuus est heredemque
populum Romanum reliquit. Ita imperio Romano per testamentum Asia accessit.
|