|
1.
Dum bellum in Numidia contra Iugurtham geritur, Romani consules M. Manlius et
Q. Caepio a Cimbris et Teutonis et Tugurinis et Ambronibus, quae erant
Germanorum et Gallorum gentes, victi sunt iuxta flumen Rhodanum et ingenti
internicione; etiam castra sua et magnam partem exercitus perdiderunt. Timor
Romae grandis fuit, quantus vix Hannibalis tempore Punicis bellis, ne iterum
Galli Romam venirent. Ergo Marius post victoriam Iugurthinam secundo consul est
factus bellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est. Tertio quoque ei et
quarto delatus est consulatus, quia bellum Cimbricum protrahebatur. Sed in quarto consulatu collegam habuit
Q. Lutatium Catulum. Cum
Cimbris itaque conflixit et duobus proeliis CC milia hostium cecidit, LXXX
milia cepit et ducem eorum Teutobodum, propter quod meritum absens quinto
consul est factus.
2.
Interea Cimbri et Teutones, quorum copia adhuc infinita erat, ad Italiam
transierunt. Iterum a C. Mario et Q. Catulo contra eos dimicatum est, sed a
Catuli parte felicius. Nam proelio, quod simul ambo gesserunt, CXL milia aut in
pugna aut in fuga caesa sunt, LX milia capta. Romani milites ex utroque
exercitu trecenti perierunt. Tria et triginta Cimbris signa sublata sunt; ex
his exercitus Marii duo reportavit, Catuli exercitus XXXI. Is belli finis fuit;
triumphus utrique decretus est.
3.
Sex. Iulio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus,
sexcentesimo quinquagesimo nono anno ab urbe condita, cum prope alia omnia
bella cessarent, in Italia gravissimum bellum Picentes, Marsi Pelignique
moverunt, qui, cum annis numerosis iam populo Romano obedirent, tum libertatem
sibi aequam adserere coeperunt. Perniciosum admodum hoc bellum fuit. P. Rutilius consul in
eo occisus est, Caepio, nobilis iuvenis, Porcius Cato, alius consul. Duces
autem adversus Romanos Picentibus et Marsis fuerunt T. Vettius, Hierius
Asinius, T. Herennius, A. Cluentius. A Romanis bene contra eos pugnatum est a
C. Mario, qui sexies consul fuerat, et a Cn. Pompeio, maxime tamen a L.
Cornelio Sulla, qui inter alia egregia ita Cluentium, hostium ducem, cum magnis
copiis fudit, ut ex suis unum amitteret. Quadriennio cum gravi tamen calamitate hoc bellum
tractum est. Quinto
demum anno finem accepit per L. Cornelium Sullam consulem, cum antea in eodem
bello ipse multa strenue, sed praetor, egisset.
4.
Anno urbis conditae sexcentesimo sexagesimo secundo primum Romae bellum civile
commotum est, eodem anno etiam Mithridaticum. Causam bello civili C. Marius
sexiens consul dedit. Nam cum Sulla consul contra Mithridatem gesturus bellum,
qui Asiam et Achaiam occupaverat, mitteretur, isque exercitum in Campania
paulisper teneret, ut belli socialis, de quo diximus, quod intra Italiam gestum
fuerat, reliquiae tollerentur, Marius adfectavit, ut ipse ad bellum
Mithridaticum mitteretur. Qua re Sulla commotus cum exercitu ad urbem venit.
Illic contra Marium et Sulpicium dimicavit. Primus urbem Romam armatus
ingressus est, Sulpicium interfecit, Marium fugavit, atque ita ordinatis
consulibus in futurum annum Cn. Octavio et L. Cornelio Cinna ad Asiam profectus
est.
5.
Mithridates enim, qui Ponti rex erat atque Armeniam minorem et totum Ponticum mare
in circuitu cum Bosphoro tenebat, primum Nicomeden, amicum populi Romani,
Bithynia voluit expellere senatuique mandavit bellum se ei propter iniurias,
quas passus fuerat, inlaturum. A senatu responsum Mithridati est, si id
faceret, quod bellum a Romanis et ipse pateretur. Quare iratus Cappadociam
statim occupavit et ex ea Ariobarzanen, regem et amicum populi Romani, fugavit.
Mox etiam Bithyniam invasit et Paphlagoniam pulsis ex ea regibus, amicis populi
Romani, Pylaemene et Nicomede. Inde Ephesum contendit et per omnem Asiam
litteras misit, ut ubicumque inventi essent cives Romani, uno die occiderentur.
6.
Interea etiam Athenae, civitas Achaiae, ab Aristone Atheniensi Mithridati
tradita est. Miserat eum iam ad Achaiam Mithridates Archelaum, ducem suum, cum
centum et viginti milibus equitum ac peditum, per quem etiam reliqua Graecia
occupata est. Sulla Archelaum apud Piraeum, non longe ab Athenis, obsedit,
ipsas Athenas cepit. Postea commisso proelio contra Archelaum ita eum vicit, ut
ex CXX milibus vix decem Archelao superessent, ex Sullae exercitu XIII tantum
homines interficerentur. Hac pugna Mithridates cognita septuaginta milia
lectissima ex Asia Archelao misit, contra quem iterum Sulla commisit. Primo
proelio quindecim milia hostium interfecta sunt et filius Archelai Diogenes;
secundo omnes Mithridatis copiae extinctae sunt, Archelaus ipse triduo nudus in
paludibus latuit. Hac re audita Mithridates iussit cum Sulla de pace agi.
7.
Interim eo tempore Sulla etiam Dardanos, Scordiscos, Dalmatas et Maedos partim
vicit, alios in fidem accepit. Sed cum legati a rege Mithridate, qui pacem
petebant, venissent, non aliter se daturum Sulla esse respondit, nisi rex
relictis his, quae occupaverat, ad regnum suum redisset. Postea tamen ad
colloquium ambo venerunt. Pax inter eos ordinata est, ut Sulla ad bellum civile
festinans a tergo periculum non haberet. Nam dum Sulla in Achaia atque Asia
Mithridatem vincit, Marius, qui fugatus erat, et Cornelius Cinna, unus ex
consulibus, bellum in Italia reparaverunt et ingressi urbem Romam nobilissimos
e senatu et consulares viros interfecerunt, multos proscripserunt, ipsius
Sullae domo eversa filios et uxorem ad fugam conpulerunt. Universus reliquus senatus ex
urbe fugiens ad Sullam in Graeciam venit, orans, ut patriae subveniret. Ille in
Italiam traiecit, bellum civile gesturus adversus Norbanum et Scipionem
consules. Et primo proelio contra Norbanum dimicavit non longe a Capua. Tum
sex milia eius cecidit, sex milia cepit, CXXIV suos amisit. Inde
etiam ad Scipionem se convertit et ante proelium totum eius exercitum sine
sanguine in deditionem accepit.
8.
Sed, cum Romae mutati consules essent, Marius, Marii filius, ac
Papirius Carbo consulatum accepissent, Sulla contra Marium iuniorem dimicavit
et XV milibus eius occisis CCCC de suis perdidit. Mox etiam urbem ingressus est. Marium, Marii
filium, Praeneste persecutus obsedit et ad mortem conpulit. Rursus pugnam gravissimam
habuit contra Lamponium et Carinatem, duces partis Marianae, ad portam
Collinam. LXX milia hostium in eo proelio contra Sullam fuisse dicuntur. XII milia se Sullae dediderunt, ceteri in acie, in
castris, in fuga insatiabili ira victorum consumpti sunt. Cn. quoque Carbo,
consul alter, ab Arimino ad Siciliam fugit et ibi per Cn. Pompeium interfectus
est, quem adulescentem Sulla atque annos unum et viginti natum cognita eius
industria exercitibus praefecerat, ut secundus a Sulla haberetur.
9.
Occiso ergo Carbone Siciliam Pompeius recepit. Transgressus inde ad Africam,
Domitium, Marianae partis ducem, et Hiardam, regem Mauritaniae, qui Domitio
auxilium ferebat, occidit. Post haec Sulla de Mithridate ingenti gloria triumphavit.
Cn. etiam Pompeius, quod nulli Romanorum tributum erat, quartum et vicesimum
annum agens de Africa triumphavit. Hunc finem habuerunt duo bella funestissima,
Italicum, quod et sociale dictum est, et civile, quae ambo tracta sunt per
annos decem. Consumpserunt autem ultra CL milia hominum, viros consulares XXIV,
praetorios VII, aedilicios LX, senatores fere CC.
|