|
1.
M. Aemilio Lepido Q. Catulo consulibus, cum Sulla rem publicam conposuisset,
bella nova exarserunt, unum in Hispania, aliud in Pamphylia et Cilicia, tertium
in Macedonia, quartum in Dalmatia. Nam Sertorius, qui partium Marianarum
fuerat, timens fortunam ceterorum, qui interempti erant, ad bellum commovit
Hispanias. Missi sunt contra eum duces Q. Caecilius Metellus, filius eius, qui
Iugurtham regem vicit, et L. Domitius praetor. A Sertorii duce Hirtuleio
Domitius occisus est. Metellus vario successu contra Sertorium dimicavit.
Postea, cum inpar pugnae solus Metellus putaretur, Cn. Pompeius ad Hispanias
missus est. Ita duobus ducibus adversis Sertorius fortuna varia
saepe pugnavit. Octavo demum anno per suos occisus est, et
finis ei bello datus per Cn. Pompeium adulescentem et Q. Metellum Pium atque
omnes prope Hispaniae in dicionem populi Romani redactae.
2.
Ad Macedoniam missus est Ap. Claudius post consulatum. Levia
proelia habuit contra varias gentes, quae Rhodopam provinciam incolebant, atque
ibi morbo mortuus est. Missus ei successor C. Scribonius Curio post consulatum.
Is Dardanos vicit et usque ad Danubium penetravit triumphumque meruit et intra
triennium bello finem dedit.
3.
Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est P. Servilius ex consule, vir strenuus. Is
Ciliciam subegit, Lyciae urbes clarissimas oppugnavit et cepit, in his
Phaselida, Olympum, Corycum Ciliciae. Isauros
quoque adgressus in dicionem redegit atque intra triennium bello finem dedit.
Primus omnium Romanorum in Tauro iter fecit. Revertens triumphum accepit et
nomen Isaurici meruit.
4.
Ad Illyricum missus est C. Cosconius pro consule. Multam partem Dalmatiae subegit,
Salonas cepit et conposito bello Romam post biennium rediit.
5.
Isdem temporibus consul M. Aemilius Lepidus, Catuli collega, bellum civile
voluit commovere, intra unam tamen aestatem motus eius oppressus est. Ita uno tempore multi simul triumphi fuerunt, Metelli
ex Hispania, Pompeii secundus ex Hispania, Curionis ex Macedonia, Servilii ex
Isauria.
|