|
6.
Anno urbis conditae sexcentesimo septuagesimo sexto, L. Licinio Lucullo et M.
Aurelio Cotta consulibus mortuus est Nicomedes, rex Bithyniae, et per
testamentum populum Romanum fecit heredem. Mithridates pace rupta Bithyniam
et Asiam rursus voluit invadere. Adversus eum ambo consules missi variam
habuere fortunam. Cotta apud Chalcedonem victus ab eo acie, etiam intra oppidum
coactus est et obsessus. Sed cum se inde Mithridates Cyzicum transtulisset, ut
Cyzico capta totam Asiam invaderet, Lucullus ei, alter consul, occurrit. Ac dum
Mithridates in obsidione Cyzici commoratur, ipse eum a tergo obsedit fameque
consumpsit et multis proeliis vicit, postremo Byzantium, quae nunc
Constantinopolis est, fugavit. Navali
quoque proelio duces eius Lucullus oppressit. Ita una hieme et aestate a
Lucullo ad centum fere milia regis extincta sunt.
7.
Anno urbis Romae sexcentesimo septuagesimo octavo Macedoniam provinciam M.
Licinius Lucullus accepit, consobrinus Luculli, qui contra Mithridatem bellum
gerebat. Et in Italia novum bellum subito commotum est. Septuaginta enim et
quattuor gladiatores ducibus Spartaco, Crixo et Oenomao effracto Capuae ludo
fugerunt. Et per Italiam vagantes paene non levius bellum in ea, quam Hannibal
moverat, paraverunt. Nam multis ducibus et duobus simul Romanorum consulibus
victis sexaginta fere milium armatorum exercitum congregaverunt, victique sunt
in Apulia a M. Licinio Crasso pro consule, et post multas calamitates Italiae
tertio anno bello huic est finis inpositus.
8.
Sexcentesimo octogesimo primo anno urbis conditae, P. Cornelio Lentulo et Cn.
Aufidio Oreste consulibus duo tantum gravia bella in imperio Romano erant,
Mithridaticum et Macedonicum. Haec duo Luculli agebant, L. Lucullus et M. Lucullus. L.
ergo Lucullus post pugnam Cyzicenam, qua vicerat Mithridatem, et navalem, qua
duces eius oppresserat, persecutus est eum et recepta Paphlagonia atque
Bithynia etiam regnum eius invasit, Sinopen et Amison, civitates Ponti
nobilissimas, cepit. Secundo proelio apud Caberam civitatem, quo ingentes
copias ex omni regno adduxerat Mithridates, cum XXX milia lectissima regis a
quinque milibus Romanorum vastata essent, Mithridates fugatus est, castra eius
direpta. Armenia quoque minor, quam tenuerat, eidem sublata est. Susceptus
tamen est Mithridates post fugam a Tigrane, Armeniae rege, qui tum ingenti
gloria imperabat, Persas saepe vicerat, Mesopotamiam occupaverat et Syriam et
Phoenices partem.
9.
Ergo Lucullus repetens hostem fugatum etiam regnum Tigranis qui Armeniis
imperabat ingressus est. Tigranocertam, civitatem Arzanenae, nobilissimam regni
Armeniaci, cepit, ipsum regem cum septem milibus quingentis clibanariis et
centum milibus sagittariorum et armatorum venientem decem et octo milia militum
habens ita vicit, ut magnam partem Armeniorum deleverit. Inde Nisibin profectus
eam quoque civitatem cum regis fratre cepit. Sed hi, quos in Ponto Lucullus
reliquerat cum exercitus parte, ut regiones victas et iam Romanorum tuerentur,
neglegenter se et avare agentes occasionem iterum Mithridati in Pontum
inrumpendi dederunt, atque ita bellum renovatum est. Lucullo paranti capta Nisibi contra Persas
expeditionem successor est missus.
10.
Alter autem Lucullus, qui Macedoniam administrabat, Bessis primus Romanorum
intulit bellum atque eos ingenti proelio in Haemo monte superavit. Oppidum
Uscudamam, quod Bessi habitabant, eodem die, quo adgressus est, vicit, Cabylen
cepit, usque ad Danubium penetravit. Inde multas supra Pontum positas civitates
adgressus est. Illic Apolloniam evertit, Callatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum,
Burziaonem cepit belloque confecto Romam rediit. Ambo triumphaverunt, tamen
Lucullus, qui contra Mithridatem pugnaverat, maiore gloria, cum tantorum
regnorum victor redisset.
|