|
16.
Sexcentesimo nonagesimo anno urbis conditae D. Iunio Silano
et L. Murena consulibus Metellus de Creta triumphavit, Pompeius de bello
piratico et Mithridatico. Nulla umquam pompa triumphi similis fuit. Ducti sunt
ante eius currum filii Mithridatis, filius Tigranis et Aristobulus, rex
Iudaeorum; praelata est ingens pecunia et auri atque argenti infinitum. Hoc
tempore nullum per orbem terrarum grave bellum erat.
17.
Anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio C. Iulius Caesar, qui postea
imperavit, cum L. Bibulo consul est factus. Decreta est ei Gallia et Illyricum
cum legionibus decem. Is primus vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur,
deinde vincendo per bella gravissima usque ad Oceanum Britannicum processit.
Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum,
Rhenum et Oceanum est et circuitu patet ad bis et tricies centena milia
passuum. Britannis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen
quidem Romanorum cognitum erat, eosque victos obsidibus acceptis stipendiarios
fecit. Galliae autem tributi nomine annuum imperavit
stipendium quadringenties, Germanosque trans Rhenum adgressus inmanissimis
proeliis vicit. Inter tot successus ter male pugnavit, apud
Arvernos semel praesens et absens in Germania bis. Nam legati
eius duo, Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt.
18.
Circa eadem tempora anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo septimo, M.
Licinius Crassus, collega Cn. Pompeii Magni in consulatu secundo, contra
Parthos missus est et cum circa Carras contra omen et auspicia dimicasset, a
Surena, Orodis regis duce, victus ad postremum interfectus est cum filio,
clarissimo et praestantissimo iuvene. Reliquiae exercitus per C. Cassium
quaestorem servatae sunt, qui singulari animo perditas res tanta virtute
restituit, ut Persas rediens trans Euphraten crebris proeliis vinceret.
19.
Hinc iam bellum civile successit exsecrandum et lacrimabile, quo praeter
calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata
est. Caesar enim rediens ex Gallia victor coepit poscere alterum consulatum
atque ita ut sine dubietate aliqua ei deferretur. Contradictum est a Marcello
consule, a Bibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque dimissis exercitibus ad urbem
redire. Propter quam iniuriam ab Arimino, ubi milites congregatos habebat,
adversum patriam cum exercitu venit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque
universa nobilitas ex urbe fugit et in Graeciam transiit. Apud Epirum,
Macedoniam, Achaiam Pompeio duce senatus contra Caesarem bellum paravit.
20.
Caesar vacuam urbem ingressus dictatorem se fecit. Inde Hispanias petiit. Ibi
Pompeii exercitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio,
M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde regressus in Graeciam transiit,
adversum Pompeium dimicavit. Primo proelio victus est et fugatus, evasit tamen,
quia nocte interveniente Pompeius sequi noluit, dixitque Caesar nec Pompeium
scire vincere et illo tantum die se potuisse superari. Deinde in Thessalia apud
Palaeopharsalum productis utrimque ingentibus copiis dimicaverunt. Pompeia
acies habuit XL milia peditum, equites in sinistro cornu sexcentos, in dextro
quingentos, praeterea totius Orientis auxilia, totam nobilitatem, innumeros
senatores, praetorios, consulares et qui magnorum iam bellorum victores
fuissent. Caesar in acie sua habuit
peditum non integra XXX milia, equites mille.
|