|
21.
Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores neque
melioribus ducibus convenerant, totum terrarum orbem facile subacturae, si
contra barbaros ducerentur. Pugnatum tamen est ingenti contentione victusque ad
postremum Pompeius et castra eius direpta sunt. Ipse fugatus Alexandriam
petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatu datus fuerat propter iuvenilem
eius aetatem, acciperet auxilia. Qui fortunam magis quam amicitiam secutus
occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit. Quo conspecto Caesar
etiam lacrimas fudisse dicitur, tanti viri intuens caput et generi quondam sui.
22.
Mox Caesar Alexandriam venit. Ipsi quoque Ptolomaeus parare
voluit insidias, qua causa bellum regi inlatum est. Victus in Nilo periit
inventumque est corpus eius cum lorica aurea. Caesar Alexandria potitus regnum Cleopatrae dedit, Ptolomaei sorori,
cum qua consuetudinem stupri habuerat. Rediens inde Caesar Pharnacen,
Mithridatis Magni filium, qui Pompeio in auxilium apud Thessaliam fuerat,
rebellantem in Ponto et multas populi Romani provincias occupantem vicit acie,
postea ad mortem coegit.
23.
Inde Romam regressus tertio se consulem fecit cum M. Aemilio Lepido, qui ei
magister equitum dictatori ante annum fuerat. Inde in Africam profectus est,
ubi infinita nobilitas cum Iuba, Mauretaniae rege, bellum reparaverat. Duces
autem Romani erant P. Cornelius Scipio ex genere antiquissimo Scipionis
Africani (hic etiam socer Pompeii Magni fuerat), M. Petreius, Q. Varus, M.
Porcius Cato, L. Cornelius Faustus, Sullae dictatoris filius. Contra hos
commisso proelio, post multas dimicationes victor fuit Caesar. Cato, Scipio,
Petreius, Iuba ipsi se occiderunt. Faustus, Sullae quondam dictatoris filius,
Pompeii gener, a Caesare interfectus est.
24.
Post annum Caesar Romam regressus quarto se consulem fecit et statim ad
Hispanias est profectus, ubi Pompeii filii, Cn. Pompeius et Sex. Pompeius, ingens
bellum praeparaverant. Multa proelia fuerunt, ultimum apud Mundam civitatem, in
quo adeo Caesar paene victus est, ut fugientibus suis se voluerit occidere, ne
post tantam rei militaris gloriam in potestatem adulescentium, natus annos sex
et quinquaginta, veniret. Denique reparatis suis vicit. Ex Pompeii filiis maior occisus est, minor fugit.
25. Inde
Caesar bellis civilibus toto orbe conpositis Romam rediit. Agere insolentius
coepit et contra consuetudinem Romanae libertatis. Cum ergo et honores ex sua
voluntate praestaret, qui a populo antea deferebantur, nec senatui ad se
venienti adsurgeret aliaque regia et paene tyrannica faceret, coniuratum est in
eum a sexaginta vel amplius senatoribus equitibusque Romanis. Praecipui fuerunt
inter coniuratos duo Bruti ex eo genere Bruti, qui primus Romae consul fuerat
et reges expulerat, et C. Cassius et Servilius Casca. Ergo Caesar, cum senatus
die inter ceteros venisset ad curiam, tribus et viginti vulneribus confossus
est.
|