|
1.
Anno urbis septingentesimo fere ac nono interfecto Caesare civilia bella
reparata sunt. Percussoribus enim Caesaris senatus favebat. Antonius consul
partium Caesaris civilibus bellis opprimere eos conabatur. Ergo turbata re
publica multa Antonius scelera committens a senatu hostis iudicatus est. Missi ad eum persequendum
duo consules, Pansa et Hirtius, et Octavianus, adulescens annos X et VIII
natus, Caesaris nepos, quem ille testamento heredem reliquerat et nomen suum
ferre iusserat. Hic est, qui postea Augustus est dictus et rerum potitus. Qui
profecti contra Antonium tres duces vicerunt eum. Evenit tamen ut victores consules
ambo morerentur. Quare tres exercitus uni Caesari Augusto paruerunt.
2.
Fugatus Antonius amisso exercitu confugit ad Lepidum, qui Caesaris magister
equitum fuerat et tum militum copias grandes habebat, a quo susceptus est. Mox
Lepido operam dante Caesar pacem cum Antonio fecit et quasi vindicaturus patris
sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam cum exercitu
profectus extorsit, ut sibi vicesimo anno consulatus daretur. Senatum proscripsit, cum Antonio ac Lepido rem
publicam armis tenere coepit. Per hos etiam Cicero orator occisus est multique
alii nobiles.
3.
Interea Brutus et Cassius, interfectores Caesaris, ingens bellum moverunt. Erant
enim per Macedoniam et Orientem multi exercitus, quos occupaverant. Profecti
sunt igitur contra eos Caesar Octavianus Augustus et M. Antonius; remanserat
enim ad defendendam Italiam Lepidus. Apud Philippos, Macedoniae urbem, contra
eos pugnaverunt. Primo proelio victi sunt Antonius et Caesar, periit tamen dux
nobilitatis Cassius, secundo Brutum et infinitam nobilitatem, quae cum illis
bellum gesserat, victam interfecerunt. Ac sic inter eos divisa est res publica,
ut Augustus Hispanias, Gallias et Italiam teneret, Antonius Asiam, Pontum,
Orientem. Sed in Italia L. Antonius consul bellum civile commovit, frater eius,
qui cum Caesare contra Brutum et Cassium dimicaverat. Is apud Perusium, Tusciae
civitatem, victus et captus est, neque occisus.
4.
Interim a Sex. Pompeio,
Cn. Pompeii Magni filio, ingens bellum in Sicilia commotum est his, qui
superfuerant ex partibus Bruti Cassiique, ad eum confluentibus. Bellatum per
Caesarem Augustum Octavianum et M. Antonium adversus Sex. Pompeium est. Pax
postremo convenit.
5.
Eo tempore M. Agrippa in Acquitania rem prospere gessit et L. Ventidius Bassus
inrumpentes in Syriam Persas tribus proeliis vicit. Pacorum, regis Orodis
filium, interfecit eo ipso die, quo olim Orodes, Persarum rex, per ducem
Surenam Crassum occiderat. Hic primus de Parthis iustissimum triumphum Romae egit.
|