|
6.
Interim Pompeius pacem rupit et navali proelio victus fugiens ad Asiam
interfectus est. Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, repudiata sorore
Caesaris Augusti Octaviani Cleopatram, reginam Aegypti, duxit uxorem. Contra
Persas etiam ipse pugnavit. Primis eos proeliis vicit, regrediens tamen fame et
pestilentia laboravit et, cum instarent Parthi fugienti, ipse pro victo
recessit.
7.
Hic quoque ingens bellum civile commovit cogente uxore Cleopatra, regina
Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam in urbe regnare. Victus est ab
Augusto navali pugna clara et inlustri apud Actium, qui locus in Epiro est, ex
qua fugit in Aegyptum et desperatis rebus, cum omnes ad Augustum transirent,
ipse se interemit. Cleopatra sibi aspidem admisit et veneno eius extincta est. Aegyptus per Octavianum Augustum imperio Romano
adiecta est praepositusque ei C. Cornelius Gallus. Hunc primum Aegyptus Romanum
iudicem habuit.
8.
Ita bellis toto orbe confectis Octavianus Augustus Romam rediit,
duodecimo anno, quam consul fuerat. Ex eo rem publicam per quadraginta et
quattuor annos solus obtinuit. Ante enim duodecimn annis cum Antonio et Lepido
tenuerat. Ita ab initio principatus eius
usque ad finem quinquaginta et sex anni fuerunt. Obiit autem septuagesimo sexto
anno morte communi in oppido Campaniae Atella. Romae in campo Martio sepultus
est, vir, qui non inmerito ex maxima parte deo similis est putatus. Neque enim
facile ullus eo aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior. Quadraginta
et quattuor annis, quibus solus gessit imperium, civilissime vixit, in cunctos
liberalissimus, in amicos fidissimus, quos tantis evexit honoribus, ut paene
aequaret fastigio suo.
9.
Nullo tempore ante eum magis Romana res floruit. Nam exceptis
civilibus bellis, in quibus invictus fuit, Romano adiecit imperio Aegyptum,
Cantabriam, Dalmatiam saepe ante victam, sed penitus tunc subactam, Pannoniam,
Aquitaniam, Illyricum, Raetiam, Vindelicos et Salassos in Alpibus, omnes Ponti
maritimas civitates, in his nobilissimas Bosphorum et Panticapaeum. Vicit autem multis
proeliis Dacos. Germanorum ingentes copias cecidit, ipsos quoque trans Albim
fluvium summovit, qui in Barbarico longe ultra Rhenum est. Hoc tamen bellum per
Drusum, privignum suum, administravit, sicut per Tiberium, privignum alterum,
Pannonicum, quo bello XL captivorum milia ex Germania transtulit et supra ripam
Rheni in Gallia conlocavit. Armeniam a Parthis recepit. Obsides, quod nulli antea, Persae ei dederunt.
Reddiderunt etiam signa Romana, quae Crasso victo ademerant.
10.
Scythae et Indi, quibus antea Romanorum nomen incognitum fuerat, munera et
legatos ad eum miserunt. Galatia quoque sub hoc provincia facta est, cum antea
regnum fuisset, primusque eam M. Lollius pro praetore administravit. Tanto
autem amore etiam apud barbaros fuit, ut reges populi Romani amici in honorem
eius conderent civitates, quas Caesareas nominarent, sicut in Mauritania a rege
Iuba, et in Palaestina, quae nunc urbs est clarissima. Multi autem reges ex regnis
suis venerunt, ut ei obsequerentur, et habitu Romano, togati scilicet, ad
vehiculum vel equum ipsius cucurrerunt. Moriens Divus appellatus. Rem publicam beatissimam Tiberio successori reliquit,
qui privignus ei, mox gener, postremo adoptione filius fuerat.
|