|
11.
Tiberius ingenti socordia imperium gessit, gravi crudelitate,
scelesta avaritia, turpi libidine. Nam nusquam ipse pugnavit, bella per legatos
gessit suos. Quosdam reges ad se per blanditias evocatos numquam remisit, in
quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in provinciae formam redegit et
maximam civitatem appellari nomine suo iussit, quae nunc Caesarea dicitur, cum
Mazaca antea vocaretur. Hic tertio et vicesimo imperii anno, aetatis
septuagesimo octavo, ingenti omnium gaudio mortuus est in Campania.
12.
Successit ei C. Caesar, cognomento Caligula, Drusi, privigni Augusti, et ipsius
Tiberii nepos, sceleratissimus ac funestissimus et qui etiam Tiberii dedecora
purgaverit. Bellum contra Germanos suscepit et ingressus Sueviam nihil strenue
fecit. Stupra sororibus intulit, ex una etiam filiam cognovit. Cum adversum
cunctos ingenti avaritia, libidine, crudelitate saeviret, interfectus in Palatio
est anno aetatis vicesimo nono, imperii tertio, mense decimo dieque octavo.
13.
Post hunc Claudius fuit, patruus Caligulae, Drusi, qui apud Mogontiacum
monumentum habet, filius, cuius et Caligula nepos erat. Hic medie imperavit,
multa gerens tranquille atque moderate, quaedam crudeliter et insulse.
Britanniae intulit bellum, quam nullus Romanorum post C. Caesarem attigerat,
eaque devicta per Cn. Sentium et A. Plautium, inlustres ac nobiles viros,
triumphum celebrem egit. Quasdam insulas etiam ultra Britannias in Oceano
positas imperio Romano addidit, quae appellantur Orchades, filio autem suo
Britannici nomen inposuit. Tam civilis autem circa quosdam amicos extitit, ut
etiam Plautium, nobilem virum, qui expeditione Britannica multa egregie
fecerat, triumphantem ipse prosequeretur et conscendenti Capitolium laevus
incederet. Is
vixit annos IV et LX, imperavit XIV. Post mortem consecratus est Divusque
appellatus.
14.
Successit huic Nero, Caligulae, avunculo suo, simillimus, qui Romanum imperium
et deformavit et diminuit, inusitatae luxuriae sumptuumque, ut qui exemplo C.
Caligulae in calidis et frigidis lavaret unguentis, retibus aureis piscaretur,
quae blattinis funibus extrahebat. Infinitam senatus partem interfecit, bonis
omnibus hostis fuit. Ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut et saltaret
et cantaret in scaena citharoedico habitu vel tragico. Parricidia multa
commisit, fratre, uxore, sorore, matre interfectis. Urbem Romam incendit, ut
spectaculi eius imaginem cerneret, quali olim Troia capta arserat. In re militari nihil omnino ausus Britanniam paene
amisit. Nam duo sub eo nobilissima oppida capta illic atque eversa sunt.
Armeniam Parthi sustulerunt legionesque Romanas sub iugum miserunt. Duae tamen
sub eo provinciae factae sunt, Pontus Polemoniacus concedente rege Polemone et
Alpes Cottiae Cottio rege defuncto.
15.
Per haec Romano orbi execrabilis ab omnibus simul destitutus est et a senatu hostis
iudicatus; cum quaereretur ad poenam, quae poena erat talis, ut nudus per
publicum ductus furca capiti eius inserta virgis usque ad mortem caederetur
atque ita praecipitaretur a saxo, e Palatio fugit et in suburbano liberti sui,
quod est inter Salariam et Nomentanam viam ad quartum urbis miliarium est,
interfecit. Is aedificavit Romae thermas, quae ante Neronianae dictae nunc
Alexandrianae appellantur. Obiit tricesimo et altero aetatis anno, imperii
quarto decimo, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est.
|