|
21.
Huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est
dictus, vir omnium virtutum genere mirabilis adeo, ut amor et deliciae humani
generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus. Causas Latine egit,
poemata et tragoedias Graece conposuit. In oppugnatione Hierosolymorum sub
patre militans duodecim propugnatores duodecim sagittarum confixit ictibus. Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum
omnino puniret, convictos adversum se coniurationis dimiserit vel in eadem
familiaritate, qua antea, habuerit. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit,
ut, cum nulli quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum
tristem debere ab imperatore discedere, praeterea, cum quadam die in cena
recordatus fuisset nihil se illo die cuiquam praestitisse, dixerit:
"Amici, hodie diem perdidi". Hic Romae amphitheatrum aedificavit et
quinque milia ferarum in dedicatione eius occidit.
22.
Per haec inusitato favore dilectus morbo periit in ea, qua pater, villa post
biennium et menses octo, dies viginti, quam imperator erat factus, aetatis anno
altero et quadragesimo. Tantus luctus eo mortuo publicus fuit, ut omnes tamquam
in propria doluerint orbitate. Senatus obitu ipsius circa vesperam nuntiato
nocte inrupit in curiam et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit,
quantas nec vivo umquam egerat nec praesenti. Inter Divos relatus est.
23.
Domitianus mox accepit imperium, frater ipsius iunior, Neroni aut Caligulae aut
Tiberio similior quam patri vel fratri suo. Primis tamen annis moderatus in
imperio fuit, mox ad ingentia vitia progressus libidinis, iracundiae,
crudelitatis, avaritiae tantum in se odii concitavit, ut merita et patris et
fratris aboleret. Interfecit nobilissimos
e senatu. Dominum
se et deum primus appellari iussit. Nullam sibi nisi auream et argenteam
statuam in Capitolio passus est poni. Consobrinos suos interfecit. Superbia
quoque in eo execrabilis fuit. Expeditiones quattuor habuit, unam
adversum Sarmatas, alteram adversum Cattos, duas adversum Dacos. De Dacis Cattisque duplicem triumphum egit, de Sarmatis solam lauream
usurpavit. Multas tamen calamitates isdem bellis passus est;
nam in Sarmatia legio eius cum duce interfecta est et a Dacis Oppius Sabinus
consularis et Cornelius Fuscus, praefectus praetorio, cum magnis exercitibus
occisi sunt. Romae quoque multa opera fecit, in his
Capitolium et Forum Transitorium, Divorum Porticus, Isium ac Serapium et
Stadium. Verum, cum ob scelera universis exosus esse coepisset,
interfectus est suorum coniuratione in Palatio anno aetatis quadragesimo
quinto, imperii quinto decimo. Funus eius ingenti dedecore per
vespillones exportatum et ignobiliter est sepultum.
|