|
1.
Anno octingentesimo et quinquagesimo ab urbe condita, Vetere et Valente
consulibus res publica ad prosperrimum statum rediit bonis principibus ingenti
felicitate commissa. Domitiano enim exitiabili tyranno, Nerva successit, vir in
privata vita moderatus et strenuus, nobilitatis mediae. Qui senex admodum
operam dante Petronio Secundo, praefecto praetorio, item Parthenio interfectore
Domitiani, imperator est factus; aequissimum se et civilissimum praebuit. Rei
publicae divina provisione consuluit Traianum adoptando. Mortuus est Romae post annum et
quattuor menses imperii sui ac dies octo, aetatis septuagesimo et altero anno,
atque inter Divos relatus est.
2.
Successit ei Ulpius Crinitus Traianus, natus Italicae in Hispania, familia
antiqua magis quam clara. Nam pater eius primum consul fuit. Imperator autem
apud Agrippinam in Galliis factus est. Rem publicam ita administravit, ut
omnibus principibus merito praeferatur, inusitatae civilitatis et fortitudinis.
Romani imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat quam nobiliter
ampliatum, fines longe lateque diffudit. Urbes trans Rhenum in Germania
reparavit. Daciam Decibalo victo subegit, provincia trans Danubium facta in his
agris, quos nunc Taifali, Victoali et Tervingi habent. Ea provincia decies centena milia passuum in circuitu
tenuit.
3.
Armeniam, quam occupaverant Parthi recepit, Parthomasiri occiso, qui eam tenebat.
Albanis regem dedit. Hiberorum regem et Sauromatarum et Bosphoranorum et Arabum
et Osdroenorum et Colchorum in fidem accepit. Carduenos, Marcomedos occupavit
et Anthemusium, magnam Persidis regionem, Seleuciam, Ctesiphontem, Babylonem;
Messenios vicit ac tenuit. Usque ad Indiae fines et mare Rubrum accessit atque
ibi tres provincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, cum his gentibus,
quae Madenam attingunt. Arabiam postea in provinciae formam redegit. In mari
Rubro classem instituit, ut per eam Indiae fines vastaret.
4.
Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit, Romae et per
provincias aequalem se omnibus exhibens, amicos salutandi causa frequentans vel
aegrotantes vel cum festos dies habuissent, convivia cum isdem indiscreta
vicissim habens, saepe in vehiculis eorum sedens, nullum senatorum laedens,
nihil iniustum ad augendum fiscum agens, liberalis in cunctos, publice
privatimque ditans omnes et honoribus augens, quos vel mediocri familiaritate
cognovisset, per orbem terrarum aedificans multa, inmunitates civitatibus
tribuens, nihil non tranquillum et placidum agens, adeo ut omni eius aetate
unus senator damnatus sit atque is tamen per senatum ignorante Traiano. Ob haec per orbem
terrarum deo proximus nihil non venerationis meruit et vivus et mortuus.
5.
Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium. Amicis enim
culpantibus, quod nimium circa omnes communis esset, respondit talem se
imperatorem esse privatis, quales esse sibi imperatores privatus optasset. Post
ingentem igitur gloriam belli domique quaesitam e Perside rediens apud
Seleuciam Isauriae profluvio ventris extinctus est. Obiit autem aetatis anno sexagesimo tertio, mense
nono, die quarto, imperii nono decimo, mense sexto, die quinto decimo. Inter Divos relatus est
solusque omnium intra urbem sepultus est. Ossa conlata in urnam auream in foro, quod
aedificavit, sub columna posita sunt, cuius altitudo CXLIV pedes habet. Huius tantum memoriae delatum est,
ut usque ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus adclametur, nisi
"Felicior Augusto, melior Traiano". Adeo in eo gloria
bonitatis obtinuit, ut vel adsentantibus vel vere laudantibus occasionem
magnificentissimi praestet exempli.
|