|
6.
Defuncto Traiano Aelius Hadrianus creatus est princeps, sine aliqua quidem
voluntate Traiani, sed operam dante Plotina, Traiani uxore; nam eum Traianus, quamquam
consobrinae suae filium, vivus noluerat adoptare. Natus et ipse Italicae in
Hispania. Qui Traiani gloriae invidens statim provincias tres reliquit, quas
Traianus addiderat, et de Assyria, Mesopotamia, Armenia revocavit exercitus ac
finem imperii esse voluit Euphraten. Idem de Dacia facere conatum amici
deterruerunt, ne multi cives Romani barbaris traderentur, propterea quia
Traianus victa Dacia ex toto orbe Romano infinitas eo copias hominum
transtulerat ad agros et urbes colendas. Dacia enim diuturno bello Decibali
viris fuerat exhausta.
7.
Pacem tamen omni imperii sui tempore habuit, semel tantum per praesidem
dimicavit. Orbem Romanum circumiit; multa aedificavit. Facundissimus Latino
sermone, Graeco eruditissimus fuit. Non magnam clementiae gloriam habuit,
diligentissimus tamen circa aerarium et militum disciplinam. Obiit in Campania
maior sexagenario, imperii anno vicesimo primo, mense decimo, die vicesimo
nono. Senatus ei tribuere noluit divinos honores, tamen cum successor ipsius T.
Aurelius Antoninus Fulvius hoc vehementer exigeret, etsi universi senatores
palam resisterent, tandem obtinuit.
8.
Ergo Hadriano successit T. Antoninus Fulvius Boionius, idem etiam Pius
nominatus, genere claro, sed non admodum vetere, vir insignis et qui merito
Numae Pompilio conferatur, ita ut Romulo Traianus aequetur. Vixit ingenti
honestate privatus, maiore in imperio, nulli acerbus, cunctis benignus, in re
militari moderata gloria, defendere magis provincias quam amplificare studens,
viros aequissimos ad administrandam rem publicam quaerens, bonis honorem
habens, inprobos sine aliqua acerbitate detestans, regibus amicis venerabilis
non minus quam terribilis, adeo ut barbarorum plurimae nationes depositis armis
ad eum controversias suas litesque deferrent sententiaeque parerent. Hic ante
imperium ditissimus opes quidem omnes suas stipendiis militum et circa amicos
liberalitatibus minuit, verum aerarium opulentum reliquit. Pius propter clementiam dictus
est. Obiit apud Lorium, villam suam, miliario ab urbe duodecimo, vitae anno
septuagesimo tertio, imperii vicesimo tertio, atque inter Divos relatus est et
merito consecratus.
9.
Post hunc imperavit M. Antoninus Verus, haud dubie nobilissimus, quippe cum
eius origo paterna a Numa Pompilio, materna a Solentino rege penderet, et cum
eo L. Annius Antoninus Verus. Tumque primum Romana res publica duobus aequo
iure imperium administrantibus paruit, cum usque ad eum singulos semper
habuisset Augustos.
10. Hi
et genere inter se coniuncti fuerunt et adfinitate. Nam Verus Annius Antoninus
M. Antonini filiam in matrimonium habuit, M. autem Antoninus gener Antonini Pii
fuit per uxorem Galeriam Faustinam iuniorem, consobrinam suam. Hi bellum contra
Parthos gesserunt, qui post victoriam Traiani tum primum rebellaverant. Verus
Antoninus ad id profectus est. Qui Antiochiae et circa Armeniam agens multa per
duces suos et ingentia patravit. Seleuciam, Assyriae urbem nobilissimam, cum
quadringentis milibus hominum cepit; Parthicum triumphum revexit. Cum fratre
eodemque socero triumphavit. Obiit tamen in Venetia, cum a Concordia civitate
Altinum proficisceretur et cum fratre in vehiculo sederet, subito sanguine
ictus, casu morbi, quem Graeci apoplexin vocant. Vir ingenii parum
civilis, reverentia tamen fratris nihil umquam atrox ausus. Cum obisset undecimo imperii anno, inter deos relatus est.
|