|
11.
Post eum M. Antoninus solus rem publicam tenuit, vir quem mirari facilius quis
quam laudare possit. A principio vitae tranquillissimus, adeo ut ex infantia
quoque vultum nec ex gaudio nec ex maerore mutaverit. Philosophiae deditus
Stoicae, ipse etiam non solum vitae moribus, sed etiam eruditione philosophus.
Tantae admirationis adhuc invenis, ut eum successorem paraverit Hadrianus
relinquere, adoptato tamen Antonino Pio generum ei idcirco esse voluerit, ut
hoc ordine ad imperium perveniret.
12.
Institutus est ad philosophiam per Apollonium Chalcedonium, ad scientiam
litterarum Graecarum per Sextus Chaeronensem, Plutarchi nepotem, Latinas autem
eum litteras Fronto, orator nobilissimus, docuit. Hic cum omnibus Romae aequo
iure egit, ad nullam insolentiam elatus est imperii fastigio; liberalitatis
promptissimae. Provincias ingenti benignitate et moderatione tractavit. Contra
Germanos eo principe res feliciter gestae sunt. Bellum ipse unum gessit
Marcomannicum, sed quantum nulla memoria fuit, adeo ut Punicis conferatur. Nam eo gravius est
factum, quod universi exercitus Romani perierant. Sub hoc enim tantus casus
pestilentiae fuit, ut post victoriam Persicam Romae ac per Italiam
provinciasque maxima hominum pars, militum omnes fere copiae languore
defecerint.
13.
Ingenti ergo labore et moderatione, cum apud Carnuntum iugi triennio
perseverasset, bellum Marcomannicum confecit, quod cum his Quadi, Vandali,
Sarmatae, Suevi atque omnis barbaria commoverat, multa hominum milia
interfecit, ac Pannoniis servitio liberatis Romae rursus cum Commodo Antonino,
filio suo, quem iam Caesarem fecerat, triumphavit. Ad huius belli sumptum cum
aerario exhausto largitiones nullas haberet neque indicere provincialibus aut
senatui aliquid vellet, instrumentum regii cultus facta in foro divi Traiani
sectione distraxit, vasa aurea, pocula crystallina et murrina, uxoriam ac suam
sericam et auream vestem, multa ornamenta gemmarum. Ac per duos continuos menses
ea venditio habita est multumque auri redactum. Post victoriam tamen emptoribus
pretia restituit, qui reddere conparata voluerunt; molestus nulli fuit, qui
maluit semel empta retinere.
14.
Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu quo ipse et ministris
similibus exhiberent. In editione munerum post victoriam adeo magnificus fuit,
ut centum simul leones exhibuisse tradatur. Cum igitur fortunatam rem publicam
et virtute et mansuetudine reddidisset, obiit XVIII imperii anno, vitae LXI, et
omnibus certatim adnitentibus inter Divos relatus est.
15.
Huius successor L. Antoninus Commodus nihil paternum habuit, nisi quod contra
Germanos feliciter et ipse pugnavit. Septembrem mensem ad nomen suum transferre
conatus est, ut Commodus diceretur. Sed luxuria et obscenitate depravatus
gladiatoriis armis saepissime in ludo, deinceps etiam in amphitheatro cum
huiusmodi hominibus dimicavit. Obiit morte subita atque adeo, ut strangulatus vel
veneno interfectus putaretur, cum annis XII post patrem et VIII mensibus
imperasset, tanta execratione omnium, ut hostis humani generis etiam mortuus
iudicaretur.
|