|
16.
Huic successit Pertinax, grandaevus iam et qui septuagenariam
attigisset aetatem, praefecturam urbi tum agens, ex senatus consulto imperare
iussus. Octogesimo die imperii
praetorianorum militum seditione et Iuliani scelere occisus est.
17.
Post eum Salvius Iulianus rem publicam invasit, vir nobilis et iure
peritissimus, nepos Salvii Iuliani, qui sub Divo Hadriano perpetuum conposuit
edictum. Victus est a Severo apud Mulvium pontem, interfectus in Palatio. Vixit
mensibus septem, postquam coeperat imperare.
18.
Hinc imperii Romani administrationem Septimius Severus accepit,
oriundus ex Africa, provincia Tripolitana, oppido Lepti. Solus omni memoria et ante
et postea ex Africa imperator fuit. Hic primum fisci advocatus, mox militaris
tribunus, per multa deinde et varia officia atque honores usque ad
administrationem totius rei publicae venit. Pertinacem
se appellari voluit in honorem eius Pertinacis, qui a Iuliano fuerat occisus. Parcus admodum fuit,
natura saevus. Bella multa et feliciter
gessit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria rebellaverat,
apud Cyzicum interfecit. Parthos
vicit et Arabas interiores et Adiabenos. Arabas eo usque
superavit, ut etiam provinciam ibi faceret. Idcirco
Parthicus, Arabicus, Adiabenicus dictus est. Multa toto orbe Romano reparavit. Sub
eo etiam Clodius Albinus, qui in occidendo Pertinace socius fuerat Iuliano,
Caesarem se in Gallia fecit, victusque apud Lugdunum et interfectus.
19.
Severus tamen praeter bellicam gloriam etiam civilibus studiis clarus fuit et
litteris doctus, philosophiae scientiam ad plenum adeptus. Novissimum bellum in
Britannia habuit, utque receptas provincias omni securitate muniret, vallum per
CXXXIII passuum milia a mari ad mare deduxit. Decessit Eboraci admodum senex,
imperii anno sexto decimo, mense tertio. Divus appellatus est. Nam filios duos successores
reliquit, Bassianum et Getam, sed Bassiano Antonini nomen a senatu voluit
inponi. Itaque dictus est M. Aurelius Antoninus Bassianus patrique successit. Nam Geta hostis
publicus indicatus confestim periit.
20.
M. igitur Aurelius Antoninus Bassianus, idemque Caracalla, morum
fere paternorum fuit, paulo asperior et minax. Opus Romae egregium fecit lavacri, quae thermae Antoninianae
appellantur, nihil praeterea memorabile. Inpatientis libidinis, qui novercam
suam Iuliam uxorem duxerit. Defunctus est in Osdroena apud Edessam moliens
adversum Parthos expeditionem anno imperii sexto, mense secundo, vix egressus
quadragesimum tertium annum. Funere publico elatus est.
|