Eutropius
Breviarium ab Urbe condita

LIBER IX

Capp. I-VII

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER IX

Capp. I-VII

1. Post hunc Maximinus ex corpore militari primus ad imperium accessit sola militum voluntate, eum nulla senatus intercessisset auctoritas neque ipse senator esset. Is bello adversus Germanos feliciter gesto cum a militibus imperator esset appellatus, a Pupieno Aquileiae occisus est deserentibus eum militibus suis cum filio adhuc puero, cum quo imperaverat triennio et paucis diebus.

2. Postea tres simul Augusti fuerunt, Pupienus, Balbinus, Gordianus, duo superiores obscurissimo genere, Gordianus nobilis, quippe cuius pater, senior Gordianus, consensu militum, cum proconsulatum Africae gereret, Maximino imperante princeps fuisset electus. Itaque cum Romam venissent, Balbinus et Pupienus in Palatio interfecti sunt, soli Gordiano imperium reservatum. Gordianus admodum puer cum Tranquillinam Romae duxisset uxorem, Ianum Geminum aperuit et ad Orientem profectus Parthis bellum intulit, qui iam moliebantur erumpere. Quod quidem feliciter gessit proeliisque ingentibus Persas adflixit. Rediens haud longe a Romanis finibus interfectus est fraude Philippi, qui post eum imperavit. Miles ei tumulum vicesimo miliario a Circesio, quod castrum nunc Romanorum est Euphratae inminens, aedificavit, exequias Romam revexit, ipsum Divum appellavit.

3. Philippi duo, filius ac pater, Gordiano occiso imperium invaserunt atque exercitu incolumi reducto ad Italiam ex Syria profecti sunt. His imperantibus millesimus annus Romae urbis ingenti ludorum apparatu spectaculorumque celebratus est. Ambo deinde ab exercitu interfecti sunt, senior Philippus Veronae, Romae iunior. Annis quinque imperaverunt; inter Divos tamen relati sunt.

4. Post hos Decius e Pannonia inferiore Budaliae natus imperium sumpsit. Bellum civile, quod in Gallia motum, fuerat oppressit. Filium suum Caesarem fecit. Romae lavacrum aedificavit. Cum imperassent biennio ipse et filius, uterque in Barbarico interfecti sunt. Senior meruit inter Divos referri.

5. Mox imperatores creati sunt Gallus Hostilianus et Galli filius Volusianus. Sub his Aemilianus in Moesia res novas molitus est; ad quem opprimendum cum ambo profecti essent, Interamnae interfecti sunt non conpleto biennio. Nihil omnino clarum gesserunt. Sola pestilentia et morbis atque aegritudinibus notus eorum principatus fuit.

6. Aemilianus obscurissime natus obscurius imperavit ac tertio mense extinctus est.

7. Hinc Licinius Valerianus in Raetia et Norico agens ab exercitu imperator et mox Augustus est factus. Gallienus quoque Romae a senatu Caesar est appellatus. Horum imperium Romano nomini perniciosum et paene exitiabile fuit vel infelicitate principum vel ignavia. Germani Ravennam usque venerunt. Valerianus in Mesopotamia bellum gerens a Sapore, Persarum , superatus est, mox etiam captus apud Parthos ignobili servitute consenuit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License