Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sine nomine
Pervigilium Veneris

IntraText CT - Text

  • Pervigilium Veneris

Click here to hide the links to concordance

Pervigilium Veneris

Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Ver novum, ver iam canorum, vere natus orbis natus est,
Vere concordant amores, vere nubunt alites,
Et nemus comam resolvit de maritis imbribus.
Cras amorum copulatrix inter umbras arborum
inplicat casa virentes de flagello myrteo:
Cras Dione iura dicit fulta sublimi throno.
Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Tunc cruore de superno spumeo pontus globo
Caeruleas inter catervas, inter et bipedes equos
Fecit undantem Dionem de maritis imbribus.
Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Ipsa gemmis purpurantem pingit annum floridis,
Ipsa surgentes papillas de Favoni spiritu
Urget in toros tepentes, ipsa roris lucidi,
Noctis aura quem relinquit, spargit umentis aquas.
En micant lacrimae trementes de caduco pondere:
Gutta praeceps orbe parvo sustinet casus suos.
En pudorem florulentae prodiderunt purpurae:
Umor ille, quem serenis astra rorant noctibus,
Mane virgineas papillas solvit umenti peplo.
Ipsa iussit mane ut udae virgines nubant rosae:
Facta Cypridis de cruore deque flabris deque Solis purpuris
Cras ruborem, qui latebat veste tectus ignea,
Unico marita voto non pudebit solvere.
Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Ipsa Nymphas diva luco iussit ire myrteo:
It puer comes puellis: nec tamen credi potest
Esse amorem feriatum, si sagittas vexerit.
Ite, Nymphae, posuit arma, feriatus est Amor:
Iussus est inermis ire, nudus ire iussus est,
Neu quid arcu, neu sagitta, neu quid igne laederet.
Sed tamen, Nymphae, cavete, quod Cupido pulcher est:
Totus est in armis idem quando nudus est Amor.
Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Conpari Venus pudore mittit ad te virgines.
Una res est quam rogamus: cede, virgo Delia,
Ut nemus sit incruentum de ferinis stragibus.
Ipsa vellet te rogare, si pudicam flecteret,
Ipsa vellet ut venires, si deceret virginem.
Iam tribus choros videres feriantis noctibus
Congreges inter catervas ire per saltus tuos,
Floreas inter coronas, myrteas inter casas.
Nec Ceres, nec Bacchus absunt, nec poetarum deus.
Detinenter tota nox est perviclanda canticis:
Regnet in silvis Dione: tu recede, Delia.
Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Iussit Hyblaeis tribunal stare diva floribus;
Praeses ipsa iura dicet, adsidebunt Gratiae.
Hybla, totus funde flores, quidquid annus adtulit;
Hybla, florum sume vestem, quantus Aetnae campus est.
Ruris hic erunt puellae vel puellae fontium,
Qaeque silvas, quaeque lucos, quaeque montes incolunt.
Iussit omnes adsidere pueri mater alitis,
Iussit et nudo puellas nil Amori credere.
Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Et recentibus virentes ducat umbras floribus.
Cras erit quom primus primus Aether copulavit nuptias,
Ut pater totis crearet vernis annum nubibus:
In sinum maritus imber fluxit almae coniugis,
Unde fetus mixtus omnis omnis aleret magno corpore.
Ipsa venas atque mente permeanti spiritu
Intus occultis gubernat procreatrix viribus,
Perque coelum perque terras perque pontum subditum
Pervium sui tenorem seminali tramite
Inbuit iusstque mundum nosse nascendi vias.
Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Ipsa Troianos nepotes in Latinos transtulit:
Ipsa Laurentem puellam coniugem nato dedit,
Moxque Marti de sacello dat pudicam virginem:
Romuleas ipsa fecit cum Sabinis nuptias
Unde Ramnes et Quirites proque prole posterum
Romuli matrem crearet et nepotem Caesarem;
Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Rura fecundat voluptas, rura Venerem sentiunt;
Ipse Amor, puer Dionae, rure natus dicitur.
Hunc, ager cum parturiret, ipsa suscepit sinu:
Ipsa florum delicatis educavit osculis.
Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Ecce iam subter genestas explicant agni latus,
Quisque tutus quo tenetur coniugali foedere.
Subter umbras cum maritis ecce balantum greges:
Et canoras non tacere diva iussit alites.
Iam loquaces ore rauco stagna cygni perstrepunt:
Adsonat Terei puella subter umbram populi,
Ut putes motus amoris ore dici musico,
Et neges queri sororem de marito barbaro.
Illa cantat, nos tacemus. Quando ver venit meum?
Quando fiam uti chelidon, ut tacere desinam?
Perdidi Musam tacendo, nec me Phoebus respicit.
Sic Amyclas, cum tacerent, perdidit silentium.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License