Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXI
    • Capp. XI-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XI-XII

XI.

1. Haec et talia cogitanti sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam inmania, inpeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam adolescerent hebetasset. quae breviter exponentur.

2. Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas invenerat apud Sirmium, ut suspectae adhuc fidei per speciem necessitatum urgentium misit in Gallias. quae pigrius motae spatiaque itinerum longa et Germanos hostes truces et adsiduos formidantes, novare quaedam moliebantur auctore et incitatore Nigrino, equitum turmae tribuno in Mesopotamia genito: reque digesta per secreta conloquia et alto roborata silentio, cum Aquileiam pervenissent uberem situ et opibus murisque circumdatam validis, eam hostiliter repente clausere iuvante indigena plebe tumultus horrorem, cui Constanti nomen erat tum etiam amicum.

3. et obseratis aditibus turribusque armatis et propugnaculis, futurae concertationi praeparabant utilia, interim soluti et liberi, hocque facinore ita audaci ad favendum Constanti partibus ut superstitis Italicos incolas excitabant.

XII.

1. Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum nihil a tergo timens adversum, legensque et audiens hanc civitatem circumsessam quidem aliquotiens, numquam tamen excisam aut deditam, inpensiore studio sibi sociare vel fraude vel diversis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid, properabat.

2. ideoque Iovinum magistrum equitum venientem per Alpes, Noricosque ingressum ad id, quod exarserat, quoquo modo corrigendum redire citius imperavit et nequid deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per idem oppidum transeuntes pro viribus laturos auxilium.

3. Hisque dispositis ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis Thraciis Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentius fore id obsidium quam verendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato removit exinde Iovinum, alia quae potiores flagitabant necessitates acturum.

4. Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum conveniens visum est ad deditionem allicere defensores minacium blandorumque varietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis in inmensum obstinatione gliscente ex conloquio re infecta disceditur.

5. et quia nihil praeter pugnam iam sperabatur, curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinorum partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius elatis clamoribus ferebantur.

6. pluteos igitur praeferentes oppugnatores cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, factas plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum conlisi, pars confixi stridentibus iaculis retroque gradientes averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos.

7. hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, adsumpta fiducia meliorum parvi ducebant restantia, mentibusque fundatis et conpositis per oportuna tormentis, indefesso labore vigilias et cetera subsidia securitatis implebant.

8. contra munitores licet pavore discriminum anxii, pudore tamen, ne secordes viderentur et segnes, ubi parum vis procedebat Marte aperto temptata, ad instrumenta obsidionalium artium transtulerunt. et quia nec arietibus admovendis nec ad intemptandas machinas vel ut possint forari cuniculi inveniebatur usquam habilis locus, disparatione brevi civitatem Natisone amni praeterlabente, commentum excogitatum est cum veteribus admirandum.

9. constructas veloci studio ligneas turres propugnaculis hostium celsiores inposuere trigeminis navibus valde sibi conexis, quibus insistentes armati uno parique ardore prohibitores dispellere conlatis ex propinquo viribus nitebantur: subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante conpaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante aedificii parte convulsa aditus in penetralia reserarent.

10. verum summa coepti prudentis aliorsum evasit. cum enim adventarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac vario fomite flammarum incessebantur. quae quoniam incendio celeri ponderibusque trepide superstantium inclinatae prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia interibant eminus confixi tormentis.

11. inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum obtriti sunt saxis inmanibus praeter paucos, quos morte scilicet per inpedita suffugia velocitas exemerat pedum. ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum, ex more ambo digressi diei residuum animis egere disparibus.

12. munitorum enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. properabatur tamen nihilo minus et, quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit, tributo per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium incitamento tubarum.

13. et quidam elatis super capita scutis ut pugnaturi levius, alii vehentes umeris ut antea scalas ferventique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum ictibus exponebant. alii ferratas portarum obices effringendas adorti, ultro ignibus petebantur vel saxis muralibus oppetebant. quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum adsultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute vel saucii discedebant. recursus enim ad moenia tutior vallumque antemuranum cespitibus fultum insidiantes ab omni discrimine defendebat.

14. et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent, quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam inrumpere civitatem.

15. quod ubi patrare non poterat magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos omnibus congruentibus abundabant raptorum pleraque concorporalibus suis inpertientes. unde largiore admodum potu saginisque distenti marcebant.

16. His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut viso honoratissimo viro conpertaque per eum morte Constanti solveretur obsidium.

17. Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti conpelli. et ubi aquarum ductibus intersectis nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis. quod itidem frustra est factum. attenuatis enim avidioribus bibendi subsidiis, hi, quos temeritas clauserat, contenti putealibus aquis parce vixerunt.

18. Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit, ut praeceptum est, Agilo, scutorumque densitate contectus prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum firmatumque Iuliani docebat imperium, non sine conviciis confutabatur ut fallax. nec ei quisquam credidit gesta narranti, antequam pacta salute susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita ea, quae docuerat, replicaret.

19. his auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes Nigrinum totius furoris auctorem paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumna expiari poscentes.

20. paucis denique post diebus exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor exustus est vivus. Romulus vero post eum et Sabostius curiales convicti sine respectu periculi in studia saeviisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. residui omnes abierunt innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non voluntas. id enim aequitate pensata statuerat placabilis imperator et clemens.

21. Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino adsultu obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies.

22. itidemque opes orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias militem contra vim subitam cito coactum adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente. sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli ipse quoque agitans, efficaciter Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori. nec privatorum utilitates in tempore adflagranti despiciens litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior iniuste plures muneribus publicis adnectebat.

23. ibi Symmachum repertum et Maximum senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae ad Rufini Vulcati gratiam, cuius sororis eum filium norat. hoc administrante alimentaria res abundavit et querelae plebis excitari crebro solitae cessaverunt.

24. tunc ut securitatem trepidis rebus adferret et oboedientium nutriret fiduciam, Mamertinum praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem, et Nevittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem inmoderate notaverat Constantinum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License