Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXI
    • Capp. XIII-XIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XIV

XIII.

1. His ac talibus inter spem metumque nova negotia commovente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc, si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter ne mox partes petiturus arctoas inprotectum Mesopotamiae relinqueret latus.

2. verum consiliorum ambiguum retinebant multiplices morae, tardante trans Tigridem rege dum moveri permitterent sacra. nam si permeato flumine nullum qui resisteret invenisset, absque difficultate penetrarat Euphratem: alioqui ad civilia bella custodiens militem timebat eum periculis obiectare circummuranis, firmitatem moenium munimenti defensorumque alacritatem expertus.

3. Ne quiesceret tamen neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, pedestris equestrisque militiae magistros cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus. addebatque monendo saepius et scribendo ut, si multitudo transire coepisset hostilis, referrent citius pedem.

4. dumque conlimitia iussa custodiunt duces, et occulta fallacissimae gentis observantur, agens ipse cum parte validiori exercitus curabat urgentia velut pugnaturus, oppidaque tuebatur excursu. speculatores vero et transfugae subinde venientes repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos silentii quoque colitur numen.

5. accersebatur autem a memoratis ducibus imperator adsidue, orantibus ferri sibi suppetias. testabantur enim se non nisi coactis in unum viribus cunctis posse impetum regis ardentissimi sustinere.

6. Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara fide conpertum est Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum claustra interim occupasse Succorum, accita undique praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armatorum pervaderet Thracias.

7. quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod intestinos semper superaverit motus, re tamen magnam ei difficultatem ad capessendum consilium adferente id elegit potissimum, ut vehiculis publicis inpositum paulatim praemitteret militem, inminenti casus atrocitati velocius occursurum.

8. omniumque consensu adprobata sententia pergebant, ut praeceptum est, expediti. eique haec disponenti luce postera nuntiatur, regem cum omni manu, quam duxerat, ad propria revertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu, revocatis omnibus praeter eos, quos consuetudo praesidio Mesopotamiae destinarat, reversus est Hierapolim.

9. Summa itaque coeptorum quorsum evaderet ambigens, cum in unum exercitus convenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in contionem vocavit, concinentibus tubis oppletoque multitudinis campo, ut eam ad firmanda promptius adigeret inperanda, tribunali celso sistens, stipatoque solita densius, haec prosecutus est ad serenitatis speciem et fiduciae vultu formato:

10. Sollicitus semper nequid re levi vel verbo conmittam inculpatae parum congruens honestati, utque cautus navigandi magister clavos pro fluctuum motibus erigens vel inclinans, conpellor nunc apud vos, amantissimi viri, confiteri meos errores, quin potius, si dici liceat verum, humanitatem, quam credidi negotiis communibus profuturam. proinde ut sciri facilius possit, quae sit huius concilii convocandi materia, accipite quaeso aequis auribus et secundis.

11. Gallum patruelem meum tempore, quo confundendis rebus pertinaciter Magnentius inhaerebat, quem obruere vestrae virtutes, potestate Caesaris sublimatum ad orientis praesidium misi. qui cum a iustitia per multa visu relatuque nefaria defecisset, arbitrio punitus est legum.

12. atque utinam hoc contenta fuisset Invidia, turbarum acerrima concitatrix: et angebat nos una sed secura doloris praeteriti recordatio. at nunc aliud accidit, ausim dicere praeteritis maestius, quod per fortitudinem vobis ingenitam adiumenta caelestia coercebunt.

13. Iulianus, quem, dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit, semermibus ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam favillas esse facturam deinde ut sceleste factorum ultricem et ipse expertus et docente antiquitate facile credo.

14. Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus, subcrescentis rabiem belli antequam pubescat validius, celeritatis remediis oppressuri ? nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti sed aucti beneficiis pluribus ad insontium pericula surrexerunt.

15. ut enim mea mens augurat iustitiaque rectis consiliis adfutura promittit, spondeo quod, si ventum fuerit comminus, ita pavore torpescent, ut nec oculorum vestrorum vibratae lucis ardorem nec barritus sonum perferant primum.

16. Omnes post haec dicta in sententiam ibant suam hastasque vibrantes irati post multa, quae benivole responderant, petebant duci se protinus in rebellem. qua gratia in laetitiam imperator versus ex metu, contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis et catervis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, venturis in Succorum angustias opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.

XIV.

1. In hoc rerum adversarum tumultu haerens eius fortuna iam et subsistens, adventare casum vitae difficilem, modo non loquentibus signis aperte monstrabat. namque et nocturnis imaginibus terrebatur, et nondum penitus mersus in somnum umbram viderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et locatum in gremio suo excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam ipse dextera manu gestabat. id autem permutationem temporum indicabat licet interpretantes placentia responderent.

2. post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus secretum aliquid videre desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur genius esse quidam tutelae salutis adpositus eum reliquisse mundo citius digressurum.

3. ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis salva firmitate fatali huius modi quaedam velut actus rectura numina sociari, admodum tamen paucissimis visa, quos multiplices auxere virtutes.

4. idque et oracula et auctores docuere praeclari. inter quos est etiam Menander comicus, apud quem hi senarii duo leguntur: hapanti daimon andri symparistatai euthys genomenoi, mystagogos tou biou.

5. itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus conlocutos nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum isdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis Pythagoras enituisse dicitur et Socrates Numaque Pompilius et superior Scipio et, ut quidam existimant, Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur, quoad licitum est, docentque maiora, si senserint puras et a conluvione peccandi inmaculata corporis societate discretas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License