Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXIII
    • Capp. III-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. III-IV

III.

1. Maestus exinde digressus venit cursu propero Carras antiquum oppidum, Crassorum et Romani exercitus aerumnis insigne unde duae ducentes Persidem viae regiae distinguuntur, laeva per Adiabenam et Tigridem, dextra per Assyrios et Euphraten.

2. ibi moratus aliquot dies dum necessaria parat, et Lunae, quae religiose per eos colitur tractus, ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio mandasseque arripere fidentius principatum si se interisse didicerit apud Parthos.

3. hic Iuliani quiescentis animus agitatus insomniis eventurum triste aliquid praesagiebat. quocirca et ipse et visorum interpretes praesentia contemplantes, diem secuturum, qui erat quartum decimum kalendas Apriles, observari debere pronuntiabant. verum ut conpertum est postea, hac eadem nocte Palatini Apollinis templum praefecturam regente Aproniano in urbe conflagravit aeterna, ubi, ni multiplex iuvisset auxilium, etiam Cumana carmina consumpserat magnitudo flammarum.

4. Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti procursatorum adventu anhelantium etiam tum indicatur equestres hostium turmas vicino limite quodam perrupto avertisse subito praedas.

5. cuius atrocitate mali perculsus ilico, ut ante cogitaverat, triginta milia lectorum militum eidem commisit Procopio iuncto ad parilem potestatem Sebastiano comite ex duce Aegypti, isdemque praecepit, ut intra Tigridem interim agerent vigilanter omnia servaturi, nequid inopinum ex incauto latere oreretur, qualia multa saepe didicerat evenisse, mandabatque eis ut, si fieri potius posset, regi sociarentur Arsaci cumque eo per Corduenam et Moxoenam, Chiliocomo uberi Mediae tractu, partibusque aliis praestricto cursu vastatis apud Assyrios adhuc agenti sibi concurrerent necessitatum articulis adfuturi.

6. His ita ordinatis ipse exitu simulato per Tigridem, quod iter etiam re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus et quieta nocte emensa, mane iumentum quo veheretur ex usu, poposcit, oblatusque ei equus Babylonius nomine ictu torminis consternatus dum dolorum inpatiens volvitur, auro lapillisque ornamenta distincta conspersit. quo ostento laetior exclamavit plaudentibus proximis Babylona humi procidisse ornamentis omnibus spoliatam.

7. et paulisper detentus, ut omen per hostias litando firmaret, Davanam venit castra praesidiaria, unde ortus Belias fluvius funditur in Euphraten. hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more conpleta, somno per otium capto exultans pernoctavit et laetus.

8. luce vero secuta profectus exinde per supercilia riparum fluvialium aquis adulescentibus undique convenis cum armigera gradiens manu in statione quadam sub pellibus mansit, ubi Saracenarum reguli gentium genibus supplices nixi oblata ex auro corona tamquam mundi nationumque suarum dominum adorarunt, suscepti gratanter ut ad furta bellorum adpositi.

9. dumque hos adloquitur, Xerxis illius potentissimi regis instar, classis advenit tribuno Constantiano cum comite Lucilliano ductante, quae latissimum flumen Euphraten artabat, in qua mille erant onerariae naves ex diversa trabe confectae, commeatus abunde ferentes et tela et obsidionales machinas; quinquaginta aliae bellatrices totidemque ad conpaginandos necessariae pontes.

IV.

1. Re ipsa admoneor, breviter, quantum mediocre potest ingenium haec instrumentorum genera ignorantibus circumscripte monstrare; et ballistae figura docebitur prima.

2. ferrum inter axiculos duos firmum conpaginatur et vastum in modum regulae maioris extentum, cuius ex volumine tereti, quod in medio pars polita conponit, quadratus eminet stilus extentius, recto canalis angusti meatu cavatus, et hac multiplici chorda nervorum tortilium inligatus: eique cochleae duae ligneae coniunguntur aptissime, quarum prope unam adsistit artifex contemplabilis et subtiliter adponit in temonis cavamine sagittam ligneam spiculo maiore conglutinatam, hocque facto hinc inde validi iuvenes versant agiliter rotabilem flexum.

3. cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit saepius, ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.

4. Scorpionis autem, quem appellant nunc Onagrum, huius modi forma est. dolantur axes duo quernei vel ilicei, curvanturque mediocriter, ut prominere videantur in gibbas, hique in modum serratoriae machinae conectuntur ex utroque latere patentius perforati, quos inter per cavernas funes conligantur robusti, conpagem, ne dissiliat, continentes.

5. ab hac medietate restium ligneus stilus exsurgens obliquus et in modum iugalis temonis erectus ita nervorum nodulis inplicatur, ut altius tolli possit et inclinari, summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea vel ferrea funda, cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis confertum minutis, validis nexibus inligatum et locatum super congestos cespites vel latericios aggeres. nam muro saxeo huius modi moles inposita disiectat quidquid invenerit subter concussione violenta, non pondere.

6. cum igitur ad concertationem ventum fuerit, lapide rotundo fundae inposito, quaterni altrinsecus iuvenes repagula, quibus incorporati sunt funes, explicantes, retrorsus stilum paene supinum inclinant: itaque demum sublimis adstans magister claustrum, quod totius operis continet vincula, reserat malleo forti perculsum, unde absolutus ictu volucri stilus et mollitudine offensus cilicii saxum contorquet, quicquid incurrerit conlisurum.

7. et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri eum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.

8. Hinc ad arietem veniemus. eligitur abies vel ornus excelsa, cuius summitas duro ferro concluditur et prolixo, arietis efficiens prominulam speciem, quae forma huic machinamento vocabulum indidit, et sic suspensa utrimque transversis asseribus et ferratis quasi ex lance vinculis trabis alterius continetur, eamque quantum mensurae ratio patitur multitudo retro repellens rursus ad obvia quaeque rumpenda protrudit ictibus validissimis instar adsurgentis et cedentis arietis qua crebritate velut reciproci fulminis impetu aedificiis scissis in rimas concidunt structurae laxatae murorum.

9. hoc genere operis si fuerit exserto vigore discussum, nudatis defensoribus ideoque solutis obsidiis civitates munitissimae recluduntur.

10. Pro his arietum meditamentis iam crebritate despectis conditur machina scriptoribus historicis nota, quam elepolin Graeci cognominamus. cuius opera diuturna Demetrius Antigoni filius regis Rhodo aliisque urbibus oppugnatis Poliorcetes est appellatus.

11. aedificatur autem hoc modo. testudo conpaginatur inmanis axibus roborata, longissimis ferreisque clavis aptata et contegitur coriis bubulis virgarumque recenti textura atque limo asperguntur eius suprema ut flammeos detrectet et missiles casus.

12. conseruntur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae, ponderibus ferreis graves, qualia nobis pictores ostendunt fulmina vel fictores, ut quicquid petierit aculeis exsertis abrumpat.

13. hanc ita validam molem rotis et funibus regens numerosus intrinsecus miles languidiori murorum parti viribus admovet concitis, et nisi desuper propugnantium valuerint vires conlisis parietibus aditus patefacit ingentes.

14. Malleoli autem, teli genus, figurantur hac specie. sagitta est cannea inter spiculum et harundinem multifido ferro coagmentata, quae in muliebris coli formam, quo nentur lintea stamina, concavatur ventre subtiliter et plurifariam patens atque in alveo ipso ignem cum aliquo suscipit alimento.

15. et si emissa lentius arcu invalido - ictu enim rapidiore extinguitur - haeserit usquam, tenaciter cremat aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto pulvere consopitur. hactenus de instrumentis muralibus, e quibus pauca sunt dicta. nunc ad rerum ordinem revertamur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License