Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXIV
    • Capp. III-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. III-IV

III.

1. Postera die quam haec acta erant, perfertur ad imperatorem cibos per otium capientem nuntius gravis Surenam Persicum ducem procursatorum partis nostrae tres turmas inopinum adgressum paucissimos trucidasse, inter quos strato tribuno unum rapuisse vexillum.

2. statimque concitus ira inmani cum armigera manu festinatione ipsa tutissimus pervolavit et grassatoribus foeda consternatione depulsis residuos duos tribunos sacramento solvit ut desides et ignavos: decem vero milites ex his qui fugerant exauctoratos capitali addixit supplicio secutus veteres leges.

3. Incensa de nique urbe, ut memoratum est, constructo tribunali insistens actis gratiis, exercitui convocato cunctos ad paria facienda deinceps hortabatur et argenteos nummos centenos viritim pollicitus cum eos parvitate promissi percitos tumultuari sensisset, ad indignationem plenam gravitatis erectus:

4. En inquit Persae circumfluentes rerum omnium copiis: ditare vos poterit opimitas gentis, si unum spirantibus animis fortiter fecerimus. ex inmensis opibus egentissima est tandem, credite, Romana res publica per eos, qui, ut augerent divitias, docuerunt principes auro quiete a barbaris redempta redire.

5. impetitum aerarium est, urbes exinanitae, populatae provinciae: mihi nec facultates nec propinquitas generis suppetit, quamvis ortus sim nobilis, praeter pectus omni liberum metu: nec pudebit imperatorem cuncta bona in animi cultu ponentem profiteri paupertatem honestam. nam et Fabricii familiari re pauperes rexere bella gravissima, gloria locupletes.

6. haec vobis cuncta poterunt abundare si inperterriti deo meque, quantum humana ratio patitur, caute ductante mitius egeritis : sin resistitis ad seditionum revoluti dedecora pristinarum, pergite.

7. ut imperatorem decet, ego solus confecto tantorum munerum cursu moriar stando contempturus animam quam mihi febricula eripiet una. aut certe discedam, nec enim ita vixi ut non possim aliquando esse privatus. praeque me fero et laetor ductores spectatissimos esse nobiscum perfectos bellicarum omni genere doctrinarum.

8. Hac modesta imperatoris oratione inter secunda et aspera medii miles pro tempore delenitus adsumpta cum meliorum exspectatione fiducia regibilem se fore pollicitus et morigerum, cunctorum adspirante consensu auctoritatem eius sublimitatemque cordis extollebat in caelum, quod cum vere atque ex animo dicitur, solet armorum crepitu leni monstrari.

9. repetitis post haec tentoriis pro copia rei praesentis victu se recreavit et quiete nocturna. animabat autem Iulianus exercitum cum non per caritates, sed per inchoatas negotiorum magnitudines deieraret adsidue: sic sub iugum mitteret Persas, ita quassatum recrearet orbem Romanum: ut Traianus fertur aliquotiens iurando dicta consuesse firmare sic in provinciarum speciem redactam videam Daciam: sic pontibus Histrum et Euphratem superem et similia plurima.

10. Post haec decursis milibus passuum quattuordecim ad locum quendam est ventum arva aquis abundantibus fecundan tem, quo itinere nos ituros Persae praedocti sublatis cataractis undas evagari fusius permiserunt.

11. itaque humo late stagnante altero die militi requie data imperator ipse praegressus constratis ponticulis multis ex utribus et coriaceis navibus itidemque consectis palmarum trabibus exercitum non sine difficultate traduxit.

12. In his regionibus agri sunt plures consiti vineis varioque pomorum genere: ubi oriri arbores adsuetae palmarum per spatia ampla ad usque Mesenen et mare pertinent magnum instar ingentium nemorum. et quaqua incesserit quisquam, termites et spadica cernit adsidua, quorum ex fructu mellis et vini conficitur abundantia, et maritari palmae ipsae dicuntur facileque sexus posse discerni.

13. additur etiam generare feminas seminibus inlitas marium, feruntque eas amore mutuo delectari, hocque inde clarere, quod contra se vicissim nutantes ne turgidis quidem flatibus avertuntur. et si ex more femina maris non inlita fuerit semine, abortus vitio fetus amittit intempestuosos. et siqua femina, cuius arboris amore perculsa sit ignoretur, unguento ipsius inficitur truncus, et arbor alia naturaliter odoris dulcedinem concipit, hisque indiciis velut coeundi quaedam proditur fides.

14. Qua cibi copia satur exercitus plures praetergressus est insulas et, ubi formidabatur inopia, ibi timor saginae gravis incessit. sagittariorum denique hostilium impetu latenti temptatus neque inultus, prope locum venit ubi pars maior Euphratis in rivos dividitur multifidos.

IV.

1. In hoc tractu civitas ob muros humiles ab incolis Iudaeis deserta iratorum manu militum conflagravit. quibus actis pergebat ulterius imperator placida ope numinis, ut arbitrabatur, erectior.

2. cumque Maiozamalcham venisset urbem magnam et validis circumdatam moenibus, tentoriis fixis providit sollicite, ne castra repentino equitatus Persici turbarentur adcursu, cuius fortitudo in locis patentibus inmane quantum gentibus est formidata.

3. et hoc disposito stipatus velitibus paucis ipse quoque pedes civitatis situm diligenti inquisitione exploraturus in perniciosas praecipitatus insidias ex ipso vitae discrimine tandem emersit.

4. namque per latentem oppidi portam Persae decem armati degressi, imaque clivorum pervadentes poplitibus subsidendo, repentino impetu nostros adgressi sunt. e quibus duo conspectiorem habitu principem gladiis petiere districtis, sed occurrit ictibus erectum altius scutum, quo contectus magna elataque fiducia unius lateri ferrum infixit, alterum stipatores multiplicatis ictibus occiderunt. residuis, e quibus vulnerati sunt aliqui, disiectis in fugam spoliatisque ambobus reducens incolumes socios cum exuviis remeavit ad castra omnium laetitia magna susceptus.

5. sustulit in hoste prostrato aureum colli monile Torquatus, fudit confidentissimum Gallum alitis propugnatione Valerius postea cognomento Corvinus, hacque gloria posteritati sunt commendati: non invidemus: accedat hoc quoque monumentis veteribus facinus pulchrum.

6. Constratis postridie pontibus exercituque travecto et metatis alibi salubrius castris vallo duplici circumductis, quoniam ut diximus timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium, periculosum fore existimans si gradiens prorsus a tergo relinqueret quos timeret.

7. Haec dum magno molimine conparantur, Surena hostium dux iumenta adortus, quae in lucis palmaribus vescebantur, a cohortibus nostris repulsoriis cum paucorum exitio habitus frustra discessit.

8. et duarum incolae civitatum, quas amnes amplexi faciunt insulas, parva sui fiducia trepidi ad Ctesiphontis moenia se contulerunt, pars per silvarum densa, alii per paludes vicinas alveis arborum cavatarum invecti ad unicum auxilium et potissimum itineris longi, quod supererat, dilabuntur ulteriora petituri terrarum.

9. e quibus resistentes aliquos nostri milites trucidabant, ipsi quoque lintribus et cymbis per varia discurrentes captivos alios subinde perducebant. id enim erat librata ratione dispositum ut, dum copiae pedestres muros oppugnant, equestres turmae divisae per globos abigendis insisterent praedis: hocque proviso nullo provincialium damno miles visceribus hostium pascebatur.

10. Iamque imperator muris duplicibus oppidum ordine circumdatum trino scutorum, spe patrandi incepti maximis viribus oppugnabat. sed ut erat necessarius adpetitus, ita effectu res difficillima. nam accessus undique rupibus anfractu celsiore discissis flexuosisque excessibus ob periculum anceps adeundi copiam denegabat maxime cum turres crebritate et altitudine formidandae montem saxeum arcis naturaliter editum aequabant et proclivis planicies flumini inminens propugnaculorum firmitate muniebatur.

11. accedebat his haut levius malum, quod lecta manus et copiosa, quae obsidebatur, nullis ad deditionem inlecebris flectebatur, sed tamquam superatura vel devota cineribus patriae resistebat adversis. iam aegre retentabatur inferens se protervius miles et pugnam vel aequo campo iustoque proelio poscens, cumque receptui caneretur, adsidue animosis hostem urgendi conatibus urebatur.

12. Vicit tamen nostrorum consilium contentionem virium maximam, divisisque operibus officia quisque distributa capessit ocissime. hinc enim ardui suggestus erigebantur, inde fossarum altitudines alii conplanabant, terrarum latibula concava oblongis tramitibus alibi struebantur, locabant etiam artifices tormenta muralia in funestos sonitus proruptura

13. et cuniculos quidem cum vineis Nevitta et Dagalaifus curabant, ineundis autem conflictibus et defendendis ab incendio vel eruptionibus machinis praeerat imperator. Cumque apparatu omni excindendae urbis labore multiplici consummato pugna flagitaretur, Victor nomine dux reversus est ad usque Ctesiphonta itineribus exploratis, nulla obstacula nuntians offendisse.

14. quo efferati gaudio milites omnes elatique firmioribus animis ad certandum signum operiebantur armati.

15. Iamque clangore Martio sonantibus tubis strepebant utrimque partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis plumae conseptum fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus inpacta resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant: non numquam compage scutorum, qua velut testudine infigurabilium fornicum operiebantur aptissime, adsiduis motibus laxius dehiscente. contra Persae muris obstinatius adhaerentes, quantum facere nitique poterant, eludere et frustrari exitiales impetus conabantur.

16. verum ubi vimineas crates prae se ferentes oppugnatores iam moenia perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam saxa volventes ingentia cum facibus et malleolis eos longius propulsabant, tum aptatae ligneis sagittis ballistae flexu stridoreque torquebantur, creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae duxissent, rotundos lapides evibrabant.

17. iterum deinde ac saepe geminatis congressibus aestus in meridiem crescens, effervescente vaporatius sole, apparatu operum et studio proeliandi intentos cunctos revocaverat fatigatos et sudore perfusos.

18. Eodem mentis proposito secuto quoque die per varia certaminum genera controversae partes dimicantes instanter aequis manibus et pari fortuna discedunt. verum in omne discrimen armatis proximus princeps civitatis urgebat excidium, ne circa muros diu excubans omitteret maiora quae temptabat.

19. sed in districtis necessitatibus nihil tam leve est, quod non interdum etiam contra sperata rerum adferat momenta magnarum. cum enim ut saepe discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum inmani fragore protraxit.

20. ibi tum varietate casuum obsidentium labor obsessorumque industria vicissim facinoribus speciosis inclaruit. nihil enim asperum ira et dolore succenso militi videbatur, nihil munitoribus erat pro salute currentibus metuendum aut dirum. nam cum anceps pugna diutius fervens, sanguine utrimque multis caedibus fuso, diei finisset occasu, tandem fatigationi consulitur.

21. Dumque haec luce agerentur ac palam, nuntiatur imperatori pervigili cura distento, legionarios milites, quibus cuniculorum erant fodinae mandatae, cavatis tramitibus subterraneis sublicibusque suspensis ima penetrasse fundamentorum, iam, si ipse disposuerit, evasuros.

22. cum itaque noctis plerumque processisset, aeneatorum accentu signo dato progrediendi ad pugnam, ad arma concursum est: et consulto murorum invaduntur utrimque frontes, ut, dum propulsaturi pericula defensores ultro citroque discurrunt, nec proxima fodientis audiretur ferri tinnitus nec quoquam intrinsecus obsistente cuniculariorum subito manus emergat.

23. quibus ita, ut convenerat, ordinatis et occupatis prohibitoribus patefactisque latebris evolat Exsuperius de Victorum numero miles, post quem Magnus tribunus et Iovianus notarius, quos audax multitudo secuta, his prius confossis, quos in aede, per quam in lucem prodierant, invenerunt, suspensis gradibus procedentes obtruncarunt vigiles omnes, ex usu moris gentici iustitiam felicitatemque regis sui canoris vocibus extollentes.

24. existimabatur Mars ipse - si misceri hominibus numina maiestatis iura permittunt - adfuisse castra Lucanorum invadenti Luscino. hocque ideo creditum est, quod in congressu flagranti scalas vehens visus formidandae vastitatis armatus postridie, cum recenseretur exercitus, praecipuo studio quaesitus reperiri non potuit, cum se ultro offerret, si miles fuisset memorabilis conscius facti. sed ut tunc qui esset pulcri facinoris auctor penitus est ignoratum, ita nunc enituerunt hi, qui fecere fortissime, obsidionalibus coronis donati et pro contione laudati veterum more.

25. Tandem nudata reseratis aditibus multis, lapsura invaditur civitas et sine sexus discrimine vel aetatis quicquid impetus repperit potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum hinc ignis, inde mucrones urgerent, ultimum flentes e muris acti sua sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte funestiorem paulisper dum caederentur egerunt.

26. extractus est autem vivus cum satellitibus octoginta Nabdates praesidiorum magister, quem oblatum sibi cum aliis servari iussit intactum serenus imperator et clemens. Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda ipse, ut erat parvo contentus, mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa, quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, et tris aureos nummos, partae victoriae praemium iucundum ut existimabat et gratum.

27. ex virginibus autem, quae speciosae sunt captae ut in Perside, ubi feminarum pulcritudo excellit, nec contrectare aliquam voluit nec videre, Alexandrum imitatus et Africanum, qui haec declinabant ne frangerentur cupiditate, qui se invictos a laboribus ubique praestiterunt.

28. Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte adsistens, reverberato lapide, quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus profudit animam, disiecta conpage membrorum adeo ut ne signa quidem totius corporis noscerentur.

29. Exin profecto imperatori index nuntiaverat certus circa muros subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inproviso inde exorta agminis nostri terga feriret extrema.

30. confestimque ad extrahendam eam missi sunt conpertae fortitudinis pedites. qui cum neque pervadere foraminum aditus nec amendatos intus prolicere possent ad decernendum, collectam stipulam et sarmenta specuum faUClbus adgesserunt. unde fumus angustias penetrans ideoque spissior quosdam vitalibus obstructis necavit, alios ignium adflatus immissus prodire in perniciem coegit abruptam, et ita omnibus ferro incendioque consumptis ad signa repedavit ocius miles. hoc modo civitas ampla et populosa virtute roboris excisa Romani in pulverem concidit et ruinas.

31. Post quae tam gloriosa transitis pontibus multorum amnium concursu continvatis, ad munimenta gemina venimus aedificiis cavatis exstructa, ubi Victorem comitem exercitus praevium a transitu fluminis regis filius, progressus a Ctesiphonte cum optimatibus et multitudine armata, prohibere conatus, catervis sequentium militum visis abscessit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License