Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXIV
    • Capp. VII-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-VIII

VII.

1. Digesto itaque consilio cum primatibus super Ctesiphontis obsidio, itum est in voluntatem quorundam, facinus audax et inportunum esse noscentium id adgredi, quod et civitas situ ipso inexpugnabilis defendebatur et cum metuenda multitudine protinus rex adfore credebatur.

2. vicit sententia melior, cuius utilitate princeps sollertissimus adprobata, Arintheum cum manu peditum expedita ad populandas regiones circumsitas misit, armentis laetas et frugibus, hostes pari persecuturum industria, quos dispalatos nuper densi tramites et latebrae texere notissimae; hinc opulenta ...

3. sed ille avidae semper ad ulteriora cupiditatis, parvi habitis vetantium dictis et increpitis optimatibus, quod ob inertiam otiique desiderium amitti suaderent prope iam parta regna Persidis, flumine laeva relicto, infaustis ductoribus a praeviis, mediterraneas vias arripere citato proposuit gradu.

4. et tamquam funesta face Bellonae subiectis ignibus exuri cunctas iusserat naves praeter minores duodecim, quas profuturas pangendis pontibus disposuit vehi carpentis, idque putabat utiliter ordinasse, ne relicta classis usui hostibus foret, aut certe, ut ab expeditionis primordio factum est, armatorum fere viginti milia in trahendis occuparentur isdem navibus et regendis.

5. Dein cum metuens sibi quisque mussaret monstraretque perspicua veritas, quod repulsus forsitan ariditate vel altitudine montium, ad aquas redire non poterit miles, tortique perfugae aperte faterentur se fefellisse, concursu maximo extingui iussae sunt flammae. et quoniam ignis auctus inmaniter plerasque consumpsit, duodecim tantum modo naves potuerunt intactae servari, quae ut possint custodiri discretae sunt.

6. hoc casu classe cum non oporteret abolita, Iulianus consociato fretus exercitu, cum armatorum nulli per diversa distringerentur, numero potior ad interiora tendebat, alimenta adfatim opulentis suggerentibus locis.

7. Quo cognito hostes, ut inedia nos cruciarent, herbas cum adultis segetibus incenderunt, et conflagratione procedere vetiti stativis castris dum flammae senescerent tenebamur. insultantesque nobis longius Persae nunc de industria se diffundebant, aliquotiens confertius resistentes, ut procul conspicantibus viderentur advenisse iam regis auxilia, ideoque eos aestimaremus erupisse ad audaces excursus et insolita tempta menta.

8. maerebat tamen ob haec imperator et miles, quod nec contabulandi pontis erat facultas amissis navibus temere, nec occurri poterat hostis adventicii motibus, quem adesse coruscus nitor indicabat armorum arte pro singulis membris inflexus. hisque accedebat aliud haut exiguum malum, quod nec adminicula, quae praestolabamur cum Arsace et nostris ducibus, adparebant ob causas inpedita praedictas.

VIII.

1. Has ob res ut solaretur anxios milites princeps, captivos graciles suapte natura, ut omnes paene sunt Persae, et macie iam confectos iussit in medium duci, nostrosque respiciens en inquit quos Martia ista pectora viros existimant, deformes inluvie capellas et taetras, utque crebri docuerunt eventus, antequam manus conferant abiectis armis vertentes semet in fugam.

2. quibus dictis remotisque captivis super rerum summa consultabatur. et multis ultro citroque dictitatis cum reverti debere per loca, qua venimus, plebs vociferaretur inprudens, resistebat intentius princeps, multis cum eo nequaquam fieri posse monstrantibus per effusam planitiem pabulo absumpto et frugibus, vicorumque reliquiis exustorum inopia squalentibus ultima: quodque liquentibus iam brumae pruinis omne inmaduerat solum et ruptis riparum terminis aucti inhorruere torrentes.

3. eo etiam ad difficultatem accedente negotii, quod per eas terras vapore sideris calescentes muscarum et culicum multitudine referta sunt omnia, earumque volatu dies et astrorum noctu micantium facies obumbratur.

4. et cum nihil humani proficerent sensus diu fluctuantes et dubii, exstructis aris caesisque hostiis consulta numinum scitabamur, utrum nos per Assyriam reverti censerent, an praeter radices montium lenius gradientes Chiliocomum prope Corduenam sitam ex inproviso vastare: quorum neutrum extis inspectis confore dicebatur.

5. sedit tamen sententia, ut omni spe meliorum succisa Corduenam arriperemus, et sextum decimum Kalendas Iulias promotis iam signis, progresso imperatore cum lucis exordio fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quorum multitudo in tractibus est illis innumera, ideo simul incedens ut constipatione densa feroces leonum frustrentur adsultus.

6. quidam arbitrabantur Arsacen ac duces adventare iam nostros rumoribus percitos, quod imperator Ctesiphonta magnis viribus oppugnaret, non nulli Persae nobis viantibus incubuisse firmabant.

7. ideo inter haec ita ambigua, nequid adversum accideret revocantibus agmina classicis, in valle graminea prope rivum multiplicato scutorum ordine in orbiculatam figuram metatis tutius quievimus castris. nec enim ad usque vesperam aere concreto discerni potuit quidnam esset, quod diu squalidius videbatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License