Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXV
    • Capp. III-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. III-IV

III.

1. Hinc nos egressos Persae cum saepe adflicti peditum stabiles pugnas horrerent, structis insidiis occulte comitabantur, altrinsecus viantes catervas a celsis collibus explorando, ut id suspicans miles ad usque perpetuum diem nec vallum erigeret nec sudibus se communiret.

2. dumque teguntur firmiter latera et exercitus pro locorum situ quadratis quidem sed laxis incedit agminibus, invasa subito terga pone versus arma cogentium principi indicatur, etiam tum inermi ad speculanda anteriora progresso.

3. qua concitus clade oblitus loricae, scuto inter tumultum adrepto, properans ultimis ferre suppetias, revocatur alio metu, qui etiam antesignanos, unde discesserat, paria perpeti nuntiabat.

4. quae dum sine respectu periculi sui redintegrare festinat, ex alia parte cataphractorum Parthicus globus centurias adoritur medias, ac sinistro cornu inclinato acriter superfusus, faetorem stridoremque elephantorum inpatienter tolerantibus nostris contis et multiplicatis missilibus decernebat.

5. verum principe volitante inter prima discrimina proeliorum exilivit nostra succinctior armatura, aversorumque Persarum et beluarum suffragines concidebat et dorsa.

6. quos cum Iulianus cavendi inmemor diffluxisse trepidos, elatis vociferando manibus aperte demonstrans, irasque sequentium excitans, audenter effunderet semet in pugnam, clamabant hinc inde candidati, quos disiecerat terror, ut fugientium molem tamquam ruinam male conpositi culminis declinaret, et - incertum unde - subita equestris hasta, cute brachii eius praestricta, costis perfossis haesit in ima iecoris fibra.

7. quam dum avellere dextra manu conatur, acuto utrimque ferro digitorum nervos sensit excisos, et provolutus iumento praesentiumque veloci concursu relatus in castra, medicinae ministeriis fovebatur.

8. moxque ubi lenito paulisper dolore timere desiit, magno spiritu contra exitium certans arma poscebat et equum, ut reviso proelio suorum fiduciam repararet ac videretur sui securus alienae salutis sollicitudine vehementer adstringi: eo vigore licet in negotio dispari, quo Epaminondas ille dux inclitus letaliter apud Mantiniam saucius et revectus ex acie conquirebat sollicite scutum. quod cum vidisset propius, laetior vi vulneris interiit, et qui animam intrepidus amittebat, iacturam clipei formidavit.

9. sed cum vires parum sufficerent voluntati sanguinisque profluvio vexaretur, mansit immobilis, ideo spe deinceps vivendi absumpta, quod percunctando Phrygiam appellari locum ubi ceciderat conperit. hic enim obiturum se praescripta audierat sorte .

10. reducto ad tentoria principe, incredibile dictu est, quo quantoque ardore miles ad vindictam ira et dolore ferventior involabat, hastis ad scuta concrepans, etiam mori si tulisset fors obstinatus. et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris, et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus amisso ductore sine sui parsimonia ruebat in ferrum.

11. Contra animosius :Persae sagittarum volantium crebritate conspectum sui rapiebant oppositis, quos elephanti tardius praecedentes magnitudine corporum stridorumque horrore pavorem iumentis incutiebant et viris.

12. Concursus itaque armatorum et cadentium gemitus, equorum flatus, tinnitus ferri procul audiebatur, quamdiu satietate vulnerum partibus fessis nox diremit certamina iam tenebrosa.

13. quinquaginta tum Persarum optimates et satrapae cum plebe maxima ceciderunt, inter has turbas Merena et Nohodare potissimis ducibus interfectis. obstupescat magniloquentia vetustatis diversis in locis proelia viginti Marcelli Sicinium Dentatum adiciat ornatum militarium multitudine coronarum: miretur super his Sergium, qui viciens et ter vulneratus est in variis pugnis, ut fertur, cuius posteritatis ultimus Catilina claras gloriarum adoreas sempiternis maculis obumbravit. deformabat tamen tristitia laetiores eventus.

14. dum haec enim post discessum ducis ubique aguntur, exercitus cornu dextro defatigato et Anatolio interfecto, qui tunc erat officiorum magister, Sallustius praefectus actus in exitium praeceps et opera sui apparitoris ereptus, Phosphorio amisso consiliario, qui ei aderat, casu evasit et fuga: quidamque milites per multa discrimina occupato castelli vicini praesidio post diem denique tertium iungi exercitui potuerunt.

15. Quae dum ita aguntur, Iulianus in tabernaculo iacens circumstantes adlocutus est demissos et tristes: «advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita inpendio tempestivum, quam reposcenti naturae ut debitor bonae fidei redditurus exulto, non ut quidam opinantur adflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum. illud quoque advertens quod etiam dii caelestes quibusdam piissimis mortem tamquam summum praemium persolverunt.

16. munus autem id mihi delatum optime scio, ne difficultatibus subcumberem arduis, neve me proiciam umquam aut prosternam, expertus quod dolores omnes ut insultant ignavis, ita persistentibus cedunt.

17. nec me gestorum paenitet aut gravis flagitii recordatio stringit vel cum in umbra et angulis amendarer, vel post principatum susceptum: quem tamquam a cognatione caelitum defluentem inmaculatum, ut existimo, conservavi, et civilia moderatius regens et examinatis rationibus bella inferens et repellens, tametsi prosperitas simul utilitasque consultormn non ubique concordent, quoniam coeptorum eventus superae sibi vinclicant potestates.

18. reputans autem iusti esse finem imperii, oboedientium commodum et salutem, ad tranquilliora semper ut nostis propensior fui, licentiam omnem actibus meis exterminans, rerum corruptricem et morum, gaudensque abeo gestiensque ubicumque me velut imperiosa parens consideratis periculis obiecit res publica, steti fundatus, turbines calcare fortuitorum adsuefactus.

19. nec fateri pudebit, interiturum me ferro dudum didici fide fatidica praecinente. ideoque sempiternum veneror numen quod non clandestinis insidiis nec longa morborum asperitate vel damnatorum fine decedo, sed in medio cursu florentium gloriarum hunc merui clarum e mundo digressum. aequo enim iudicio iuxta timidus est et ignavus, qui cum non oportet, mori desiderat, et qui refugiat, cum sit oportunum.

20. hactenus loqui vigore virium labente sufficiet. super imperatore vero creando caute reticeo, ne per inprudentiam dignum praeteream, aut nominatum quem habilem reor, anteposito forsitan alio, in discrimen ultimum trudam. ut alumnus autem rei publicae frugi, opto bonum post me reperiri rectorem».

21. Post haec placide dicta familiares opes iunctioribus velut supremo distribuens stilo, Anatolium quaesivit officiorum magistrum, quem cum beatum fuisse Sallustius respondisset praefectus, intellexit occisum acriterque amici casum ingemuit, qui elate ante contempserat suum.

22. et flentes inter haec omnes qui aderant auctoritate integra etiam tum increpabat, humile esse caelo sideribusque conciliatum lugeri principem dicens.

23. Quibus ideo iam silentibus ipse cum Maximo et Prisco philosophis super animorum sublimitate perplexius disputans, hiante latius suffossi lateris vulnere et spiritum tumore cohibente venarum, epota gelida aqua, quam petiit medio noctis horrore, vita facilius est absolutus anno aetatis altero et tricensimo, natus apud Constantinopolim, a pueritia usque parentis obitu destitutus Constanti, quem post fratris Constantini excessum inter conplures alios turba consumpsit imperii successorum, et Basilina matre, iam inde a maioribus nobili.

IV.

1. Vir profecto heroicis connumerandus ingeniis, claritudine rerum et coalita maiestate conspicuus. cum enim sint, ut sapientes definiunt, virtutes quattuor praecipuae, temperantia prudentia iustitia fortitudo, eisque accedentes extrinsecus aliae, scientia rei militaris, auctoritas felicitas atque liberalitas, intento studio coluit omnes ut singulas.

2. Et primum ita inviolata castitate enituit ut post amissam coniugem nihil umquam venereum agitaret: illud advertens, quod apud Platonem legitur, Sophoclem tragoediarum scriptorem aetate grandaevum interrogatum ecquid adhuc feminis misceretur, negantem id adiecisse, quod gauderet harum rerum amorem ut rabiosum quendam effugisse dominum et crudelem.

3. item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde id adserentem quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat. quam labem in adulto robore iuventutis ita caute vitavit, ut ne suspicione quidem tenus libidinis ullius vel citerioris vitae ministris incusaretur, ut saepe contingit.

4. Hoc autem temperantiae genus crescebat in maius iuvante parsimonia ciborum et somni, quibus domi forisque tenacius utebatur. namque in pace victus eius mensura atque tenuitas erat recte noscentibus admiranda, velut ad pallium mox reversuri, per varios autem procinctus stans interdum more militiae cibum brevem vilemque sumere visebatur.

5. ubi vero exigua dormiendi quiete recreasset corpus laboribus induratum, expergefactus explorabat per semet ipsum vigiliarum vices et stationum, post haec serias ad artes confugiens doctrinarum.

6. et si nocturna lumina, inter quae lucubrabat, potuissent voces ullae testari, profecto ostenderant inter hunc et quosdam principes multum interesse, quem norant voluptatibus ne ad necessitatem quidem indulsisse naturae .

7. Dein prudentiae eius indicia fuere vel plurima, e quibus explicari sufficiet pauca. armatae rei scientissimus et togatae, civilitati admodum studens, tantum sibi adrogans quantum a contemptu et insolentia distare existimabat: virtute senior quam aetate: studiosus cognitionum omnium et indeclinabilis aliquotiens iudex: censor moribus regendis acerrimus, placidus, opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.

8. Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et hominum distinctione sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.

9. postremo ut multa praeteream, constat eum in apertos aliquos inimicos insidiatores suos ita consurrexisse mitissime, ut poenarum asperitatem genuina lenitudine castigaret.

10. Fortitudinem certaminum crebritas ususque bellorum ostendit et patientia frigorum inmanium et fervoris quoque. corporis munus a milite, ab imperatore vero animi poscitur. ipse trucem hostem ictu confecit audacter congressus, ac nostros cedentes obiecto pectore suo aliquotiens cohibuit solus: regnaque furentium Germanorum excindens et in pulvere vaporato Persidis augebat fiduciam militis dimicans inter primos.

11. castrensium negotiorum scientiam plura declarant et nota: civitatum oppugnationes et castellorum inter ipsos discriminum vertices, acies figura multiformi conpositae, salubriter et caute castra metata, praetenturae stationesque agrariae tutis rationibus ordinatae.

12. auctoritas adeo valuit, ut dilectus artissime, dum timetur, ac si periculorum socius et laborum et inter concertationes acerrimas animadverti iuberet in desides, et Caesar adhuc sine stipendio regeret militem feris oppositum gentibus, ut dudum est dictum; adlocutusque tumentes armatos, discessurum ad vitam minaretur privatam, ni tumultuare desisterent.

13. denique id pro multis nosse sufficiet: exhortatum eum simplici contione militem Gallicanum pruinis adsuetum et Rheno, peragratis spatiis regionum extentis per tepentem Assyriam ad usque confinia traxisse Medorum.

14. Felicitas ita eminuit ut ipsis quodammodo cervicibus Fortunae aliquam diu bonae gubernatricis evectus victoriosis cursibus difficultates superstaret inmensas. et postquam ex occidua plaga digressus est, et quoad fuit in terris, quievere nationes omnes immobiles ac si quodam caduceo leniente mundana.

15. Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis absque his, quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum, «apud amicos» benivole respondisse.

16. Digestis bonis, quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim. levioris ingenii, verum hoc instituto rectissimo temperabat, emendari se cum deviaret a fruge bona permittens.

17. linguae fusioris et admodum raro silentis, praesagiorum sciscitationi nimiae deditus, ut aequiperare videretur in hac parte principem Hadrianum, superstitiosus magis quam sacrorum legitimus observator, innumeras sine parsimonia pecudes mactans, ut aestimaretur, si revertisset de Parthis, boves iam defuturos, Marci illius similis Caesaris, in quem id accipimus dictum:
hoi Boes hoi leukoi Markoi toi Kaisari chairein
an pali nikeseis, ammes apolometha.

18. Vulgi plausibus laetus, laudum etiam ex minimis rebus intemperans adpetitor, popularitatis cupiditate cum indignis loqui saepe adfectans.

19. Verum tamen cum haec essent, aestimari poterat, ut ipse aiebat, vetus illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum Aratus extollit in caelum, eo imperante redisse rursus ad terras, ni quaedam ad arbitrium agens interdum ostenderet se dissimilem sui.

20. namque et iura condidit non molesta, absolute quaedam iubentia fieri vel arcentia, praeter pauca. inter quae erat illud inclemens quod docere vetuit magistros rhetoricos et grammaticos Christianos, ni transissent ad numinum cultum.

21. illud quoque itidem parum ferendum quod municipalium ordinum coetibus patiebatur iniuste quosdam adnecti vel peregrinos vel ab his consortiis privilegiis aut origine longe discretos.

22. Figura talis utique membrorum. mediocris erat staturae, capillis perquam pexis et mollibus, hirsuta barba in acutum desinente vestitus, venustate oculorum micantium flagrans, qui mentis eius argutias indicabant, superciliis decoris et naso rectissimo ore paulo maiore, labro inferiore demisso, opima et incurva cervice, umeris vastis et latis, ab ipso capite usque unguium summitates liniamentorum recta conpage, unde viribus valebat et cursu.

23. Et quoniam eum obtrectatores novos bellorum tumultus ad perniciem rei communis insimulant concitasse, sciant docente veritate perspicue, non Iulianum sed Constantinum ardores Parthicos succendisse, cum Metrodori mendaciis avidius adquiescit, ut dudum rettulimus plene:

24. unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus inpensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis cuncta petebantur a Persis ad usque Bithynos et litora Propontidis.

25. at in Galliis bellorum tenore gliscente, diffusis per nostra Germanis, iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis nihil, multa et nefanda perpessis hominibus, praeter lacrimas supererat et terrores, ubi et praeteritorum recordatio erat acerba et expectatio tristior inpendentium. quae omnia iuvenis iste ad occiduam plagam specie Caesaris missus, regesque pro mancipiis agitans ignobilibus cuncta paene mira dictu celeritate correxit.

26. itaque ut orientem pari studio recrearet, adortus est Persas, triumphum exinde relaturus et cognomentum, si consiliis eius et factis inlustribus decreta caelestia congruissent.

27. et cum sciamus experimento adeo quosdam ruere inprovidos, ut bella interdum victi et naufragi repetant maria, et ad difficultates redeant, quibus succubuere saepissime, sunt qui reprehendant paria repetisse principem ubique victorem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License