Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXVII
    • Capp. I-II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XXVII

Capp. I-II

I.

1. Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis licet inparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant. statimque post Kalendas Ianuarias, cum per glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret sidus, cuneatim egressa multitudo licentius vagabatur.

2. horum portioni primae Charietto, tunc per utramque Germaniam comes, occursurus cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem laboris Severiano itidem comite invalido et longaevo, qui apud Cabillona Divitensibus praesidebat et Tungricanis.

3. proinde confertius agmine in unum coacto ponteque brevioris aquae firma celeritate transmisso, visos eminus barbaros Romani sagittis aliisque levibus iaculis incessebant, quae illi reciprocis iactibus valide contorquebant.

4. ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu conpulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum missilique telo per os fixum.

5. ipse denique Charietto dum cedentes obiectu corporis et vocis iurgatorio sonu audentius retinet, pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali confixus.

6. post cuius interitum Erulorum Batavorumque vexillum direptum, quod insultando tripudiantes barbari crebro sublatum altius ostendebant, post certamina receptum est magna.

II.

1. Qua clade cum ultimo maerore conperta conrecturus secius gesta Dagalaifus a Parisiis mittitur. eoque diu cunctante causanteque diffusos per varia barbaros semet adoriri non posse, accitoque paulo post ut cum Gratiano etiam tum privato susciperet insignia consulatus, Iovinus equitum magister accingitur, et instructus paratusque, cautissime observans utrumque sui agminis latus, venit prope locum Scarponna, ubi inopinus maiorem barbarorum plebem antequam armaretur temporis brevi puncto praeventam ad internecionem extinxit.

2. exultantes innoxii proelii gloria milites ad alterius globi perniciem ducens sensimque incedens rector eximius speculatione didicit fida, direptis propius villis vastatoriam manum quiescere prope flumen, iamque adventans, abditusque in valle densitate arbustorum obscura, videbat lavantes alios, quosdam comas rutilantes ex more potantesque non nullos.

3. et nanctus horam inpendio tempestivam, signo repente per lituos dato, latrocinalia castra perrupit contraque Germani nihil praeter inefficaces minas iactanter sonantes et fremitum, nec expedire arma dispersa nec conponere aciem nec resurgere in vires permittebantur urgente victore. quocirca forati pilis et gladiis cecidere conplures absque his, quos versos in pedes texere flexuosi tramites et angusti.

4. Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum, qui restabat, propere castra commovit, et maturato itinere omnem prope Catelaunos invenit ad congrediendum promptissimum.

5. et vallo oportune metato suisque pro temporis copia cibo recreatis et somno, primo aurorae exortu in aperta planitie conposuit aciem dilatatam arte sollerti, ut spatiis amplioribus occupatis aequiperare Romani hostium multitudinem apparerent, inferiores numero, licet viribus pares.

6. signo itaque per bucinas dato cum pede conlato res agi coepisset, insueta vexillorum splendentium facie territi stetere Germani. quibus hebetatis parumper reparatisque confestim, ad usque diei extimum concertatione protenta validius inminens miles fructum rei bene gestae sine dispendio quaesisset, ni Balchobaudes armaturarum tribunus magniloquentia socordi coalitus, propinquante iam vespera cessisset incondite. quem si secutae residuae cohortes abissent, ad tristes exitus eo usque negotium venerat, ut nec acta nuntiaturus quisquam posset superesse nostrorum.

7. sed resistens animorum acri robore miles ita lacertis eminuit, ut hostium quattuor milibus sauciis sex alia interficeret milia, ipse vero non amplius mille ducentis amitteret, ducentis tantum modo vulneratis.

8. noctis itaque adventu proelio iam dirempto, refectisque viribus fessis prope confinia lucis ductor egregius in agminis quadrati figuram producto exercitu, cum conperisset occultantibus tenebris barbaros lapsos, securus insidiarum per aperta camporum sequebatur et mollia, calcando semineces et constrictos, quos vulneribus frigorum asperitate contractis dolorum absumpserat magnitudo.

9. exin progressus ulterius, revertens, ubi nullum repperat, didicit regem hostilium agminum cum paucis captum ab Ascariis, quos ipse per iter aliud ad diripienda tentoria miserat Alamannica, suffixum patibulo. ideoque iratus in tribunum animadvertere statuit ausum hoc inconsulta potestate superiore fecisse, eumque damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox documentis evidentibus constitisset.

10. Et post haec redeunti Parisios post claritudinem recte gestorum imperator laetus occurrit, eumque postea consulem designavit, illo videlicet ad gaudii cumulum accedente, quod isdem diebus Procopii susceperat caput a Valente transmissum.

11. praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia per tractus varios Galliarum, quae superfluvm est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles decet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License