Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXVII
    • Capp. VII-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-VIII

VII.

1. His ex sententia rectoris et militum ordinatis vix dies intercessere pauci, cum Mamertinum praefectum praetorio ab urbe regressum, quo quaedam perrexerat correcturus, Avitianus ex vicario peculatus detulerat reum.

2. cui ideo Vulcatius successit Rufinus omni ex parte perfectus et velut apicem senectutis honoratae praetendens, sed lucrandi oportunas occasiones occultationis spe numquam praetermittens.

3. qui nanctus copiam principis, Orfitum ex praefecto urbis solutum exilio, patrimonii redintegrata iactura remitti fecit in lares.

4. Et quamquam Valentinianus homo propalam ferus inter imperitandi exordia ut asperitatis opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum, aliquamdiu licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens. hanc enim ulcus esse animi diuturnum interdumque perpetuum prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id adserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.

5. Eminuit tamen per id tempus inter alias humilium neces mors Dioclis ex comite largitionum Illyrici, quem ob delicta levia flammis iussit exuri ; et Diodori ex agente in rebus, triumque adparitorum potestatis vicariae per Italiam ob id necatorum atrociter, quod apud eum questus est comes Diodorum quidem adversus se civiliter implorasse iuris auxilium, officiales vero iussu iudicis ausos monere proficiscentem ut responderet ex lege. quorum memoriam apud Mediolanum colentes nunc usque Christiani, locum ubi sepulti sunt Ad Innocentes adpellant.

6. Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob exsecutionem a iudice recte maturari praeceptam, trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius tunc quaestor et parcius inquit agito, piissime principum: hos enim, quos interfici tamquam noxios iubes, ut martyras, id est divinitati acceptos, colet religio Christiana.

7. cuius salutarem fiduciam praefectus imitatus Florentius cum in re quadam venia digna audisset, eum percitum ira iussisse itidem ternos per ordines urbium interfici plurimarum ecquid agetur ait si oppidum aliquod curiales non haberet tantos? inter reliqua id quoque suspendi debet, ut, cum habuerit, occidantur.

8. ad hanc inclementiam illud quoque accedebat dictu dirum et factu quod, siquis eum adisset iudicium potentis inimici declinans, aliumque sibi postulans dari, hoc non inpetrato ad eundem, quem metuebat, licet multa praetenderet iusta, remittebatur. itemque aliud audiebatur horrendum quod, ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse dicebatur, interfici debere pronuntiabat.

9. Haec autem et similia licenter ideo altiore fastu quidam principes agunt, quod amicis emendandi secus cogitata vel gesta copiam negant, inimicos loqui terrent amplitudine potestatis. nulla vacat quaestio pravitatum apud eos, qui, quod velint fieri, maximas putant esse virtutes.

VIII.

1. Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui Brittannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus insidiis circumventum.

2. quibus magno cum horrore conpertis Severum etiam tum domesticorum comitem misit, si fors casum dedisset optatum, correcturum sequius gesta: quo paulo postea revocato Iovinus eadem loca profectus, Provertuidem celeri gradu praemisit, adminicula petiturus exercitus validi. id enim instantes necessitates flagitare firmabant.

3. postremo ob multa et metuenda, quae super eadem insula rumores adsidui perferebant, electus Theodosius illuc properare disponitur, officiis Martiis felicissime cognitus, adscitaque animosa legionum et cohortium pube, ire tendebat praeeunte fiducia speciosa.

4. Et quoniam, cum Constantis principis actus conponerem, motus adulescentis et senescentis oceani situmque Brittanniae pro captu virium explanavi, ad ea, quae digesta sunt semel, revolvi superfluvm duxi, ut Ulixes Homericus apud Phaeacas ob difficultatem nimiam replicare formidat.

5. illud tamen sufficiet dici, quod eo tempore Picti in duas gentes divisi, Dicalydonas et Verturiones, itidemque Attacotti bellicosa hominum natio et Scotti per diversa vagantes multa populabantur, Gallicanos [vero] tractus Franci et Saxones isdem confines, quo quisque erumpere potuit terra vel mari, praedis acerbis incendiisque et captivorum funeribus hominum violabant.

6. Ad haec prohibenda, si copiam dedisset fortuna prosperior, orbis extrema dux efficacissimus petens cum venisset ad Bononiae litus, quod a spatio controverso terrarum angustiis reciproci distinguitur maris, attolli horrendis aestibus adsueti, rursusque sine ulla navigantium noxa in speciem conplanari camporum, exinde transmeato lentius freto, defertur Rutupias stationem ex adverso tranquilla unda.

7. Cum consecuti Batavi venissent et Heruli Ioviique et Victores, fidentes viribus numeri, egressus tendensque ad Lundinium vetus oppidum, quod Augustam posteritas appellavit, divisis plurifariam globis adortus est vagantes hostium austatorias manus, graves onere sarcinarum, et propere fusis, qui vinctos homines agebant et pecora, praedam excussit, quam tributarii perdidere miserrimi.

8. isdemque restituta omni praeter partem exiguam, inpensam militibus fessis, mersam difficultatibus summis antehac civitatem, sed subito, quam salus sperari potuit recreatam, in ovantis speciem laetissimus introiit.

9. Ubi ad audenda maiora prospero successu elatus, tutaque scrutando consilia, futuri morabatur ambiguus, diffusam variarum gentium plebem et ferocientem inmaniter, non nisi per dolos occultiores et inprovisos excursus superari posse, captivorum confessionibus et transfugarum indiciis doctus.

10. denique edictis propositis inpunitateque promissa desertores ad procinctum vocabat et multos [alios] per diversa libero commeatu dispersos. quo monitu ut rediere plerique, incentivo percitus retentusque anxiis curis, Civilem nomine recturum Brittannias pro praefectis ad se poposcerat mitti, virum acrioris ingenii sed iusti tenacem et recti, itidemque Dulcitium, ducem scientia rei militaris insignem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License