Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXXI
    • Capp. V-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VI

V.

1. At vero Theruingi iam dudum transire permissi prope ripas etiam tum vagabantur, duplici inpedimento adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa nec victui congruis sunt adiuti, et tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis.

2. quo intellecto ad perfidiam instantium malorum subsidium vertendi mussabant, et Lupicinus, ne iam deficerent pertimescens, eos admotis militibus adigebat ocius proficisci.

3. Id tempus oportunum nancti Greuthungi cum, alibi militibus occupatis, navigia ultro citroque discurrere solita transgressum eorum prohibentia quiescere perspexissent, ratibus transiere male contextis castraque a Fritigerno locavere longissime.

4. At ille genuina praevidendi sollertia venturos muniens casus ut et imperiis oboediret et regibus validis iungeretur, incendens segnius, Marcianopolim tarde pervenit itineribus lentis. ubi aliud accessit atrocius, quod arsuras in commune exitium faces furiales accendit.

5. Alavivo et Fritigerno ad convivium conrogatis, Lupicinus ab oppidi moenibus barbaram plebem opposito milite procul arcebat, introire ad conparanda victui necessaria, ut dicioni nostrae obnoxiam et concordem, per preces adsidue postulantem, ortisque maioribus iurgiis inter ha bitatores et vetitos ad usque necessitatem pugnandi est ventum. efferatique acrius barbari cum necessitudines hostiliter rapi sentirent, spoliarunt interfectam militum manum.

6. quod accidens idem Lupicinus latenti nuntio doctus dum in nepotali mensa ludicris concrepantibus diu discumbens vino marcebat et somno, futuri coniciens exitum, satellites omnes, qui pro praetorio honoris et tutelae causa duces praestolabantur, occidit.

7. hocque populus, qui muros obsidebat, dolenter accepto ad vindictam detentorum regum, ut opinabatur, paulatim augescens multa minabatur et saeva. utque erat Fritigernus expediti consilii, veritus ne teneretur obsidis vice cum ceteris, exclamavit, graviore pugnandum exitio, ni ipse ad leniendum vulgus sineretur exire cum sociis, quod arbitratum humanitatis specie ductores suos occisos, in tumultum exarsit. hocque impetrato egressi omnes exceptique cum plausu et gaudiis, ascensis equis evolarunt, moturi incitamenta diversa bellorum.

8. haec ubi fama rumorum nutrix maligna dispersit, urebatur dimicandi studio Theruingorum natio omnis et inter metuenda multa periculorumque praevia maximorum, vexillis de more sublatis auditisque triste sonantibus classicis iam turmae praedatoriae concursabant, pilando villas et incendendo vastisque cladibus quicquid inveniri poterat permiscentes.

9. adversus quos Lupicinus properatione tumultuaria coactis militibus temere magis quam consulte progressus, in nono ab urbe miliario stetit paratus ad decernendum. barbarique hoc contemplato globos inrupere nostromm incauti, et parmas oppositis corporibus inlidendo obvios hastis perforabant et gladiis, furoreque urgente cruento et tribuni et plera que pars armatorum periere signis ereptis praeter ducem infaustum, qui ad id solum intentus, ut confligentibus aliis proriperet ipse semet in fugam, urbem cursu concito petit. post quae hostes armis induti Romanis, nullo vetante per varia grassabantur.

10. Et quoniam ad has partes post multiplices ventum est actus, id lecturos - siqui erunt umquam - obtestamur, nequis a nobis scrupulose gesta vel numerum exigat peremptorum, qui conprehendi nullo genere potuit. sufficiet enim, veritate nullo velata mendacio, ipsas rerum digerere summitates: cum explicandae rerum memoriae ubique debeatur integritas fida.

11. negant antiquitatum ignari tantis malorum tenebris offusam aliquando fuisse rem publicam, sed falluntur malorum recentium stupore confixi. namque si superiores vel recens praeteritae revolvantur aetates, tales tamque tristes rerum motus saepe contigisse monstrabunt.

12. inundarunt Italiam ex abditis oceani partibus Teutones repente cum Cimbris, sed post inflictas rei Romanae clades inmensas, ultimis proeliis per duces amplissimos superati, quid potestas Martia adhibita prudentiae valeat, radicitus extirpati discriminibus didicere supremis.

13. Marco itidem moderante imperium, unum spirando vesania gentium dissonarum, post bellorum fragores inmensos, post ruinas urbium captarum et direptarum, et pessum + concitas procuratoris interitus partes eorum exiguas reliquisset intactas.

14. verum mox post calamitosa dispendia res in integrum sunt restitutae hac gratia, quod nondum solutioris vitae mollitie sobria vetustas infecta nec ambitiosis mensis nec flagitiosis quaestibus inhiabat, sed unanimanti ardore summi et infimi inter se congruentes ad speciosam pro re publica mortem tamquam ad portum aliquem tranquillum properabant et placidum.

15. Duobus navium milibus perrupto Bosporo et litoribus Propontidis Scythicarum gentium catervae transgressae ediderunt quidem acerbas terra marique strages; sed amissa suorum parte maxima reverterunt.

16. ceciderunt dimicando cum barbaris imperatores Decii pater et filius. obsessae Pamphyliae civitates, insulae populatae conplures, inflammata Macedonia omnis, diu multitudo Thessalonicam circumsedit itidemque Cyzicum. Anchialos capta et tempore eodem Nicopolis, quam indicium victoriae contra Dacos Traianus condidit imperator.

17. post clades acceptas inlatasque multas et saevas excisa est Philippopolis, centum hominum milibus - nisi fingunt annales - intra moenia iugulatis. vagati per Epirum Thessaliamque et omnem Graeciam licentius hostes externi, sed adsumpto in imperium Claudio glorioso ductore et eodem honesta morte praerepto per Aurelianum, acrem virum et severissimum noxarum ultorem, pulsi per longa saecula siluerunt inmobiles, nisi quod postea latrocinales globi vicina cum sui exitio rarius incursabant. verum ea persequar unde deverti.

VI.

1. Hoc gestorum textu circumlato nuntiis densis Sueridus et Colias, Gothorum optimates, cum populis suis longe ante suscepti et curare apud Hadrianopolim hiberna dispositi, salutem suam ducentes antiquissimam omnium, otiosis animis accidentia cuncta contuebantur.

2. verum imperatoris litteris repente perlatis, quibus transire iussi sunt in Hellespontum, viaticum cibos biduique dilationem tribui sibi sine tumore poscebant. quod civitatis magistratus ferens indigne - succensebat enim isdem ob rem suam in suburbanis vastatam - imam plebem omnem cum Fabricensibus, quorum illic ampla est multitudo, productam in eorum armavit exitium, iussisque bellicum canere bucinis, ni abirent ocius, ut statutum est, pericula omnibus minabatur extrema.

3. quo malo praeter spem Gothi perculsi et concito quam considerato civium adsultu perterriti steterunt inmobiles, laceratique ad ultimum detestatione atque conviciis et temptati missilium iactibus raris ad defectionem erupere confessam, et caesis plurimis, quos impetus deceperat petulantior, aversisque residuis et telorum varietate confixis, habitu iam Romano cadaveribus spoliatis armati, viso propius Fritigerno iunxerunt semet ut morigeri socii urbemque clausam obsidionalibus aerumnis urgebant. in qua difficultate diutius positi, passim et promiscue ruebant, eminensque aliquorum audacia peribat inulta, multique sagittis et rotatis per fundas lapidibus interibant.

4. tunc Fritigernus frustra cum tot cladibus conluctari homines ignaros obsidendi contemplans, relicta ibi manu sufficiente abire negotio inperfecto suasit, pacem sibi esse cum parietibus memorans, suadensque ut populandas opimas regiones et uberes absque discrimine ullo, vacuas praesidiis etiam tum adorerentur.

5. laudato regis consilio, quem cogitatorum norant fore socium efficacem, per Thraciarum latus omne dispersi caute gradiebantur, dediticiis vel captivis vicos uberes ostendentibus, eos praecipue, ubi alimentorum reperiri satias dicebatur, eo maxime adiumento praeter genuinam erecti fiduciam, quod confluebat ad eos in dies ex eadem gente multitudo, dudum a mercatoribus venundati, adiectis plurimis, quos primo transgressu necati inedia, vino exili vel panis frustis mutavere vilissimis.

6. quibus accessere sequendarum auri venarum periti non pauci, vectigalium perferre posse non sufficientes sarcinas graves, susceptique libenti consensione cunctorum, magno usui idem fuere ignota peragrantibus loca, conditoria frugum occulta et latebras hominum et receptacula secretiora monstrando.

7. nec quicquam nisi inaccessum et devium praeeuntibus isdem mansit intactum. sine distantia enim aetatis vel sexus caedibus incendiorumque magnitudine cuncta flagrabant, abstractisque ab ipso uberum suctu parvulis et necatis raptae sunt matres et viduatae maritis coniuges ante oculos caesis, et puberes adultique pueri per parentum cadavera tracti sunt.

8. senes denique multi, ad satietatem vixisse clamantes, post amissas opes cum speciosis feminis, manibus post terga contortis, defletisque gentilium favillis aedium ducebantur extorres.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License