Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XV
    • Capp. I-II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XV

Capp. I-II

I.

1. Utcumque potuimus veritatem scrutari, ea quae videre licuit per aetatem, vel perplexe interrogando versatos in medio scire, narravimus ordine casuum exposito diversorum: residua quae secuturus aperiet textus, pro virium captu limatius absolvemus, nihil obtrectatores longi, ut putant, operis formidantes. tunc enim laudanda est brevitas cum moras rumpens intempestivas nihil subtrahit cognitioni gestorum.

2. Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor raptos eius calceos vehens equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam extingueret, praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam ante pedes proiecit Constantii velut spolia regis occisi Parthorum et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam totam facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more conlato virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in Caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum licet diversis temporibus duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.

3. quo ille studio blanditiarum exquisito sublatus inmunemque se deinde fore ab omni mortalitatis incommodo fidenter existimans confestim a iustitia declinavit ita intemperanter, ut Aeternitatem meam aliquotiens subsereret ipse dictando scribendoque propria manu orbis totius se dominum appellaret, quod dicentibus aliis indignanter admodum ferre deberet is qui ad aemulationem civilium principum formare vitam moresque suos, ut praedicabat, diligentia laborabat enixa.

4. namque etiam si mundorum infinitates Democriti regeret, quos Anaxarcho incitante magnus somniabat Alexander, id reputasset legens vel audiens quod ut docent mathematici concinentes ambitus terrae totius, quae nobis videtur inmensa, ad magnitudinem universitatis instar brevis optinet puncti.

II.

1. Iamque post miserandam deleti Caesaris cladem sonante periculorum iudicialium tuba in crimen laesae maiestatis arcessebatur Ursicinus adulescente magis magisque contra eius salutem livore omnibus bonis infesto.

2. hac enim superabatur difficultate quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabilis imperatoris aures occlusae patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito ante dictum ducem domi forisque desiderari ut formidolosum Persicae genti fingebant.

3. sed contra accidentia vir magnanimus stabat immobilis, ne se proiceret abiectus cavens, parum tuto loco innocentiam stare medullitus gemens, hocque uno tristior quod amici ante haec frequentes ad potiores desciverant ut ad successores officiorum more poscente solent transire lictores.

4. inpugnabat autem eum per fictae benignitatis inlecebras collega et virum fortem propalam saepe appellans Arbetio ad innectendas letales insidias vitae simplici perquam callens et ea tempestate nimium potens. ut enim subterraneus serpens foramen subsidens occultum adsultu subito singulos transitores observans incessit, ita ille ab ima sorte etiam post adeptum summum militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus inexplebili quodam laedendi proposito conscientiam polluebat.

5. igitur paucis arcanorum praefectis consciis latenter cum imperatore sententia diu digesta id sederat, ut nocte ventura procul a conspectu militarium raptus Ursicinus indemnatus occideretur, ut quondam Domitius Corbulo dicitur caesus in conluvione illa Neroniani saeculi, provinciarum fidus defensor et cautus.

6. quibus ita conpositis cum ad hoc destinati praedictum tempus opperirentur, consilio in lenitudinem flexo facinus impium ad deliberationem secundam differri praeceptum est.

7. Indeque ad Iulianum recens perductum calumniarum vertitur machina memorabilem postea principem, gemino crimine, ut iniquitas aestimabat, implicitum: quod a Macelli fundo in Cappadocia posito ad Asiam demigrarat liberalium desiderio doctrinarum et per Constantinopolim transeuntem viderat fratrem.

8. qui cum obiecta dilueret ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando adsentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante regina ductus ad Comum oppidum Mediolano vicinum ibique paulisper moratus procudendi ingenii causa, ut cupidine flagravit, ad Graeciam ire permissus est.

9. nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae dispiceres secundis avibus contigisse, dum punirentur ex iure, vel tamquam inrita diffluebant et vana. sed accidebat non numquam, ut opulenti pulsantes praesidia potiorum isdemque tamquam ederae celsis arboribus adhaerentes absolutionem pretiis mercarentur immensis: tenues vero, quibus exiguae res erant ad redimendam salutem aut nullae, damnabantur abrupte. ideoque et veritas mendaciis velabatur et valuere pro veris aliquotiens falsa.

10. Perductus est isdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem concitoremque interdum ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License