Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XVII
    • Capp. XI-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XI-XII

XI.

1. Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur - erat enim necesse tamquam apparitorem Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam - omnes qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti recte consulta prospereque conpleta vertebant in deridiculum: talia sine modo strepentes insulse "in odium venit cum victoriis suis capella, non homo" ut hirsutum Iulianum carpentes appellantesque loquacem talpam et purpuratam simiam et litterionem Graecum: et his congruentia plurima aeque ut tintinnabula principi resonantes, audire haec taliaque gestienti, virtutes eius obruere verbis inpudentibus conabantur ut segnem incessentes et timidum et umbratilem gestaque secus verbis comptioribus exornantem: quod non tunc primitus accidit.

2. namque ut solet amplissima quaeque gloria obiecta esse semper invidiae, legimus in veteres quoque magnificos duces vitia criminaque, etiam si inveniri non poterant, finxisse malignitatem spectatissimis actibus eorum offensam.

3. ut Cimonem Miltiadis filium insimulatum intemperantiae, qui saepe ante et prope Eurymedonta Pamphylium flumen Persarum populum delevit innumerum coegitque gentem insolentia semper elatam obsecrare suppliciter pacem: Aemilianum itidem Scipionem ut somniculosum aemulorum incusari malivolentia, cuius inpetrabili vigilantia obstinatae in perniciem Romae duae sunt potentissimae urbes excisae.

4. nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui multa scrutantes cum nihil unde vituperari deberet inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et inrita: quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligabat: quorum alterum factitare ut dissolutum, alterum ut novarum rerum cupidum adserebant: nihil interesse oblatrantes argumento subfrigido quam partem corporis redimiret regiae maiestatis insigni: eum virum, quo nec fortior nec cautior quisquam patriae fuit, ut documenta praeclara testantur.

5. Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam pro Basso quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus fatali decesserat sorte. cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.

XII.

1. Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium indicabant nuntii graves et crebri permixtos Sarmatas et Quados vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis.

2. quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae: equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati raptentur aut in subsidiis ferocientes prodant hinnitu densiore vectores.

3. et per spatia discurrunt amplissima sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo velocibus equis et morigeris trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum vigorque otio integretur alterno.

4. Aequinoctio itaque temporis verni confecto imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem, pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros ponte contexto transgressus populandis barbarorum incubuit terris. qui itinere festinato praeventi catervasque bellatoris exercitus iugulis suis inminere cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi nec stare, sed vitantes exitium insperatum semet omnes effuderunt in fugam.

5. stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, hi, quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore, quo discesserant, restitissent.

6. gerebantur haec in ea parte Sarmatiae, quae secundam prospectat Pannoniam, parique fortitudine contra Valeriam opes barbaras urendo rapiendoque occurrentia militaris turbo vastabat.

7. cuius cladis inmensitate permoti posthabito latendi consilio Sarmatae petendae specie pacis agmine tripertito agentes securius nostros adgredi cogitarunt: ut nec expedire tela nec vim vulnerum declinare, nec, quod est in rebus artissimis ultimum, verti possent in fugam.

8. aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti: sed ne eos quidem prompta iuvit audacia in discrimina ruentes aperta.

9. caesis enim conpluribus pars, quae potuit superesse, per notos calles evasit: quo eventu vires et animos incitante iunctis densius cuneis ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu inpendentia formidantes rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum erga haec et similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus, [modo] Zizais quoque etiam tum regalis, haud parvi corporis iuvenis ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces; visoque imperatore abiectis armis pectore toto procubuit exanimis stratus. et amisso vocis officio prae timore, tum cum orare deberet maiorem misericordiam movit conatus aliquotiens parumque inpediente singultu permissus explicare quae poscebat.

10. recreatus denique tandem iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae recuperato concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad precandum admissa multitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris ambiguo, ubi ille solo iussus attolli orandi signum exspectantibus diu monstravit, omnes clipeis telisque proiectis manus precibus dederunt plura excogitantes ut vincerent humilitate supplicandi regalem.

11. duxerat potior cum ceteris Sarmatis etiam Rumonem et Zinafrum et Fragiledum subregulos plurimosque optimates cum inpetrandi spe similia petituros. qui, licet elati gaudio salutis indultae, condicionum sarcina conpensare inimice facta pollicebantur seque cum facultatibus et liberis et coniugibus terrarumque suarum ambitu Romanae potentiae libenter offerebant, praevaluit tamen aequitati iuncta benignitas iussique obtinere sedes inpavidi nostros reddidere captivos. duxeruntque obsides postulatos et oboedire praeceptis deinde promptissime spoponderunt.

12. hortante hoc exemplo clementiae advolarunt regales cum suis omnibus Araharius et Usafer inter optimates excellentes, agminum gentilium duces, quorum alter Transiugitanorum Quadorumque parti, alter quibusdam Sarmatis praeerat locorum confiniis et feritate iunctissimis: quorum plebem arcuit imperator, ne ferire foedera simulans in arma repente consurgeret; discreto consortio pro Sarmatis obsecrantes iussit paulisper abscedere dum Araharii et Quadorum negotium spectaretur.

13. qui cum reorum ritu oblati, stantes curvatis corporibus facinora gravia purgare non possent, ultimae sortis infortunia metuentes dederunt obsides imperatos, numquam antea pignora foederis exhibere conpulsi.

14. his ex aequo bonoque conpositis Usafer in preces admissus est Arahario pertinaciter obstrepente firmanteque pacem, quam ipse meruit, ei quoque debere proficere ut participi licet inferiori et obtemperare suis imperiis consueto.

15. verum quaestione discussa, aliena potestate eripi Sarmatae iussi ut semper Romanorum clientes offerre obsides quietis vincula conservandae gratanter amplexi sunt.

16. ingerebat autem se post haec maximus numerus catervarum confluentium nationum et regum, suspendi a iugulis suis gladios obsecrantium postquam Araharium inpune conpererant abscessisse: et pari modo ipsi quoque adepti pacem, quam poscebant, accitos ex intimis regnis procerum filios obsidatus sorte opinione celerius obtulerunt itidemque captivos, ut placuerat, nostros, quos haut minore gemitu perdidere quam suos.

17. Quibus ordinatis translata est in Sarmatas cura miseratione dignos potius quam simultate: quibus incredibile quantum prosperitatis haec attulit causa: ut verum illud aestimaretur, quod opimantur quidam, fatum vinci principis potestate vel fieri.

18. potentes olim ac mobiles erant huius indigenae regni, sed coniuratio clandestina servos armavit in facinus. atque ut barbaris esse omne ius in viribus adsuevit, vicerunt dominos ferocia pares sed numero praeminentes.

19. qui confundente metu consilia ad Victohalos discretos longius confugerunt, obsequi defensoribus ut in malis optabile quam servire suis mancipiis arbitrati: quae deplorantes post impetratam veniam recepti in fidem poscebant praesidia libertati eosque iniquitate rei permotus inspectante omni exercitu convocatos adlocutus verbis mollioribus imperator nulli nisi sibi ducibusque Romanis parere praecepit.

20. atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem isdem praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, ut res docuit, et fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est antequam, ut placuerat, remearent nostri captivi.

21. his in barbarico gestis Bregetionem castra commota sunt, ut etiam ibi belli Quadorum reliquias circa illos agitantium tractus lacrimae vel sanguis extingueret. quorum regalis Vitrodorus Viduari filius regis et Agilimundus subregulus aliique optimates et iudices variis populis praesidentes viso exercitu in gremio regni solique genitalis sub gressibus iacuere militum et adepti veniam iussa fecerunt, sobolemque suam obsidatus pignore ut obsecuturi condicionibus inpositis tradiderunt eductisque mucronibus, quos pro numinibus colunt, iuravere se permansuros in fide.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License