Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XVIII
    • Capp. V-VI.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VI.

V.

1. Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor Mesopotamiae ducis, tunc protector, exercitatus et prudens perque omnes illas notissimus terras, aviditate quorundam nexus ingentibus damnis cum iurgando contra potentes se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam qui spectabant negotium inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexit se in blanditias molliores confessusque debitum per conludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus inmania rimabatur tectius rei publicae membra totius et utriusque linguae litteras sciens circa ratiocinia versabatur, qui vel quarum virium milites ubi agant vel procinctus tempore quo sint venturi describens, itidem armorum et commeatuum copiae aliaque usui bello futura an abunde suppetant indefessa sciscitatione percontans.

2. et cum totius orientis didicisset interna, virorum stipendiique parte maxima per Illyricum distributa, ubi distinebatur ex negotiis seriis imperator, adlapsuro iam praestituto die solvendae pecuniae, quam per syngrapham debere se confiteri vi metuque conpulsus est, cum omnibus se prospiceret undique periculis opprimendum, largitionum comite ad alterius gratiam infestius perurgente, fugam ad Persas cum coniuge liberis et omni vinculo caritatum ingenti molimine conabatur.

3. atque ut lateret stationarios milites, fundum in Hiaspide, qui locus Tigridis fluentis adluitur, pretio non magno mercatur. hocque commento cum nullus causam veniendi ad extremas Romani limitis partes iam possessorem cum plurimis auderet exigere, per familiares fidos peritosque nandi occultis saepe conloquiis cum Tamsapore habitis, qui tractus omnes adversos ducis potestate tunc tuebatur, et antea cognitus misso a Persicis castris auxilio virorum pernicium, lembis inpositus cum omni penatium dulcedine nocte concubia transfretat, re contraria, specie Zopyri illius simi]is Babylonii proditoris.

4. Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis Palatina cohors palinodiam in exitium concinens nostrum invenit tandem amplam nocendi fortissimo viro, auctore et incitatore coetu spadonum, qui feri et acidi semper carentesque necessitudinibus ceteris divitias solas ut filiolas iucundissimas amplectuntur.

5. stetitque sententia ut Sabinianus vietus quidem senex et bene nummatus sed inbellis et ignavus et ab impetranda magisterii dignitate per obscuritatem adhuc longe discretus praeficiendus eois partibus mitteretur, Ursicinus vero curaturus pedestrem militiam et successurus Barbationi ad comitatum reverteretur, quo praesens rerum novarum avidus concitor, ut iactabant, a gravibus inimicis et metuendis incesseretur.

6. Dum haec in castris Constantii quasi per lustra aguntur et scaenam et diribitores venundatae subito potestatis pretium per potiores diffunditant domos, Antoninus ad regis hiberna perductus aventer suscipitur et apicis nobilitatus auctoritate - quo honore participantur mensae regales et meritorum apud Persas ad suadendum ferendasque sententias in contionibus ora panduntur - non contis nec remulco ut aiunt, id est non flexiloquis ambagibus vel obscuris, sed velificatione plena in rem publicam ferebatur eundemque incitans regem ut quondam Maharbal lentitudinis increpans Hannibalem, posse eum vincere sed victoria uti nescire adsidue praedicabat.

7. educatus enim in medio ut rerum omnium gnarus auditorum nanctus vigiles sensus et aurium delenimenta captantes nec laudantium sed secundum Homericos Phaeacas cum silentio admirantium iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post bellorum adsiduos casus et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis quasi dirimente quodam medio fetiali Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores, quos armipotentia fretos successibusque magnificis ita dilatasse decuerat rem et maxime eo tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus sanguis utrimque Romani roboris fundebatur.

8. His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suam fidenter promittens.

VI.

1. Sub isdem fere diebus Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus et Ciliciae fines ingressus decessori suo principis litteras dedit hortantis, ut ad comitatum dignitate adficiendus superiore citius properaret, eo necessitatum articulo quo etiam, si apud Thulen moraretur Ursicinus, acciri eum magnitudo rerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae veteris et longo usu bellandi artis Persicae scientissimum.

2. quo rumore provinciis percitis ordines civitatum et populi decretis et adclamationibus densis iniecta manu detinebant penes se publicum defensorem, memores, quod relictus ad sui tutelam cum inerti et umbratili milite nihil amiserat per decennium, simul metuentes saluti quod tempore dubio, remoto illo advenisse hominem compererant inertissimum.

3. credimus - neque enim dubium est - per aerios tramites famam praepetem volitare, cuius indicio haec gesta pandente, consiliorum apud Persas summo proponebatur: et multis ultro citroque deliberatis placuit Antonino suadente ut Ursicino procul amoto despectoque novello duce, posthabitis civitatum perniciosis obsidiis perrumperetur Euphrates ireturque prorsus, ut occupari possint provinciae fama celeritate praeventa, omnibus ante bellis, nisi temporibus Gallieni, intactae paceque longissima locupletes, cuius rei prosperante deo ductorem commodissimum fore spondebat.

4. laudato firmatoque concordi omnium voluntate consilio conversisque universis ad ea quae erant citius congerenda, commeatus milites arma ceteraque instrumenta, quae poscebat procinctus adventans, perpetua hieme parabantur.

5. Nos interea paulisper cis Taurum morati ex imperio ad partes Italiae festinantes prope flumen venimus Hebrum ex Odrysarum montibus decurrentem ibique principis scripta suscepimus iubentia omni causatione posthabita reverti Mesopotamiam sine apparitione ulla expeditionem curaturi periculosam, ad alium omni potestate translata.

6. quod ideo per molestos formatores imperii struebatur ut, si Persae frustra habiti redissent ad sua, ducis novi virtuti facinus adsignaretur egregium; si fortuna sequior ingruisset, Ursicinus reus proditor rei publicae deferretur.

7. agitati ita sine rationibus, diu cunctati reversique fastidii plenum Sabinianum invenimus hominem mediocris staturae et parvi angustique animi vix sine turpi metu sufficientem ad levem convivii nedum proelii strepitum perferendum.

8. Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervere constanti adseveratiove perfugis concinentibus adfirmabant, oscitante homunculo Nisibin propere venimus utilia paraturi, me dissimulantes obsidium Persae civitati supervenirent incautae.

9. dumque intra muros maturanda perurgerentur, fumus micantesque ignes adsidue a Tigride per Castra Maurorum et Sisara et conlimitia reliqua ad usque civitatem continui perlucebant solito crebriores, erupisse hostium vastatorias manus superato flumine permonstrantes.

10. qua causa ne occuparentur itinera, celeri cursu praegressi cum ad secundum lapidem venissemus, liberali forma puerum torquatum, ut coniectabamus octennem, in aggeris medio vidimus heiulantem, ingenui cuiusdam filium, ut aiebat; quem mater dum inminentium hostium terrore percita fugeret, inpeditior trepidando reliquerat solum. hunc dum imperatu ducis miserati commotique inpositum equo prae me ferens ad civitatem reduco, circumvallato murorum ambitu praedatores latius vagabantur.

11. et quia me obsidionales aerumnae terrebant, intra semiclausam posticam exposito puero nostrorum agmen agilitate volucri repetebam exanimis, nec multum afuit quin caperer.

12. nam cum Abdigildum quendam tribunum fugientem cum calone ala sequeretur hostilis, lapsoque per fugam domino servum deprehensum, cum ego rapido ictu transirem, interrogassent quisnam provectus sit iudex, audissentque Ursicinum paulo ante urbem ingressum montem Izalam petere: occiso indice in unum quaesiti conplures nos inrequietis cursibus sectabantur.

13. quos cum iumenti agilitate praegressus apud Amudin munimentum infirmum dispersis per pabulum equis recubantes nostros securius invenissem, porrecto extentius brachio et summitatibus sagi contortis elatius adesse hostes signo solito demonstrabam isdemque iunctus impetu communi ferebar equo iam fatiscente.

14. terrebat autem nos plenilunium noctis et planities supina camporum, nulla, si occupasset artior casus, latibula praebere sufficiens, ubi nec arbores nec frutecta nec quicquam praeter herbas humiles visebatur.

15. excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade et circumligata, ne rueret, iumentum solum, quod eam vehebat, solutum sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti Persae credentes eum tenerent potissimum cursum; quod nisi fuisset praevisum, circumventi et capti sub dicionem venissemus hostilem.

16. Hoc extracti periculo cum ad nemorosum quendam locum vineis arbustisque pomiferis consitum Meiacarire nomine venissemus, cui fontes dedere vocabulum gelidi, lapsis accolis omnibus solum in remoto secessu latentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timore ideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, pandit rerum integram fidem docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma vindictam quondam commissi facinoris timens ad Persas abierat profugus, exindeque morum probitate spectata sortita coniuge liberisque susceptis speculatorem se missum ad nostra, saepe veros nuntios reportasse. at nunc se a Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui catervas ductaverant praedatorum, ad eos redire, quae didicerat, perlaturum. Post haec, adiectis quae agi in parte diversa norat, occiditur.

17. Proinde curarum crescente sollicitudine inde passibus citis Amidam pro temporis copia venimus civitatem postea secutis cladibus inclytam. quo reversis exploratoribus nostris in vaginae internis notarum figuris membranam repperimus scriptam a Procopio ad nos perferri mandatam - quem legatum ad Persas antea missum cum comite Lucilliano praedixi - haec consulto obscurius indicantem, ne captis baiulis sensuque intellecto scriptorum excitaretur materia funestissima.

18. Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis rex longaevus non contentus Hellesponto, iunctis Granici et Rhyndaci pontibus Asiam cum numerosis populis pervasurus adveniet, suopte ingenio inritabilis et asperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani Principis successore; actum et conclamatum est ni caverit Graecia.

19. Qui textus significabat Persarum regem transitis fluminibus Anzaba et Tigride, Antonino hortante dominium orientis adfectare totius. his ob perplexitatem nimiam aegerrime lectis consilium suscipitur prudens.

20. Erat eo tempore Satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestati Persarum, Iovinianus nomine appellatus in solo Romano adulescens, nobiscum occulte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus et dulcedine liberalium studiorum inlectus remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat.

21. ad hunc missus ego cum centurione quodam fidissimo exploratius noscendi gratia, quae gerebantur, per avios montes angustiasque praecipites veni. visusque et agnitus comiterque susceptus causam praesentiae meae uni illi confessus adiuncto taciturno aliquo locorum perito mittor ad praecelsas rupes exinde longe distantes, unde nisi oculorum deficeret acies, ad quinquagesimum usque lapidem quodvis etiam minutissimum apparebat.

22. ibi morati integrum biduum, cum sol tertius adfulsisset, cernebamus terrarum omnes ambitus subiectos, quos horizontas appellamus, agminibus oppletos innumeris et antegressum regem vestis claritudine rutilantem. quem iuxta laevus incedebat Grumbates Chionitarum rex novus aetate quidem media rugosisque membris sed mente quadam grandifica multisque victoriarum insignibus nobilis; dextra rex Albanorum pari loco atque honore sublimis; post duces varii auctoritate et potestatibus eminentes, quos ordinum omnium multitudo sequebatur ex vicinarum gentium roboribus lecta, ad tolerandam rerum asperitatem diuturnis casibus erudita.

23. Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum et agminatim intra consaepta exercitus recensitos Graecia fabulosa narrabis? cum nos cauti vel, ut verius dixerim, timidi nihil exaggeremus praeter ea quae fidei testimonia neque incerta monstrarunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License