Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XVIII
    • Capp. VII-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-VIII

VII.

1. Postquam reges Nineve Adiabenae ingenti civitate transmissa, in medio pontis Anzabae hostiis caesis, extisque prosperantibus transiere laetissimi, coniectantes nos residuam plebem omnem aegre penetrare post triduum posse, citius exinde ad satrapen reversi quievimus hospitalibus officiis recreati.

2. unde per loca itidem deserta et sola magno necessitatis ducente solacio celerius quam potuit sperari reversi confirmavimus animos haesitantium, unum e navalibus pontem transisse reges absque ulla circumitione perdoctos.

3. extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum Mesopotamiae ducem rectoremque provinciae tunc Euphronium, conpulsuri agrestes cum familiis et pecoribus universis ad tutiora transire et agiliter deseri Carras oppidum invalidis circumdatum muris, super his campos omnes incendi, ne pabulorum suppeteret copia.

4. et imperatis sine mora conpletis, iniecto igni furentis elementi vis maxima frumenta omnia, cum iam stipula flaventi turgerent, herbasque pubentes ita contorruit, ut ad usque Euphraten ab ipsis marginibus Tigridis nihil viride cerneretur. tunc exustae sunt ferae conplures maximeque leones per ea loca saevientes inmaniter, consumi vel caecari sueti paulatim hoc modo.

5. inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta leones vagantur innumeri, clementia hiemis ibi mollissimae semper innocui. at ubi solis radiis exarserit tempus, in regionibus aestu ambustis vapore sideris et magnitudine culicum agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia. et quoniam oculos quasi umida et lucentia membra eaedem appetunt volucres palpebrarum libramentis mordicus insidentes, idem leones cruciati diutius aut fluminibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, inmanius efferascunt: quod ni fieret, universus oriens huius modi bestiis abundaret.

6. Dum campi cremantur, ut dictum est, tribuni cum protectoribus missi citerioris ripae Euphratis castella et praeacutis sudibus omnique praesidiorum genere conmunibant, tormenta, qua non erat voraginosum, locis oportunis aptantes.

7. Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta periculorum communium lectissimus moderator belli internecivi, per Edessena sepulchra quasi fundata cum mortuis pace nihil formidans, more vitae remissioris fluxius agens militari pyrrica sonantibus modulis pro histrionicis gestibus in silentio summo delectabatur ominoso sane et incepto et loco, cum haec et huius modi factu dictuque tristia [futuros praenuntiant motus] vitare optimum quemque debere saeculi progressione discamus.

8. interea reges Nisibi prostratione vili transmissa, incendiis arida nutrimentorum varietate crescentibus, fugitantes inopiam pabuli sub montium pedibus per valles gramineas incedebant.

9. cumque Bebasen villam venissent, unde ad Constantinam usque oppidum, quod centesimo lapide disparatur, arescunt omnia siti perpetua, nisi quod in puteis aqua reperitur exilis, quid agerent diu cunctati iamque suorum duritiae fiducia transituri, exploratore fido docente cognoscunt Euphratem nivibus tabefactis inflatum late fusis gurgitibus evagari, ideoque vado nequaquam posse transiri.

10. convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum omnium rerum usu regionum feracium et consideratione ea qua rectus pergeret hostis adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus nullisque adhuc aquis advenis adulescens facile penetrari poterit ut vadosus.

11. his auditis laudatoque suasore et iusso ducere qua norat, agmina cuncta ab instituto itinere conversa praevium sequebantur.

VIII.

1. Quo certis speculationibus cognito nos disposuimus properare Samosatam ut superato exinde flumine pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturis abscisis hostiles impetus, si iuvisset fors ulla, repelleremus.

2. sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum. namque duarum turmarum equites circiter septingenti ad subsidium Mesopotamiae recens ex Illyrico missi enerves et timidi praesidium per eos traductus agentes nocturnasque paventes insidias ab aggeribus publicis vesperi, quando custodiri magis omnes tramites conveniret, longius discedebant.

3. hocque observato eos vino oppressos et somno viginti milia fere Persarum Tamsapore et Nohodare ductantibus nullo prospiciente transgressa post tumulos celsos vicinos Amidae occultabantur armata.

4. Moxque, ut dictum est, cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore praestricti hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod ad proelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere cum essent iam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numero praevalente metu indubitatae mortis cautum existimantes.

5. denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agi oporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum temere procursantes et urgente utraque parte Antoninus ambitiose praegrediens agmina, ab Ursicino agnitus et obiurgatorio sonu vocis increpitus proditorque et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summo ferebat honoris insigne, desiluit equo curvatisque membris, humum vultu paene contingens salutavit patronum appellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyrios supplicis indicat formam.

6. et ignosce mihi inquit amplissime comes, necessitate, non voluntate ad haec, quae novi scelesta, prolapso: egere me praecipitem iniqui flagitatores, ut nosti, quorum avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna propugnans miseriis meis potuit refragari. simul haec dicens e medio prospectu abscessit non aversus, sed dum evanesceret verecunde retrogradiens et pectus ostentans.

7. Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui tenebant editiora collis, exclamant aliam cataphractorum multitudinem equitum pone visam celeritate quam maxima propinquare.

8. atque ut in rebus solent adflictis, ambigentes cuinam deberet aut posset occurri, trudente pondere plebis immensae passim, qua cuique proximum videbatur, diffundimur universi, dumque se quisque expedire discrimine magno conatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur.

9. itaque spreta iam vivendi cupiditate fortiter decernentes ad ripas pellimur Tigridis alte excisas. unde quidam praecipites pulsi implicantibus armis haeserunt ubi vadosus est amnis, alii lacunarum hausti vertigine vorabantur, non nulli cum hoste congressi vario eventu certabant, quidam cuneorum densitate perterriti petebant proximos Tauri montis excessus.

10. inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole circumdatus cum Aiadalthe tribuno caloneque uno equi celeritate ereptus abscessit.

11. Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianus domesticus protector occurrit femur sagitta confixus, quam dum avellere obtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatem petebam anhelo cursu rependo ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam, unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae ad calles artandas aedificatae densius constringebant.

12. hic mixti cum Persis eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, ad usque ortum alterius solis immobiles stetimus ita conferti, ut caesorum cadavera multitudine fulta reperire ruendi spatium nusquam possent, utque miles ante me quidam discriminato capite, quod in aequas partes ictus gladii fiderat validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret.

13. et licet multiplicia tela per tormentorum omnia genera volarent e propugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat, tandemque per posticam ingressus refertam inveni confluente ex finitimis virili et muliebri sexu. nam et casu illis ipsis diebus in suburbanis peregrina commercia circumacto anno solita celebrare multitudo convenarum augebat agrestium.

14. interea sonitu vario cuncta miscentur partim amissos gementibus, aliis cum exitio sauciis, multis caritates diversas, quas prae angustiis videre non poterant, invocantibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License