Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XVIII
    • Capp. IX-X
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IX-X

IX.

1. Hanc civitatem olim perquam brevem Caesar etiam tum Constantius, ut accolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolim oppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibi conditorio muralium tormentorum fecit hostibus formidatam suoque nomine voluit appellari.

2. et a latere quidem australi geniculato Tigridis meatu subluitur propius emergentis; qua euri opponitur flatibus, Mesopotamiae plana despectat; unde aquiloni obnoxia est, Nymphaeo amni vicina, verticibus Taurinis umbratur gentes Transtigritanas dirimentibus et Armeniam; spiranti zephyro contraversa Gumathenam contingit regionem uberem et cultu iuxta fecundam, in qua vicus est Abarne nomine sospitalium aquarum lavacris calentibus notus. in ipso autem Amidae meditullio sub arce fons dives exundat potabilis quidem, sed vaporatis aestibus non numquam faetens.

3. cuius oppidi praesidio erat semper quinta Parthica legio destinata cum indigenarum turma non contemnenda. sed tunc ingruentem Persarum multitudinem sex legiones raptim percursis itineribus antegressae muris adstitere firmissimis. Magnentiaci et Decentiaci quos post consummatos civiles procinctus, ut fallaces et turbidos ad orientem venire compulit imperator, ubi nihil praeter bella timetur externa, et Tricensimani Decimanique Fortenses et Superventores atque Praeventores cum Aeliano iam Comite, quos tirones tum etiam novellos hortante memorato adhuc protectore erupisse a Singara Persasque fusos in somnum rettulimus trucidasse complures.

4. aderat comitum quoque sagittariorum pars maior, equestres videlicet turmae ita cognominatae, ubi merent omnes ingenui barbari, armorum viriumque firmitudine inter alios eminentes.

X.

1. Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, rex cum populo suo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus, ut monuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha ut transiturus Amidam, cum prope castella Romana venisset, quorum unum Reman, alterum Busan appellatur, perfugarum indicio didicit multorum opes illuc translatas servari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque est ibi cum suppellectili pretiosa inveniri feminam pulchram cum filia parvula Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in municipali ordine genere, fama, potentiaque circumspecti.

2. aviditate itaque rapiendi aliena festinans petit inpetu fidenti castella, unde subita animi consternatione defensores armorum varietate praestricti se cunctosque prodidere qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestim claves obtulere portarum, patefactisque aditibus quicquid ibi congestum erat eruitur et productae sunt adtonitae metu mulieres et infantes matribus implicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti.

3. cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii conperisset, vim in se metuentem prope venire permisit intrepidam et visam opertamque ad usque labra ipsa atro velamine, certiore iam spe mariti recipiendi et pudoris inviolati mansuri benignius confirmavit. audiens enim coniugem miro eius amore flagrare, hoc praemio Nisibenam proditionem mercari se posse arbitrabatur.

4. inventas tamen alias quoque virgines Christiano ritu cultui divino sacratas custodiri intactas et religioni servire solito more nullo vetante praecepit, lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes, quos antehac diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent exemplis recentibus docti humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License