Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXVII
    • Capp. III-IV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. III-IV

III.

1. Hoc tempore vel paulo ante nova portenti species per Annonariam apparuit Tusciam, idque quorsum evaderet prodigialium rerum periti penitus ignorarunt. in oppido enim Pistoriensi prope horam diei tertiam spectantibus multis asinus tribunali escenso audiebatur destinatius rugiens, et stupefactis omnibus, qui aderant, quique didicerant referentibus aliis, nulloque coniectante ventura, postea, quod portendebatur, evenit.

2. Terentius enim humili genere in urbe natus et pistor ad vicem praemii, quia peculatus reum detulerat Orfitum ex praefecto, hanc eandem provinciam correctoris administraverat potestate. eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam .

3. Multo tamen antequam hoc contingeret, Symmachus Aproniano successit, inter praecipua nominandus exempla doctrinarum atque modestiae, quo instante urbs sacratissima otio copiisque abundantius solito fruebatur et ambitioso ponte exultat atque firmissimo quem condidit ipse, et magna civium laetitia dedicavit ingratorum, ut res docuit apertissima.

4. qui consumptis aliquot annis domum eius in transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt, ea re perciti quod vilis quidam plebeius finxerat, illum dixisse sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio calcarias extincturum, quam id venditurum pretiis, quibus sperabatur.

5. advenit post hunc urbis moderator Lampadius ex praefecto praetorio, homo indignanter admodum sustinens si, etiam cum spueret, non laudaretur, ut id quoque prudenter praeter alios faciens, sed non numquam severus et frugi.

6. hic cum magnificos praetor ederet ludos et uberrime largiretur, plebis nequiens tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis, ut liberalem se sed multitudinis ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentes opibus ditaverat magnis.

7. vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni leve quidem sed cavendum iudicibus. per omnia enim civitatis membra, quae diversorum principum exornarunt inpensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum instaurator sed conditor. quo vitio laborasse Traianus dicitur princeps, unde eum herbam parietinam iocando cognominarunt.

8. Hic praefectus exagitatus et motibus crebris, uno omnium maximo, cum collecta plebs infima domum eius prope Constantinianum lavacrum iniectis facibus incenderat et malleolis, ni vicinorum et familiarum veloci concursu a summis tectorum culminibus petita saxis et tegulis abscessisset.

9. eaque vi territus ipse primitus crebrescentis seditionis in maius secessit ad Mulvium pontem - quem struxisse superior dicitur Scaurus - adlenimenta ibidem tumultus opperiens, quem causa concitaverat gravis.

10. aedificia erigere exoriens nova, vel vetusta quaedam instaurans, non ex titulis solitis parari iubebat inpensas sed, si ferrum quaerebatur aut plumbum aut aes aut quicquam simile, apparitores inmittebantur, qui velut ementes diversa raperent species, nulla pretia persolvendo, unde accensorum iracundiam pauperum damna deflentium crebra aegre potuit celeri vitare digressu.

11. advenit successor eius ex quaesitore palatii Viventius integer et prudens Pannonius, cuius administratio quieta fuit et placida, copia rerum omnium adfluens. sed hunc quoque discordantis populi seditiones terruere cruentae, quae tale negotium excitavere.

12. Damasus et Ursinus supra humanum modum ad rapiendam episcopalem sedem ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur ad usque mortis vulnerumque discrimina adiumentis utriusque progressis, quae nec corrigere sufficiens Viventius nec mollire, coactus vi magna secessit in suburbanum.

13. et in concertatione superaverat Damasus, parte, quae ei favebat, instante. constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum, efferatamque diu plebem aegre postea delenitam.

14. Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum, quod appetunt, omni contentione laterum iurgari debere, cum id adepti, futuri sint ita securi ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes circumspecte vestiti, epulas curantes profusas adeo ut eorum convivia regales superent mensas.

15. qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum et supercilia humum spectantia perpetuo numini verisque eius cultoribus ut puros commendant et verecundos. hactenus deviasse sufficiet, nunc ad rerum ordines revertamur.

IV.

1. Dum aguntur ante dicta per Gallias et Italiam, novi per Thracias exciti sunt procinctus. Valens enim ut consulto placuerat fratri, cuius regebatur arbitrio, arma concussit in Gothos ratione iusta pemotus, quod auxilia misere Procopio civilia bella coeptanti ergo convenit pauca super harum origine regionum et situ transcurrere per brevem excessum.

2. Erat Thraciarum descriptio facilis, si veteres concinerent stili, quorum obscura varietas quoniam opus veritatem professum non iuvat, sufficiet ea, quae vidisse meminimus, expedire.

3. has terras inmensa quondam camporum placiditate aggerumque altitudine fuisse porrectas, Homeri perennis auctoritas docet, aquilonem et zephyrum [ventos] exinde flare fingentis, quod aut fabulosum est, aut tractus antehac diffusi latissime, destinatique nationibus feris, cuncti Thraciarum vocabulo censebantur.

4. et partem earum habitavere Scordisci, longe nunc ab isdem provinciis disparati, saevi quondam et truces, ut antiquitas docet, hostiis captivorum Bellonae litantes et Marti, humanumque sanguinem in ossibus capitum cavis bibentes avidius, quorum asperitate post multiplices pugnarum aerumnas saepe res Romana vexata postremo omnem amisit exercitum cum rectore.

5. Sed ut nunc cernimus, eadem loca formata in cornuti sideris modum effingunt theatri faciem speciosam. cuius in summitate occidentali montibus praeruptis densitate Succorum patescunt angustiae, Thracias dirimentes et Daciam.

6. partem vero sinistram arctois obnoxiam stellis Haemimontanae celsitudines claudunt et Hister, qua Romanum cespitem lambit, urbibus multis et castris contiguus et castellis.

7. per dextrum, quod australe est, latus scopuli tenduntur Rhodopes, unde eoum iubar exsurgit, finitur in fretum; cui undosius ab Euxino ponto labenti, pergentique fluctibus reciprocis ad Aegaeum, discidium panditur terrarum angustum.

8. ex angulo tamen orientali Macedonicis iungitur conlimitiis per artas praecipitesque vias, quae cognominantur Acontisma : cui proxima Arethusa cursualis est statio, in qua visitur Euripidis sepulcrum, tragoediarum sublimitate conspicui, et Stagira, ubi Aristotelem, ut Tullius ait, fundentem aureum flumen accepimus natum

9. haec quoque priscis temporibus loca barbari tenuere, morum sermonumque varietate dissimiles. e quibus praeter alios ut inmaniter efferati memorantur Odrysae, ita humanum fundere sanguinem adsueti ut, cum hostium copia non daretur, ipsi inter epulas post cibi satietatem et potus suis velut alienis corporibus inprimerent ferrum.

10. Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac semper indomitas vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti destinatione pressit, Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope amnem Hebrum a celsis Odrysarum montibus fluentem, superatos proelio stravit, post quos residui ab Appio Claudio pro consule sunt infesta concertatione deleti. oppida enim in Bosporo sita et Propontide classes optinuere Romanae.

11. Advenit post hos imperator Lucullus, qui cum durissima gente Bessorum conflixit omnium primus, eodemque impetu Haemimontanos acriter resistentes oppressit. quo inminente Thraciae omnes in dicionem veterum transiere nostrorum, hocque modo post procinctus ancipites rei publicae sex provinciae sunt quaesitae.

12. Inter quas prima ex fronte, quae Illyriis est confinis, Thracia speciali nomine appellatur; quam Philippopolis, Eumolpias vetus, et Beroea amplae civitates exornant. post hanc Haemimontus Hadrianopolim habet, quae dicebatur Uscudama, et Anchialon, civitates magnas. dein Mysia, ubi Marcianopolis est a sorore Traiani principis ita cognominata, et Dorostorus et Nicopolis et Odyssus, iuxtaque Scythia, in qua celebriora sunt [aliis] oppida Dionysopolis et Tomi et Calatis. Europa omnium ultima praeter municipia urbibus nitet duabus, Apris et Perintho, quam Heracleam posteritas dixit.

13. Rhodopa huic adnexa Maximianopolim habet et Maroneam et Aenum, qua condita et relicta Aeneas Italiam auspiciorum prosperitate perpetua post diuturnos occupavit errores.

14. Constat autem, ut vulgavere rumores adsidui, omnes paene agrestes, qui per regiones praedictas montium circumcolunt altitudines, salubritate virium et praerogativa quadam vitae longius propagandae nos anteire, idque inde contingere arbitrantur, quod conluvione ciborum abstinent calidisque et perenni viriditate roris asperginibus gelidis corpora constringente, aurae purioris dulcedine potiuntur, radiosque solis suapte natura vitales primi omnium sentiunt nullis adhuc maculis rerum humanarum infectos. his ita digestis pedem referamus ad coepta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License