Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Sestio

IntraText CT - Text

  • Caput LXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXI

129a. nam quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem? vel quod in templo Iovis optimi maximi factum est, cum vir is qui tripertitas orbis terrarum oras atque regiones tribus triumphis adiunctas huic imperio notavit, de scripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conservatae dedit; cuius sententiam ita frequentissimus senatus secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum tabulis publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam: vel quod est postridie decretum in curia populi ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis convenerant admonitu, ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei publicae fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim de eius facto referretur. qua gravitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen illud addidit, ut, si diebus quinque quibus agi de me potuisset non esset actum, redirem in patriam dignitate omni reciperata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License