32. Etenim
quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum, Insubrium, Helvetiorum, Iapydum, non
nullorum item ex Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne quis
eorum a nobis civis recipiatur. Quod si exceptio facit ne liceat, ubi <non sit exceptum, ibi> necesse
est licere. Ubi est igitur <in> foedere Gaditano, ne quem populus Romanus
Gaditanum recipiat civitate? Nusquam. Ac sicubi esset, lex id Gellia et
Cornelia, quae definite potestatem Pompeio civitatem donandi dederat,
sustulisset. 'Exceptum,' inquit, 'est foedus, Si quid sacrosanctum est.' Ignosco
tibi, si neque Poenorum iura calles (reliqueras enim civitatem tuam) neque
nostras potuisti leges inspicere; ipsae enim te a cognitione sua iudicio
publico reppulerunt.
33. Quid fuit in
rogatione ea quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus lata est, in quo
aliquid sacrosanctum exceptum videretur? Primum enim sacrosanctum esse nihil
potest nisi quod populus plebesve sanxit; deinde sanctiones sacrandae sunt aut
genere ipso aut obtestatione et consecratione legis aut poenae, cum caput eius
qui contra fecerit consecratur. Quid habes igitur dicere de Gaditano foedere
eius modi? utrum capitis consecratione an obtestatione legis sacrosanctum esse
confirmas? Nihil omnino umquam de isto foedere ad populum, nihil ad plebem
latum esse neque legem neque poenam consecratam esse dico. De quibus igitur
etiam si latum esset ne quem civem reciperemus, tamen id esset quod postea
populus iussisset ratum, nec quicquam illis verbis Si quid sacrosanctum est
exceptum videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam iusserit, quicquam
audes dicere sacrosanctum fuisse?
34. Nec vero oratio mea
ad infirmandum foedus Gaditanorum, iudices, pertinet; neque enim est meum
contra ius optime meritae civitatis, contra opinionem vetustatis, contra
auctoritatem senatus dicere. Duris enim quondam temporibus rei publicae
nostrae, cum praepotens terra marique Carthago nixa duabus Hispaniis huic
imperio immineret, et cum duo fulmina nostri imperi subito in Hispania, Cn. et
P. Scipiones, exstincti occidissent, L. Marcius, primi pili centurio, cum
Gaditanis foedus fecisse dicitur. Quod cum magis fide illius populi, iustitia
nostra, vetustate denique ipsa quam aliquo publico vinculo religionis
teneretur, sapientes homines et publici iuris periti, Gaditani, M. Lepido Q.
Catulo consulibus a senatu de foedere postulaverunt. Tum est cum Gaditanis
foedus vel renovatum vel ictum; de quo foedere populus Romanus sententiam non
tulit, qui iniussu suo nullo pacto potest religione obligari.
35. Ita Gaditana
civitas, quod beneficiis suis erga rem publicam nostram consequi potuit, quod
imperatorum testimoniis, quod vetustate, quod Q. Catuli, summi viri,
auctoritate, quod iudicio senatus, quod foedere, consecuta est; quod publica
religione sanciri potuit, id abest; populus enim se nusquam obligavit. Neque
ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis enim et plurimis rebus est
fulta. Sed isti disputationi <hic> certe nihil est loci; sacrosanctum
enim nihil potest esse nisi quod per populum plebemve sanctum est. Quod si hoc
foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio
vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis
comprobasset, quid erat cur ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram
recipi non liceret? Nihil est enim aliud in foedere nisi ut pia et aeterna pax
sit. Quid id ad civitatem? Adiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus
foederibus: Maiestatem populi Romani comiter conservanto. Id habet hanc vim, ut
sit ille in foedere inferior.
36. Primum verbi genus
hoc 'conservanto,' quo magis in legibus quam in foederibus uti solemus,
imperantis est, non precantis. Deinde cum alterius populi maiestas
conservari iubetur, de altero siletur, certe ille populus in superiore
condicione causaque ponitur cuius maiestas foederis sanctione defenditur. In
quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat,
'comiter' esse 'communiter,' quasi vero priscum aliquod aut insolitum verbum
interpretaretur. Comes benigni, faciles, suaves homines esse dicuntur; 'qui
erranti comiter monstrat viam,' benigne, non gravate; 'communiter' quidem certe
non convenit.
37. Et
simul absurda res est caveri foedere ut maiestatem populi Romani 'communiter'
conservent, id est ut populus Romanus suam maiestatem esse salvam velit. Quod
si iam ita esset, ut esse non potest, tamen de nostra maiestate, nihil de
illorum caveretur. Potestne igitur nostra maiestas <a> Gaditanis benigne
conservari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis elicere non possumus?
Potest esse ulla denique maiestas, si impedimur quo minus per populum Romanum
beneficiorum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris
deferamus?
|