Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Balbo

IntraText CT - Text

  • Caput XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XV

52. Habetis imperatorum summorum et sapientissimorum hominum, clarissimorum virorum, interpretationem iuris ac foederum: dabo etiam iudicum qui huic quaestioni praefuerunt, dabo universi populi Romani, dabo sanctissimum et sapientissimum iudicium etiam senatus. Iudices cum prae se ferrent palamque loquerentur quid essent lege Papia de M. Cassio Mamertinis repetentibus iudicaturi, Mamertini publice suscepta causa destiterunt. Multi in civitatem recepti ex liberis foederatisque populis [liberati] sunt: nemo umquam est de civitate accusatus, quod aut populus fundus factus non esset, aut quod foedere civitatis mutandae ius impediretur.

53. Audebo etiam hoc contendere, numquam esse condemnatum quem constaret ab imperatore nostro civitate donatum. Cognoscite nunc populi Romani iudicium multis rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse ictum Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat? quod quidem nuper in columna ahenea meminimus post rostra incisum et perscriptum fuisse. Quo modo igitur L. Cossinius Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque ornatissimi viri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem civitate T. Coponius, civis item summa virtute et dignitate, -- nepotes T. et C. Coponios nostis,- damnato C. Masone civis Romanus est factus?

54a. An lingua et ingenio patefieri aditus ad civitatem potuit, manu et virtute non potuit? Anne de nobis trahere spolia foederatis licebat, de hostibus non licebat? An quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi non licebat? An accusatori maiores nostri maiora praemia quam bellatori esse voluerunt?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License