|
1.
Facturusne operae pretium sim si a primordio urbis res populi Romani
perscripserim nec satis scio nec, si sciam, dicere ausim,
2.
quippe qui cum veterem tum volgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores
aut in rebus certius aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem vetustatem
superaturos credunt.
3.
Utcumque erit, iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi
pro virili parte et ipsum consuluisse; et si in tanta scriptorum turba mea fama
in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me qui nomini officient meo
consoler.
4.
Res est praeterea et immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum
repetatur et quae ab exiguis profecta initiis eo creverit ut iam magnitudine
laboret sua; et legentium plerisque haud dubito quin primae origines proximaque
originibus minus praebitura voluptatis sint, festinantibus ad haec nova quibus
iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt:
5.
ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum quae
nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe dum prisca [tota] illa mente
repeto, avertam, omnis expers curae quae scribentis animum, etsi non flectere a
vero, sollicitum tamen efficere posset.
6.
Quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam
incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere
in animo est.
7.
Datur haec venia antiquitati ut miscendo humana divinis primordia urbium
augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et
ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum
conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae
patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.
8.
Sed haec et his similia utcumque animadversa aut existimata erunt haud in magno
equidem ponam discrimine:
9.
ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores
fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum
imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores
sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint
praecipites, donec ad haec tempora quibus nec vitia nostra nec remedia pati
possumus perventum est.
10.
Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te
exempli documenta in inlustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque rei
publicae quod imitere capias, inde foedum inceptu foedum exitu quod vites.
11.
Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam res publica nec
maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam [civitatem] tam
serae avaritia luxuriaque immigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac
parsimoniae honos fuerit.
12.
Adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat: nuper divitiae avaritiam
et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi
perdendique omnia invexere. Sed querellae, ne tum quidem gratae futurae cum
forsitan necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint:
13.
cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis,
nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus
prosperos darent.
|