|
35b.
Clusini novo bello exterriti, cum multitudinem, cum formas hominum invisitatas
cernerent et genus armorum, audirentque saepe ab iis cis Padum ultraque
legiones Etruscorum fusas, quamquam adversus Romanos nullum eis ius societatis
amicitiaeve erat, nisi quod Veientes consanguineos adversus populum Romanum non
defendissent, legatos Romam qui auxilium ab senatu peterent misere. De auxilio
nihil impetratum; legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus
populique Romani nomine agerent cum Gallis ne a quibus nullam iniuriam
accepissent socios populi Romani atque amicos oppugnarent. Romanis eos bello
quoque si res cogat tuendos esse; sed melius visum bellum ipsum amoveri si
posset, et Gallos novam gentem pace potius cognosci quam armis.
36.
Mitis legatio, ni praeferoces legatos Gallisque magis quam Romanis similes habuisset.
Quibus postquam mandata ediderunt in concilio [Gallorum] datur responsum, etsi
novum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes esse quorum auxilium
a Clusinis in re trepida sit imploratum; et quoniam legatione adversus se
maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem quam illi adferant
aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant
Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari non posse. Et
responsum coram Romanis accipere velle et si negetur ager, coram iisdem Romanis
dimicaturos, ut nuntiare domum possent quantum Galli virtute ceteros mortales
praestarent. Quodnam id ius esset agrum a possessoribus petere aut minari arma
Romanis quaerentibus et quid in Etruria rei Gallis esset, cum illi se in armis
ius ferre et omnia fortium virorum esse ferociter dicerent, accensis utrimque
animis ad arma discurritur et proelium conseritur. Ibi iam urgentibus Romanam urbem fatis legati contra
ius gentium arma capiunt. Nec id clam esse potuit cum ante signa Etruscorum
tres nobilissimi fortissimique Romanae iuventutis pugnarent; tantum eminebat
peregrina virtus. quin etiam Q. Fabius, evectus extra aciem equo, ducem
Gallorum, ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem, per latus transfixum
hasta occidit; spoliaque eius legentem Galli agnovere, perque totam aciem
Romanum legatum esse signum datum est. Omissa inde in Clusinos ira, receptui
canunt minantes Romanis. Erant qui extemplo Romam eundum censerent; vicere
seniores, ut legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque ut pro
iure gentium violato Fabii dederentur. Legati Gallorum cum ea sicut erant
mandata exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum et ius postulare
barbari videbantur; sed ne id quod placebat decerneretur in tantae nobilitatis viris
ambitio obstabat. Itaque ne penes ipsos culpa esset cladis forte Gallico bello
acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum reiciunt; ubi tanto
plus gratia atque opes valuere ut quorum de poena agebatur tribuni militum
consulari potestate in insequentem annum crearentur. Quo facto haud secus quam
dignum erat infensi Galli bellum propalam minantes ad suos redeunt. Tribuni
militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus Q. Servilius quartum P.
Cornelius Maluginensis.
37.
Cum tanta moles mali instaret -- adeo occaecat animos fortuna, ubi vim suam
ingruentem refringi non volt -- civitas quae adversus Fidenatem ac Veientem
hostem aliosque finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis tempestatibus
dixisset, ea tunc invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis
oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesivit. Tribuni
quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum praeerant, dilectumque
nihilo accuratiorem quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam
famam belli, habebant. Interim Galli postquam accepere ultro honorem habitum
violatoribus iuris humani elusamque legationem suam esse, flagrantes ira cuius
impotens est gens, confestim signis convolsis citato agmine iter ingrediuntur.
Ad quorum praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad arma
concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant
quacumque ibant, equis virisque longe ac late fuso agmine immensum obtinentes
loci. Sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum
populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit, quippe quibus velut
tumultuario exercitu raptim ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est, qua flumen
Allia, Crustuminis montibus praealto defluens alveo, haud multum infra viam
Tiberino amni miscetur. Iam omnia contra circaque hostium plena erant et nata
in vanos tumultus gens truci cantu clamoribusque variis horrendo cuncta
compleverant sono.
38.
Ibi tribuni militum non loco castris ante capto, non praemunito vallo quo
receptus esset, non deorum saltem si non hominum memores, nec auspicato nec
litato, instruunt aciem, diductam in cornua ne circumveniri multitudine hostium
possent; nec tamen aequari frontes poterant cum extenuando infirmam et vix
cohaerentem mediam aciem haberent. Paulum erat ab dextera editi loci quem
subsidiariis repleri placuit, eaque res ut initium pavoris ac fugae, sic una
salus fugientibus fuit. Nam Brennus regulus Gallorum in paucitate hostium artem
maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie
legionum recta fronte concucurrissent subsidia in aversos transversosque
impetum darent, ad subsidiarios signa convertit, si eos loco depulissit haud
dubius facilem in aequo campi tantum superanti multitudine victoriam fore. Adeo
non fortuna modo sed ratio etiam cum barbaris stabat. In altera acie nihil
simile Romanis, non apud duces, non apud milites erat. Pavor fugaque occupaverat
animos et tanta omnium oblivio, ut multo maior pars Veios in hostium urbem, cum
Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac liberos fugerent.
Parumper subsidiarios tutatus est locus; in reliqua acie simul est clamor
proximis ab latere, ultimis ab tergo auditus, ignotum hostem prius paene quam
viderent, non modo non temptato certamine sed ne clamore quidem reddito integri
intactique fugerunt; nec ulla caedes pugnantium fuit; terga caesa suomet
ipsorum certamine in turba impedientium fugam. Circa ripam Tiberis quo armis
abiectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta est, multosque
imperitos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus, hausere
gurgites; maxima tamen pars incolumis Veios perfugit, unde non modo praesidii
quicquam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus. Ab dextro cornu quod procul a
flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere et ne clausis quidem
portis urbis in arcem confugerunt.
39.
Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae tam repentinae tenuit, et
ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset; deinde
insidias vereri; postremo caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis
est, coacervare; tum demum postquam nihil usquam hostile cernebatur viam
ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Ubi cum
praegressi equites non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non
armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos
sustinuit; noctemque veriti et ignotae situm urbis, inter Romam atque Anienem
consedere, exploratoribus missis circa moenia aliasque portas quaenam hostibus
in perdita re consilia essent. Romani cum pars maior ex acie Veios petisset
quam Romam, nemo superesse quemquam praeter eos qui Romam refugerant crederet,
complorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis impleverunt.
privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse
nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim
barbaris audiebant. omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem
alteram ut identidem iam in urbem futurus videretur impetus; primo adventu,
quia accesserant ad urbem, -- mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii
foret, -- deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, -- ante
noctem [enim] [rati se] invasuros; -- tum in noctem dilatum consilium esse, quo
plus pavoris inferrent. Postremo lux appropinquans exanimare, timorique perpetuo
ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt inlata. Nequaquam
tamen ea nocte neque insequenti die similis illi quae ad Alliam tam pavide
fugerat civitas fuit. Nam cum defendi urbem posse tam parva relicta manu spes
nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuventutem militarem senatusque
robur in arcem Capitoliumque concedere, armisque et frumento conlato, ex loco
inde munito deos hominesque et Romanum nomen defendere; flaminem sacerdotesque
Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri
cultum eorum quam non superessent qui colerent. si arx Capitoliumque, sedes
deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit
imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique
periturae turbae. Et quo id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes
triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros, nec his
corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos
inopiam armatorum.
40.
Haec inter seniores morti destinatos iactata solacia. Versae inde adhortationes
ad agmen iuvenum quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes
virtuti eorum iuventaeque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis
victricis quaecumque reliqua esset fortuna. Digredientibus qui spem omnem atque
opem secum ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant exitio,
cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio
incerta nunc hos, nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque cui se
fato darent, nihil quod humani superesset mali relinquebant. Magna pars tamen
earum in arcem suos persecutae sunt, nec prohibente ullo nec vocante, quia quod
utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem, id parum humanum erat. Alia
maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec alere in tanta
inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine iam uno petiit Ianiculum.
Inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut
consensu, suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis exsequentes.
Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae
sacrorum secum ferenda, quae quia vires ad omnia ferenda deerant relinquenda
essent consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset,
optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis,
ubi nunc despui religio est, defodere; cetera inter se onere partito ferunt via
quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum. In eo clivo eas cum L. Albinius de
plebe Romana homo conspexisset plaustro coniugem ad liberos vehens inter
ceteram turbam quae inutilis bello urbe excedebat, salvo etiam tum discrimine
divinarum humanarumque rerum religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque
populi Romani pedibus ire ferrique, se ac suos in vehiculo conspici, descendere
uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit et Caere quo
iter sacerdotibus erat pervexit.
41.
Romae interim satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuendam arcem compositis,
turba seniorum domos regressi adventum hostium obstinato ad mortem animo
exspectabant. Qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae
honorumque aut virtutis insignibus morerentur, quae augustissima vestis est
tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio aedium eburneis sellis
sedere. Sunt qui M. Folio pontifice maximo praefante carmen devovisse eos se
pro patria Quiritibusque Romanis tradant. Galli et quia interposita nocte a
contentione pugnae remiserant animos et quod nec in acie ancipiti usquam
certaverant proelio nec tum impetu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine
ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta in forum
perveniunt, circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam belli speciem
tenentem. inde, modico relicto praesidio ne quis in dissipatos ex arce aut
Capitolio impetus fieret, dilapsi ad praedam vacuis occursu hominum viis, pars
in proxima quaeque tectorum agmine ruunt, pars ultima, velut ea demum intacta
et referta praeda, petunt; inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus
hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant;
ubi eos, plebis aedificiis obseratis, patentibus atriis principum, maior prope
cunctatio tenebat aperta quam clausa invadendi; adeo haud secus quam
venerabundi intuebantur in aedium vestibulis sedentes viros, praeter ornatum
habitumque humano augustiorem, maiestate etiam quam voltus gravitasque oris
prae se ferebat simillimos dis. ad eos velut simulacra versi cum starent, M.
Papirius, unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus promissa erat,
permulcenti scipione eburneo in caput incusso iram movisse, atque ab eo initium
caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos; post principium caedem nulli
deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes.
42.
Ceterum, seu non omnibus delendi urbem libido erat, seu ita placuerat principibus
Gallorum et ostentari quaedam incendia terroris causa, si compelli ad
deditionem caritate sedum suarum obsessi possent, et non omnia concremari tecta
ut quodcumque superesset urbis, id pignus ad flectendos hostium animos
haberent, nequaquam perinde atque in capta urbe primo die aut passim aut late
vagatus est ignis. Romani ex arce plenam hostium urbem cernentes vagosque per
vias omnes cursus, cum alia atque alia parte nova aliqua clades oreretur, non
mentibus solum concipere sed ne auribus quidem atque oculis satis constare
poterant. Quocumque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus
flammae et fragor ruentium tectorum avertisset, paventes ad omnia animos oraque
et oculos flectebant, velut ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriae
nec ullius rerum suarum relicti praeterquam corporum vindices, tanto ante alios
miserandi magis qui unquam obsessi sunt quod interclusi a patria obsidebantur,
omnia sua cernentes in hostium potestate. Nec tranquillior nox diem tam foede
actum excepit; lux deinde noctem inquieta insecuta est, nec ullum erat tempus
quod a novae semper cladis alicuius spectaculo cessaret. Nihil tamen tot
onerati atque obruti malis flexerunt animos quin etsi omnia flammis ac ruinis
aequata vidissent, quamvis inopem parvumque quem tenebant collem liberati
relictum virtute defenderent; et iam cum eadem cottidie acciderent, velut
adsueti malis abalienaverant ab sensu rerum suarum animos, arma tantum
ferrumque in dextris velut solas reliquias spei suae intuentes.
43.
Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequiquam bello gesto cum
inter incendia ac ruinas captae urbis nihil superesse praeter armatos hostes
viderent, nec quicquam tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos
ni vis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem statuunt. Prima
luce signo dato multitudo omnis in foro instruitur; inde clamore sublato ac
testudine facta subeunt. adversus quos Romani nihil temere nec trepide; ad
omnes aditus stationibus firmatis, qua signa ferri videbant ea robore virorum
opposito scandere hostem sinunt, quo successerit magis in arduum eo pelli posse
per proclive facilius rati. Medio fere
clivo restitere; atque inde ex loco superiore qui prope sua sponte in hostem
inferebat impetu facto, strage ac ruina fudere Gallos; ut nunquam postea nec
pars nec universi temptaverint tale pugnae genus. Omissa itaque spe per vim
atque arma subeundi obsidionem parant, cuius ad id tempus immemores et quod in
urbe fuerat frumentum incendiis urbis absumpserant, et ex agris per eos ipsos
dies raptum omne Veios erat. Igitur exercitu diviso partim per finitimos
populos praedari placuit, partim obsideri arcem, ut obsidentibus frumentum
populatores agrorum praeberent. Proficiscentes Gallos ab urbe ad Romanam
experiendam virtutem fortuna ipsa Ardeam ubi Camillus exsulabat duxit; qui
maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis hominibusque accusandis
senesceret, indignando mirandoque ubi illi viri essent qui secum Veios
Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper quam felicius gessissent,
repente audit Gallorum exercitum adventare atque de eo pavidos Ardeates
consultare. Nec secus quam divino spiritu tactus cum se in mediam contionem
intulisset, abstinere suetus ante talibus conciliis,
44.
"Ardeates" inquit, "veteres amici, novi etiam cives mei, quando
et vestrum beneficium ita tulit et fortuna hoc eguit mea, nemo vestrum
condicionis meae oblitum me huc processisse putet; sed res ac periculum commune
cogit quod quisque possit in re trepida praesidii in medium conferre. Et quando
ego vobis pro tantis vestris in me meritis gratiam referam, si nunc cessavero?
Aut ubi usus erit mei vobis, si in bello non fuerit? Hac arte in patria steti
et invictus bello, in pace ab ingratis civibus pulsus sum. Vobis autem,
Ardeates, fortuna oblata est et pro tantis populi Romani pristinis beneficiis
quanta ipsi meministis -- nec enim exprobranda ea apud memores sunt -- gratiae
referendae et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi. Qui
effuso agmine adventant gens est cui natura corpora animosque magna magis quam
firma dederit; eo in certamen omne plus terroris quam virium ferunt. Argumento
sit clades Romana. Patentem cepere urbem: ex arce Capitolioque iis exigua
resistitur manu: iam obsidionis taedio victi abscedunt vagique per agros
palantur. Cibo vinoque raptim hausto repleti, ubi nox adpetit, prope rivos
aquarum sine munimento, sine stationibus ac custodiis passim ferarum ritu
sternuntur, nunc ab secundis rebus magis etiam solito incauti. Si vobis in
animo est tueri moenia vestra nec pati haec omnia Galliam fieri, prima vigilia
capite arma frequentes, me sequimini ad caedem, non ad pugnam. Nisi vinctos
somno velut pecudes trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeae rerum
mearum exitum quem Romae habui".
45.
Aequis iniquisque persuasum erat tantum bello virum neminem usquam ea
tempestate esse. Contione dimissa, corpora curant, intenti quam mox signum
daretur. Quo dato, primae silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere.
Egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum intuta
neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti clamore invadunt. Nusquam proelium,
omnibus locis caedes est; nuda corpora et soluta somno trucidantur. Extremos
tamen pavor cubilibus suis excitos, quae aut unde vis esset ignaros, in fugam
et quosdam in hostem ipsum improvidos tulit. Magna pars in agrum Antiatem
delati incursione ab oppidanis in palatos facta circumveniuntur. Similis in
agro Veienti Tuscorum facta strages est, qui urbis iam prope quadringentensimum
annum vicinae, oppressae ab hoste invisitato, inaudito, adeo nihil miseriti
sunt ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, plenique praedae
Veios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint
oppugnare. Viderant
eos milites Romani vagantes per agros et congregato agmine praedam prae se
agentes, et castra cernebant haud procul Veiis posita. Inde primum miseratio
sui, deinde indignitas atque ex ea ira animos cepit: Etruscisne etiam, a quibus
bellum Gallicum in se avertissent, ludibrio esse clades suas? Vix temperavere animis quin extemplo impetum facerent;
compressi a Q. Caedicio centurione quem sibimet ipsi praefecerant, rem in noctem
sustinuere. Tantum par Camillo defuit auctor: cetera eodem ordine eodemque
fortunae eventu gesta. Quin etiam ducibus captivis qui caedi nocturnae
superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas profecti, nocte insequenti ex
improviso maiorem caedem edidere, duplicique victoria ovantes Veios redeunt.
46.
Romae interim plerumque obsidio segnis et utrimque silentium esse, ad id tantum
intentis Gallis ne quis hostium evadere inter stationes posset, cum repente
iuvenis Romanus admiratione in se cives hostesque convertit. Sacrificium erat
statum in Quirinali colle genti Fabiae. Ad id faciendum C. Fabius Dorsuo Gabino
[cinctus in] cinctus sacra manibus gerens cum de Capitolio descendisset, per
medias hostium stationes egressus nihil ad vocem cuiusquam terroremve motus in
Quirinalem collem pervenit; ibique omnibus sollemniter peractis, eadem
revertens similiter constanti voltu graduque, satis sperans propitios esse deos
quorum cultum ne mortis quidem metu prohibitus deservisset, in Capitolium ad
suos rediit, seu attonitis Gallis miraculo auda ciae seu religione etiam motis
cuius haudquaquam neglegens gens est. Veiis interim non animi tantum in dies
sed etiam vires crescebant. Nec Romanis solum eo convenientibus ex agris qui aut
proelio adverso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio
voluntariis confluentibus ut in parte praedae essent, maturum iam videbatur
repeti patriam eripique ex hostium manibus; sed corpori valido caput deerat.
Locus ipse admonebat Camilli, et magna pars militum erat qui ductu auspicioque
eius res prospere gesserant; et Caedicius negare se commissurum cur sibi aut
deorum aut hominum quisquam imperium finiret potius quam ipse memor ordinis sui
posceret imperatorem. Consensu omnium placuit ab Ardea Camillum acciri, sed
antea consulto senatu qui Romae esset: adeo regebat omnia pudor discriminaque
rerum prope perditis rebus servabant. Ingenti periculo transeundum per hostium
custodias erat. Ad eam rem Pontius Cominus impiger iuvenis operam pollicitus,
incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur. Inde qua proximum fuit a
ripa, per praeruptum eoque neglectum hostium custodiae saxum in Capitolium
evadit, et ad magistratus ductus mandata exercitus edit. Accepto inde senatus
consulto uti comitiis curiatis revocatus de exsilio iussu populi Camillus
dictator extemplo diceretur militesque haberent imperatorem quem vellent, eadem
degressus nuntius Veios contendit; missique Ardeam legati ad Camillum Veios eum
perduxere, seu-quod magis credere libet, non prius profectum ab Ardea quam
compererit legem latam, quod nec iniussu populi mutari finibus posset nec nisi
dictator dictus auspicia in exercitu habere -- lex curiata lata est dictatorque
absens dictus.
47.
Dum haec Veiis agebantur, interim arx Romae Capitoliumque in ingenti periculo
fuit. Namque Galli, seu vestigio notato humano qua nuntius a Veiis pervenerat
seu sua sponte animadverso ad Carmentis saxo in adscensum aequo, nocte
sublustri cum primo inermem qui temptaret viam praemisissent, tradentes inde
arma ubi quid iniqui esset, alterni innixi sublevantesque in vicem et trahentes
alii alios, prout postularet locus, tanto silentio in summum evasere ut non
custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos
strepitus, excitarent. Anseres non fefellere quibus sacris Iunonis in summa
inopia cibi tamen abstinebatur. Quae res saluti fuit; namque clangore eorum
alarumque crepitu excitus M. Manlius qui triennio ante consul fuerat, vir bello
egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit et dum ceteri
trepidant, Gallum qui iam in summo constiterat umbone ictum deturbat. Cuius casus prolapsi cum
proximos sterneret, trepidantes alios armisque omissis saxa quibus adhaerebant
manibus amplexos trucidat. Iamque et alii congregati telis missilibusque saxis
proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies in praeceps deferri. Sedato
deinde tumultu reliquum noctis, quantum in turbatis mentibus poterat cum
praeteritum quoque periculum sollicitaret, quieti datum est. Luce orta vocatis
classico ad concilium militibus ad tribunos, cum et recte et perperam facto
pretium deberetur, Manlius primum ob virtutem laudatus donatusque non ab
tribunis solum militum sed consensu etiam militari; cui universi selibras
farris et quartarios vini ad aedes eius quae in arce erant contulerunt, -- rem
dictu parvam, ceterum inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, cum se
quisque victu suo fraudans detractum corpori atque usibus necessariis ad
honorem unius viri conferret. Tum vigiles eius loci qua fefellerat adscendens
hostis citati; et cum in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius
tribunus militum pronuntiasset, consentiente clamore militum in unum vigilem
conicientium culpam deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius
noxae adprobantibus cunctis de saxo deiecit. Inde intentiores utrimque
custodiae esse, et apud Gallos, quia volgatum erat inter Veios Romamque nuntios
commeare, et apud Romanos ab nocturni periculi memoria.
48.
Sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrimque exercitum urgebat,
Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente inter tumulos castra habentes, tum
ab incendiis torrido et vaporis pleno cineremque non pulverem modo ferente cum
quid venti motum esset. Quorum intolerantissima gens umorique ac frigori
adsueta cum aestu et angore vexati volgatis velut in pecua morbis morerentur,
iam pigritia singulos sepeliendi promisce acervatos cumulos hominum urebant,
bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere. Indutiae deinde cum
Romanis factae et conloquia permissu imperatorum habita; in quibus cum
identidem Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem vocarent,
dicitur avertendae eius opinionis causa multis locis panis de Capitolio
iactatus esse in hostium stationes. Sed iam neque dissimulari neque ferri ultra
fames poterat. itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum
equitum L. Valerium a Veiis adducere exercitum iubet, parat instruitque quibus
haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus, stationibus
vigiliis fessus, superatis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura
vinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore
appareret, postremo spe quoque iam non solum cibo deficiente et cum stationes
procederent prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi vel redimi se
quacumque pactione possint iussit, iactantibus non obscure Gallis haud magna
mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant. Tum senatus habitus
tribunisque militum negotium datum ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium
tribunum militum et Brennum regulum Gallorum conloquio transacta res est, et
mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. Rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera
ab Gallis allata iniqua et tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi
gladius, auditaque intoleranda Romanis vox, vae victis.
49a.
Sed dique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos. nam forte quadam
priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro
adpenso, dictator intervenit, auferrique aurum de medio et Gallos submoveri
iubet. cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse
quae postquam ipse dictator creatus esset iniussu suo ab inferioris iuris
magistratu facta esset, denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant. Suos
in acervum conicere sarcinas et arma aptare ferroque non auro reciperare
patriam iubet, in conspectu habentes fana deum et coniuges et liberos et solum
patriae deforme belli malis et omnia quae defendi repetique et ulcisci fas sit.
Instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et
natura inaequali, et omnia quae arte belli secunda suis eligi praepararive
poterant providit. Galli nova re trepidi arma capiunt iraque magis quam
consilio in Romanos incurrunt. Iam verterat fortuna, iam deorum opes humanaque
consilia rem Romanam adiuvabant. Igitur primo concursu haud maiore momento fusi
Galli sunt quam ad Alliam vicerant. Iustiore altero deinde proelio ad octavum
lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque
Camilli vincuntur. Ibi caedes omnia obtinuit; castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis
relictus.
|