|
49b.
Dictator reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit, interque
iocos militares quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque
alter urbis haud vanis laudibus appellabatur. Servatam deinde bello patriam
iterum in pace haud dubie servavit cum prohibuit migrari Veios, et tribunis rem
intentius agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis plebe ad id
consilium; eaque causa fuit non abdicandae post triumphum dictaturae, senatu
obsecrante ne rem publicam in incerto relinqueret statu.
50.
Omnium primum, ut erat diligentissimus religionum cultor, quae ad deos
immortales pertinebant rettulit et senatus consultum facit: fana omnia, quoad
ea hostis possedisset, restituerentur terminarentur expiarenturque, expiatioque
eorum in libris per duumviros quaereretur; cum Caeretibus hospitium publice
fieret quod sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent beneficioque eius populi
non intermissus honos deum immortalium esset; ludi Capitolini fierent quod
Iuppiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepida
tutatus esset; collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis
qui in Capitolio atque arce habitarent. Expiandae etiam vocis nocturnae quae
nuntia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset mentio inlata,
iussumque templum in Nova via Aio Locutio fieri. Aurum quod Gallis ereptum erat
quodque ex aliis templis inter trepidationem in Iovis cellam conlatum cum in
quae referri oporteret confusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub
Iovis sella poni iussum. iam ante in eo religio civitatis apparuerat quod cum
in publico deesset aurum ex quo summa pactae mercedis Gallis confieret, a
matronis conlatum acceperant ut sacro auro abstineretur. matronis gratiae actae
honosque additus ut earum sicut virorum post mortem sollemnis laudatio esset.
His peractis quae ad deos pertinebant quaeque per senatum agi poterant, tum
demum agitantibus tribunis plebem adsiduis contionibus ut relictis ruinis in
urbem paratam Veios transmigrarent, in contionem universo senatu prosequente
escendit atque ita verba fecit.
51.
"Adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut
nec tristissimi exsilii solacium aliud habuerim, quoad Ardeae vixi, quam quod
procul ab his certaminibus eram, et ob eadem haec non si miliens senatus
consulto populique iussu revocaretis, rediturus unquam fuerim. Nec nunc me ut redirem mea voluntas mutata sed vestra
fortuna perpulit; quippe ut in sua sede maneret patria, id agebatur, non ut ego
utique in patria essem. Et nunc quiescerem ac tacerem libenter nisi haec quoque
pro patria dimicatio esset; cui deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe,
Camillo etiam nefas est. Quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium manibus
eripuimus, si reciperatam ipsi deserimus? Et cum victoribus Gallis capta tota
urbe Capitolium tamen atque arcem dique et homines Romani tenuerint, victoribus
Romanis reciperata urbe arx quoque et Capitolium deseretur et plus vastitatis
huic urbi secunda nostra fortuna faciet quam adversa fecit? Equidem si nobis
cum urbe simul positae traditaeque per manus religiones nullae essent, tamen
tam evidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis ut omnem neglegentiam
divini cultus exemptam hominibus putem. Intuemini enim horum deinceps annorum
vel secundas res vel adversas; invenietis omnia prospera evenisse sequentibus
deos, adversa spernentibus. Iam omnium primum, Veiens bellum -- per quot annos,
quanto labore gestum. -- non ante cepit finem, quam monitu deorum aqua ex lacu
Albano emissa est. Quid haec tandem urbis nostrae clades nova? Num ante exorta
est quam spreta vox caelo emissa de adventu Gallorum, quam gentium ius ab
legatis nostris violatum, quam a nobis cum vindicari deberet eadem neglegentia
deorum praetermissum? Igitur victi captique ac redempti tantum poenarum dis
hominibusque dedimus ut terrarum orbi documento essemus. Adversae deinde res
admonuerunt religionum. Confugimus in Capitolium ad deos, ad sedem Iovis optimi
maximi; sacra in ruina rerum nostrarum alia terra celavimus, alia avecta in
finitimas urbes amovimus ab hostium oculis; deorum cultum deserti ab dis
hominibusque tamen non intermisimus. Reddidere igitur patriam et victoriam et
antiquum belli decus amissum, et in hostes qui caeci avaritia in pondere auri
foedus ac fidem fefellerunt, verterunt terrorem fugamque et caedem.
52.
Haec culti neglectique numinis tanta monumenta in rebus humanis cernentes
ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum e naufragiis prioris culpae cladisque
emergentes paremus nefas? Vrbem auspicato inauguratoque conditam habemus;
nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus; sacrificiis sollemnibus
non dies magis stati quam loca sunt in quibus fiant. Hos omnes deos publicos
privatosque, Quirites, deserturi estis? Quam par vestrum factum [ei] est quod
in obsidione nuper in egregio adulescente, C. Fabio, non minore hostium
admiratione quam vestra conspectum est, cum inter Gallica tela degressus ex
arce sollemne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit? An gentilicia sacra ne in
bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri
placet, et pontifices flaminesque neglegentiores publicarum religionum esse
quam privatus in sollemni gentis fuerit? Forsitan aliquis dicat aut Veiis ea
nos facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros qui faciant; quorum
neutrum fieri salvis caerimoniis potest. Et
ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iovis epulo num alibi
quam in Capitolio pulvinar suscipi potest? Quid de aeternis Vestae ignibus
signoque quod imperii pignus custodia eius templi tenetur loquar? Quid de
ancilibus vestris, Mars Gradive tuque, Quirine pater? Haec omnia in profano deseri placet sacra, aequalia
urbi, quaedam vetustiora origine urbis? Et videte quid inter nos ac maiores intersit. Illi sacra quaedam in monte Albano Laviniique nobis
facienda tradiderunt. An ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra
religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Veios transferemus?
Recordamini, agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio
ritu neglegentia casuve praetermissum est. Modo quae res post prodigium Albani
lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio adfectae Veienti bello
rei publicae remedio fuit? At etiam, tamquam veterum religionum memores, et
peregrinos deos transtulimus Romam et instituimus novos. Iuno regina transvecta a Veiis nuper in Aventino quam
insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die". Aio
Locutio templum propter caelestem vocem exauditam in Nova via iussimus fieri;
Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus collegiumque ad id novum auctore
senatu condidimus; quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem
Romanam relicturi fuimus, si non voluntate mansimus in Capitolio per tot menses
obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus? De sacris loquimur et de templis;
quid tandem de sacerdotibus? Nonne in
mentem venit quantum piaculi committatur? Vestalibus nempe una illa sedes est,
ex qua eas nihil unquam praeterquam urbs capta movit; flamini Diali noctem unam
manere extra urbem nefas est. hos Veientes pro Romanis facturi estis
sacerdotes, et Vestales tuae te deserent, Vesta, et flamen peregre habitando in
singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet? Quid alia quae
auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui oblivioni aut neglegentiae
damus? Comitia curiata, quae rem militarem continent, comitia centuriata,
quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi
adsolent, fieri possunt? Veiosne haec transferemus? An comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hanc ab dis
hominibusque urbem conveniet?
53.
At enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis expiari posse; sed res
ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia
Veios migrare nec hic aedificando inopem plebem vexare. Hanc autem iactari
magis causam quam veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto,
qui meministis ante Gallorum adventum, salvis tectis publicis privatisque,
stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse ut Veios transmigraremus. Et
videte quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. Vos, etiamsi
tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis: ego contra -- nec id
mirati sitis, priusquam quale sit audieritis -- etiamsi tum migrandum fuisset
incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem. Quippe tum causa
nobis in urbem captam migrandi victoria esset, gloriosa nobis ac posteris
nostris; nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est. Non
enim reliquisse victores, sed amisisse victi patriam videbimur: hoc ad Alliam
fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitas imposuisse ut
desereremus penates nostros exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco
conscisceremus quem tueri non possemus. Et Galli evertere potuerunt Romam quam
Romani restituere non videbuntur potuisse? Quid restat nisi ut, si iam novis
copiis veniant -- constat enim vix credibilem multitudinem esse -- et habitare
in capta ab se, deserta a vobis hac urbe velint, sinatis? Quid? Si non Galli
hoc sed veteres hostes vestri, Aequi Volscive, faciant ut commigrent Romam,
velitisne illos Romanos, vos Veientes esse? An malitis hanc solitudinem
vestram quam urbem hostium esse? Non
equidem video quid magis nefas sit. Haec scelera, quia piget aedificare, haec
dedecora pati parati estis? Si tota urbe nullum melius ampliusve tectum fieri
possit quam casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum
agrestiumque habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exsulatum
publice ire? Maiores nostri, convenae pastoresque, cum in his locis nihil
praeter silvas paludesque esset, novam urbem tam brevi aedificarunt: nos
Capitolio, arce incolumi, stantibus templis deorum, aedificare incensa piget?
Et, quod singuli facturi fuimus si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico
incendio universi recusamus facere?
54.
Quid tandem? Si fraude, si casu Veiis incendium ortum sit, ventoque ut fieri
potest diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios
aliamve quam urbem quaesituri sumus quo transmigremus? Adeo nihil tenet solum
patriae nec haec terra quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque
caritas nobis patriae pendet? Equidem -- fatebor vobis, etsi minus iniuriae
vestrae [quam meae calamitatis] meminisse iuvat -- cum abessem, quotienscumque
patria in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et
adsueta oculis regio et hoc caelum sub quo natus educatusque essem; quae vos,
Quirites, nunc moveant potius caritate sua ut maneatis in sede vestra quam
postea, cum reliqueritis eam, macerent desiderio. Non sine causa di hominesque
hunc urbi condendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum,
quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus
accipiantur, mari vicinum ad commoditates nec expositum nimia propinquitate ad
pericula classium externarum, regionum Italiae medium, ad incrementum urbis
natum unice locum. argumento est ipsa magnitudo tam novae urbis. Trecentensimus
sexagensimus quintus annus urbis, Quirites, agitur; inter tot veterrimos
populos tam diu bella geritis, cum interea, ne singulas loquar urbes, non
coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria,
tantum terra marique pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens
Italiae, bello vobis par est. Quod cum ita sit quae, malum, ratio est [haec]
expertis alia experiri, cum iam ut virtus vestra transire alio possit, fortuna
certe loci huius transferri non possit? Hic Capitolium est, ubi quondam capite
humano invento responsum est eo loco caput rerum summamque imperii fore; hic
cum augurato liberaretur Capitolium, Iuventas Terminusque maximo gaudio patrum
vestrorum moveri se non passi; hic Vestae ignes, hic ancilia caelo demissa, hic
omnes propitii manentibus vobis di."
55.
Movisse eos Camillus cum alia oratione, tum ea quae ad religiones pertinebat
maxime dicitur; sed rem dubiam decrevit vox opportune emissa, quod cum senatus
post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex praesidiis
revertentes forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit:
"signifer, statue signum; hic manebimus optime". Qua voce audita, et
senatus accipere se omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa
adprobavit. Antiquata deinde lege,
promisce urbs aedificari coepta. Tegula publice praebita est; saxi materiaeque
caedendae unde quisque vellet ius factum, praedibus acceptis eo anno aedificia
perfecturos. Festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum omisso sui alienique
discrimine in vacuo aedificant. Ea est causa ut veteres cloacae, primo per
publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta, formaque urbis sit
occupatae magis quam divisae similis.
|