|
6b.
Res ad Camillum tribunum militum consulari potestate rediit; collegae additi
quinque, Ser. Cornelius Maluginensis Q. Servilius Fidenas sextum L. Quinctius Cincinnatus
L. Horatius Pulvillus P. Valerius. Principio anni aversae curae hominum sunt a
bello Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem
attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuventutem suam summisisse
ad id bellum, eo abnuentes publicum fuisse consilium quod non prohibitos
tantummodo voluntarios dicerent militare ubi vellent. Desierant iam ulla contemni bella. Itaque senatus dis
agere gratias quod Camillus in magistratu esset: dictatorem quippe dicendum eum
fuisse si privatus esset; et collegae fateri regimen omnium rerum, ubi quid
bellici terroris ingruat, in viro uno esse sibique destinatum in animo esse
Camillo summittere imperium nec quicquam de maiestate sua detractum credere
quod maiestati eius viri concessissent. Conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus
confusus animo gratias egit. Ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se
[dictatorem] iam quartum creasset, magnum ab senatu talibus de se iudiciis
[eius ordinis], maximum tam honoratorum collegarum obsequio iniungi; itaque si
quid laboris vigiliarumque adici possit, certantem secum ipsum adnisurum ut tanto
de se consensu civitatis opinionem, quae maxima sit, etiam constantem efficiat.
Quod ad bellum atque Antiates attineat, plus ibi minarum quam periculi esse; se
tamen, ut nihil timendi, sic nihil contemnendi auctorem esse. Circumsederi
urbem Romanam ab invidia et odio finitimorum; itaque et ducibus pluribus et
exercitibus administrandam rem publicam esse. 'Te' inquit, 'P. Valeri, socium
imperii consiliique legiones mecum adversus Antiatem hostem ducere placet; te,
Q. Servili, altero exercitu instructo paratoque in urbe castra habere, intentum
sive Etruria se interim, ut nuper, sive nova haec cura, Latini atque Hernici
moverint; pro certo habeo ita rem gesturum ut patre avo teque ipso ac sex
tribunatibus dignum est. Tertius exercitus ex causariis senioribusque a L.
Quinctio scribatur, qui urbi moenibusque praesidio sit. L. Horatius arma, tela,
frumentum, quaeque alia [belli] tempora poscent provideat. Te, Ser. Corneli,
praesidem huius publici consilii, custodem religionum, comitiorum, legum, rerum
omnium urbanarum, collegae facimus.' Cunctis in partes muneris sui benigne
pollicentibus operam Valerius, socius imperii lectus, adiecit M. Furium sibi
pro dictatore seque ei pro magistro equitum futurum; proinde, quam opinionem de
unico imperatore, eam spem de bello haberent. Se vero bene sperare patres et de
bello et de pace universaque re publica erecti gaudio fremunt nec dictatore
unquam opus fore rei publicae, si tales viros in magistratu habeat, tam
concordibus iunctos animis, parere atque imperare iuxta paratos laudemque
conferentes potius in medium quam ex communi ad se trahentes.
7.
Iustitio indicto dilectuque habito Furius ac Valerius ad Satricum profecti, quo
non Volscorum modo iuventutem Antiates ex nova subole lectam sed ingentem
Latinorum Hernicorumque [vim] conciverant ex integerrimis diutina pace populis.
Itaque novus hostis veteri adiunctus commovit animos militis Romani. Quod ubi
aciem iam instruenti Camillo centuriones renuntiaverunt, turbatas militum
mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et resistentes egressos
castris esse, quin voces quoque auditas cum centenis hostibus singulos
pugnaturos et aegre inermem tantam multitudinem, nedum armatam, sustineri
posse, in equum insilit et ante signa obversus in aciem ordines interequitans:
'Quae tristitia, milites, haec, quae insolita cunctatio est? hostem an me an
vos ignoratis? hostis est quid aliud quam perpetua materia virtutis gloriaeque
vestrae? vos contra me duce, ut Falerios Veiosque captos et in capta patria
Gallorum legiones caesas taceam, modo trigeminae victoriae triplicem triumphum
ex his ipsis Volscis et Aequis et ex Etruria egistis. An me, quod non dictator
vobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem? neque ego maxima imperia
in vos desidero, et vos in me nihil praeter me ipsum intueri decet; neque enim
dictatura mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit. Iidem igitur
omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc bellum adferamus quae in priora
attulimus, eundem eventum belli exspectemus. Simul concurreritis, quod quisque
didicit ac consuevit faciet: vos vincetis, illi fugient.'
8.
Dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum manu arreptum secum in
hostem rapit 'infer, miles' clamitans, 'signum.' Quod ubi videre, ipsum Camillum, iam ad munera corporis senecta
invalidum, vadentem in hostes, procurrunt pariter omnes clamore sublato
'sequere imperatorem' pro se quisque clamantes. Emissum etiam signum Camilli
iussu in hostium aciem ferunt idque ut repeteretur concitatos antesignanos; ibi
primum pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum aciem sed etiam ad
subsidiarios perlatum. Nec vis tantum militum movebat, excitata praesentia
ducis, sed quod Volscorum animis nihil terribilius erat quam ipsius Camilli
forte oblata species; ita quocumque se intulisset victoriam secum haud dubiam
trahebat. Maxime id evidens fuit, cum in laevum cornu prope iam pulsum arrepto
repente equo cum scuto pedestri advectus conspectu suo proelium restituit,
ostentans vincentem ceteram aciem. Iam inclinata res erat, sed turba hostium et
fuga impediebatur et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi erat,
cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis victoriam quam
proelium diremit. Signo deinde receptui dato nox insecuta quietis Romanis
perfecit bellum; Latini namque et Hernici relictis Volscis domos profecti sunt,
malis consiliis pares adepti eventus; Volsci ubi se desertos ab eis videre
quorum fiducia rebellaverant, relictis castris moenibus Satrici se includunt;
quos primo Camillus vallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est
adortus. Quae postquam nulla eruptione impediri videt, minus esse animi ratus
in hoste quam ut in eo tam lentae spei victoriam exspectaret, cohortatus
milites ne tamquam Veios oppugnantes in opere longinquo sese tererent,
victoriam in manibus esse, ingenti militum alacritate moenia undique adgressus
scalis oppidum cepit. Volsci abiectis armis sese dediderunt.
9.
Ceterum animus ducis rei maiori, Antio, imminebat: id caput Volscorum, eam
fuisse originem proximi belli. Sed magno apparatu tormentis machinisque tam
valida quia nisi urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est
profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur. Inter sermonem eius --
credo rem Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisse -- legati ab Nepete ac
Sutrio auxilium adversus Etruscos petentes veniunt, brevem occasionem esse
ferendi auxilii memorantes. Eo vim
Camilli ab Antio fortuna avertit. Namque cum ea loca opposita Etruriae et velut claustra
inde portaeque essent, et illis occupandi ea cum quid novi molirentur et
Romanis reciperandi tuendique cura erat. Igitur senatui cum Camillo agi placuit
ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet; legiones urbanae quibus Quinctius
praefuerat ei decernuntur. Quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio qui
in Volscis erat mallet, nihil recusavit; Valerium tantummodo imperii socium
depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Valerio in Volscos missi.
Profecti ab urbe Sutrium Furius et Valerius partem oppidi iam captam ab
Etruscis invenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos vim
hostium ab se arcentes. Cum Romani auxilii adventus tum Camilli nomen
celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et
spatium ad opem ferendam dedit. Itaque diviso exercitu Camillus collegam in eam
partem circumductis copiis quam hostes tenebant moenia adgredi iubet, non tanta
spe scalis capi urbem posse quam ut aversis eo hostibus et oppidanis iam
pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia
haberet. Quod simul utrimque factum esset ancepsque terror Etruscos
circumstaret, et moenia summa vi oppugnari et intra moenia esse hostem [ut]
viderunt, porta se, quae una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere.
Magna caedes fugientium et in urbe et per agros est facta: plures a Furianis
intra moenia caesi, Valeriani expeditiores ad persequendos fuere, nec ante
noctem, quae conspectum ademit, finem caedendi fecere. Sutrio recepto
restitutoque sociis Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptum iam
totum Etrusci habebant.
10.
Videbatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo solum quod tota
hostium erat sed etiam quod parte Nepesinorum prodente civitatem facta erat
deditio; mitti tamen ad principes eorum placuit ut secernerent se ab Etruscis
fidemque quam implorassent ab Romanis ipsi praestarent. Unde cum responsum
allatum esset nihil suae potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum
tenere, primo populationibus agri terror est oppidanis admotus; deinde,
postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum
ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus completisque fossis scalae admotae
et clamore primo impetuque oppidum capitur. Nepesinis inde edictum ut arma
ponant parcique iussum inermi: Etrusci pariter armati atque inermes caesi.
Nepesinorum quoque auctores deditionis securi percussi: innoxiae multitudini
redditae res oppidumque cum praesidio relictum. Ita duabus sociis urbibus ex
hoste receptis victorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt.
Eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae quaesitumque cur per eos annos
militem ex instituto non dedissent. Responsum frequenti utriusque gentis
concilio est nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae
iuventutis aliqui apud Volscos militaverint; eos tamen ipsos pravi consilii
poenam habere nec quemquam ex his reducem esse; militis autem non dati causam
terrorem assiduum a Volscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot
super alia aliis bellis exhauriri nequisse. Quae
relata patribus magis tempus quam causam non visa belli habere.
11.
Insequenti anno, A. Manlio P. Cornelio T. Et L. Quinctiis Capitolinis L.
Papirio Cursore [iterum C. Sergio] iterum tribunis consulari potestate, grave
bellum foris, gravior domi seditio exorta, bellum ab Volscis adiuncta Latinorum
atque Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, a patriciae
gentis viro et inclitae famae, M. Manlio Capitolino. Qui nimius animi cum alios
principes sperneret, uni invideret eximio simul honoribus atque virtutibus, M.
Furio, aegre ferebat solum eum in magistratibus, solum apud exercitus esse;
tantum iam eminere ut iisdem auspiciis creatos non pro collegis sed pro
ministris habeat; cum interim, si quis vere aestimare velit, a M. Furio
reciperari patria ex obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium
atque arx servata esset; et ille inter aurum accipiendum et in spem pacis
solutis animis Gallos adgressus sit, ipse armatos capientesque arcem depulerit;
illius gloriae pars virilis apud omnes milites sit qui simul vicerint: suae
victoriae neminem omnium mortalium socium esse. His opinionibus inflato animo,
ad hoc vitio quoque ingenii vehemens et impotens, postquam inter patres non
quantum aequum censebat excellere suas opes animadvertit, primus omnium ex
patribus popularis factus cum plebeiis magistratibus consilia communicare;
criminando patres, alliciendo ad se plebem iam aura non consilio ferri famaeque
magnae malle quam bonae esse. Et non contentus agrariis legibus, quae materia
semper tribunis plebi seditionum fuisset, fidem moliri coepit: acriores quippe
aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur
sed nervo ac vinculis corpus liberum territent. Et erat aeris alieni magna vis
re damnosissima etiam divitibus, aedificando, contracta. Bellum itaque Volscum,
grave per se, oneratum Latinorum atque Hernicorum defectione, in speciem causae
iactatum ut maior potestas quaereretur; sed nova consilia Manli magis compulere
senatum ad dictatorem creandum. Creatus A. Cornelius Cossus magistrum equitum
dixit T. Quinctium Capitolinum.
|