|
12.
Dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen,
seu quia celeritate ad bellum opus erat, seu victoria triumphoque dictaturae ipsi
vires se additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Volscis
exercitum indictum audierat, pergit. -- non dubito praeter satietatem tot iam
libris adsidua bella cum Volscis gesta legentibus illud quoque succursurum,
quod mihi percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo fuit
unde totiens victis Volscis et Aequis suffecerint milites. quod cum ab antiquis
tacitum praetermissum sit, cuius tandem ego rei praeter opinionem, quae sua
cuique coniectanti esse potest, auctor sim? simile veri est aut intervallis
bellorum, sicut nunc in dilectibus fit Romanis, alia atque alia subole iuniorum
ad bella instauranda totiens usos esse aut non ex iisdem semper populis
exercitus scriptos, quamquam eadem semper gens bellum intulerit, aut innumerabilem
multitudinem liberorum capitum in eis fuisse locis quae nunc vix seminario
exiguo militum relicto servitia Romana ab solitudine vindicant. ingens certe,
quod inter omnes auctores conveniat, quamquam nuper Camilli ductu atque
auspicio accisae res erant, Volscorum exercitus fuit; ad hoc Latini Hernicique
accesserant et Circeiensium quidam et coloni etiam a Velitris Romani.- dictator
castris eo die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa pacem
deum adorasset, laetus ad milites iam arma ad propositum pugnae signum, sicut
edictum erat, luce prima capientes processit. 'nostra victoria est, milites'
inquit, 'si quid di vatesque eorum in futurum vident. itaque, ut decet certae
spei plenos et cum imparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis
gladiis tantum dextras armemus. ne procurri quidem ab acie velim sed obnixos
vos stabili gradu impetum hostium excipere. ubi illi vana iniecerint missilia
et effusi stantibus vobis se intulerint, tum micent gladii et veniat in mentem
unicuique deos esse qui Romanum adiuvent deos qui secundis avibus in proelium
miserint. tu, T. Quincti, equitem intentus ad primum initium moti certaminis
teneas; ubi haerere iam aciem conlato pede videris, tum terrorem equestrem
occupatis alio pavore infer invectusque ordines pugnantium dissipa.' sic eques,
sic pedes, ut praeceperat, pugnant; nec dux legiones nec fortuna fefellit
ducem.
13.
Multitudo hostium nulli rei praeterquam numero freta et oculis utramque metiens
aciem temere proelium iniit, temere omisit; clamore tantum missilibusque telis
et primo pugnae impetu ferox gladios et conlatum pedem et voltum hostis ardore
animi micantem ferre non potuit. impulsa frons prima et trepidatio subsidiis
inlata; et suum terrorem intulit eques; rupti inde multis locis ordines motaque
omnia et fluctuanti similis acies erat. dein postquam cadentibus primis iam ad
se quisque perventuram caedem cernebat, terga vertunt. instare Romanus; et
donec armati confertique abibant, peditum labor in persequendo fuit: postquam
iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium animadversum est,
tum equitum turmae emissae, dato signo ne in singulorum morando caede spatium
ad evadendum interim multitudini darent: satis esse missilibus ac terrore impediri
cursum obequitandoque agmen teneri dum adsequi pedes et iusta caede conficere
hostem posset. fugae sequendique non ante noctem finis fuit. capta quoque ac
direpta eodem die castra Volscorum praedaque omnis praeter libera corpora
militi concessa est. pars maxima captivorum ex Latinis atque Hernicis fuit, nec
hominum de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam
iuventutis inventi, manifesta fides publica ope Volscos hostes adiutos.
Circeiensium quoque quidam cogniti et coloni a Velitris; Romamque omnes missi
percontantibus primoribus patrum eadem quae dictatori defectionem sui quisque
populi haud perplexe indicavere.
14.
Dictator exercitum in stativis tenebat, minime dubius bellum cum iis populis
patres iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente
in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat. non enim iam
orationes modo M. Manli sed facta, popularia in speciem, tumultuosa eadem, qua
mente fierent intuenda erant. centurionem, nobilem militaribus factis,
iudicatum pecuniae cum duci vidisset, medio foro cum caterva sua accurrit et
manum iniecit; vociferatusque de superbia patrum ac crudelitate feneratorum et
miseriis plebis, virtutibus eius viri fortunaque, 'tum vero ego' inquit
'nequiquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem commilitonemque
meum tamquam Gallis victoribus captum in servitutem ac vincula duci videam.'
inde rem creditori palam populo solvit libraque et aere liberatum emittit, deos
atque homines obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae,
gratiam referant. acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum
augebat, cicatrices acceptas Veienti Gallico aliisque deinceps bellis
ostentans: se militantem, se restituentem eversos penates, multiplici iam sorte
exsoluta, mergentibus semper sortem usuris, obrutum fenore esse; videre lucem,
forum, civium ora M. Manli opera; omnia parentum beneficia ab illo se habere;
illi devovere corporis vitaeque ac sanguinis quod supersit; quodcumque sibi cum
patria penatibus publicis ac privatis iuris fuerit, id cum uno homine esse. his
vocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris
ad omnia turbanda consilii res. fundum in Veienti, caput patrimonii, subiecit
praeconi, 'ne quem vestrum' inquit, 'Quirites, donec quicquam in re mea
supererit, iudicatum addictumve duci patiar.' id vero ita accendit animos, ut
per omne fas ac nefas secuturi vindicem libertatis viderentur. ad hoc domi
contionantis in modum sermones pleni criminum in patres; inter quos [cum]
omisso discrimine vera an vana iaceret, thesauros Gallici auri occultari a
patribus iecit nec iam possidendis publicis agris contentos esse nisi pecuniam
quoque publicam avertant; ea res si palam fiat, exsolvi plebem aere alieno
posse. quae ubi obiecta spes est, enimvero indignum facinus videri, cum
conferendum ad redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit, tributo conlationem
factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum praedam cessisse. itaque
exsequebantur quaerendo ubi tantae rei furtum occultaretur; differentique et
tempore suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo versae erant omnium curae
apparebatque nec veri indicii gratiam mediam nec falsi offensionem fore.
15.
Ita suspensis rebus dictator accitus ab exercitu in urbem venit. postero die
senatu habito, cum satis periclitatus voluntates hominum discedere senatum ab
se vetuisset, stipatus ea multitudine sella in comitio posita viatorem ad M. Manlium
misit; qui dictatoris iussu vocatus, cum signum suis dedisset adesse certamen,
agmine ingenti ad tribunal venit. hinc senatus, hinc plebs, suum quisque
intuentes ducem, velut in acie constiterant. tum dictator silentio facto,
'utinam' inquit, 'mihi patribusque Romanis ita de ceteris rebus cum plebe
conveniat, quemadmodum, quod ad te attinet eamque rem quam de te sum
quaesiturus conventurum satis confido. spem factam a te civitati video fide
incolumi ex thesauris Gallicis, quos primores patrum occultent, creditum solvi
posse. cui ego rei tantum abest ut impedimento sim ut contra te, M. Manli,
adhorter, liberes fenore plebem Romanam et istos incubantes publicis thesauris
ex praeda clandestina evolvas. quod nisi facis, sive ut et ipse in parte
praedae sis sive quia vanum indicium est, in vincla te duci iubebo nec diutius
patiar a te multitudinem fallaci spe concitari.' ad ea Manlius nec se
fefellisse ait non adversus Volscos, totiens hostes quotiens patribus expediat,
nec adversus Latinos Hernicosque, quos falsis criminibus in arma agant, sed
adversus se ac plebem Romanam dictatorem creatum esse; iam omisso bello quod
simulatum sit, in se impetum fieri; iam dictatorem profiteri patrocinium
feneratorum adversus plebem; iam sibi ex favore multitudinis crimen et
perniciem quaeri. 'offendit' inquit, 'te, A. Corneli, vosque, patres
conscripti, circumfusa turba lateri meo? quin eam diducitis a me singuli
vestris beneficiis, intercedendo, eximendo de nervo cives vestros, prohibendo
iudicatos addictosque duci, ex eo quod afluit opibus vestris sustinendo
necessitates aliorum? sed quid ego vos de vestro impendatis hortor? sortem
reliquam ferte: de capite deducite quod usuris pernumeratum est; iam nihilo mea
turba quam ullius conspectior erit. at enim quid ita solus ego civium curam
ago? nihilo magis quod respondeam habeo quam si quaeras quid ita solus
Capitolium arcemque servaverim. et tum universis quam potui opem tuli et nunc
singulis feram. nam quod ad thesauros Gallicos attinet, rem suapte natura
facilem difficilem interrogatio facit. cur enim quaeritis quod scitis? cur quod
in sinu vestro est excuti iubetis potius quam ponatis, nisi aliqua fraus
subest? quo magis argui praestigias iubetis vestras, eo plus vereor ne
abstuleritis observantibus etiam oculos. itaque non ego vobis ut indicem
praedas vestras, sed vos id cogendi estis ut in medium proferatis.'
16.
Cum mittere ambages dictator iuberet et aut peragere verum indicium cogeret aut
fateri facinus insimulati falso crimine senatus oblataeque vani furti invidiae,
negantem arbitrio inimicorum se locuturum in vincla duci iussit. arreptus a
viatore 'Iuppiter' inquit, 'optime maxime Iunoque regina ac Minerva ceterique
di deaeque, qui Capitolium arcemque incolitis, sicine vestrum militem ac
praesidem sinitis vexari ab inimicis? haec dextra, qua Gallos fudi a delubris
vestris, iam in vinclis et catenis erit?' nullius nec oculi nec aures
indignitatem ferebant; sed invicta sibi quaedam patientissima iusti imperii
civitas fecerat, nec adversus dictatoriam vim aut tribuni plebis aut ipsa plebs
attollere oculos aut hiscere audebant. coniecto in carcerem Manlio satis
constat magnam partem plebis vestem mutasse, multos mortales capillum ac barbam
promisisse, obversatamque vestibulo carceris maestam turbam. dictator de
Volscis triumphavit, invidiaeque magis triumphus quam gloriae fuit; quippe domi
non militiae partum eum actumque de cive non de hoste fremebant: unum defuisse
tantum superbiae, quod non M. Manlius ante currum sit ductus. iamque haud
procul seditione res erat; cuius leniendae causa postulante nullo largitor
voluntarius repente senatus factus Satricum coloniam duo milia civium Romanorum
deduci iussit. bina iugera et semisses agri adsignati; quod cum et parvum et
paucis datum et mercedem esse prodendi M. Manli interpretarentur, remedio
inritatur seditio. et iam magis insignis et sordibus et facie reorum turba
Manliana erat, amotusque post triumphum abdicatione dictaturae terror et
linguam et animos liberaverat hominum.
17.
Audiebantur itaque propalam voces exprobrantium multitudini, quod defensores
suos semper in praecipitem locum favore tollat, deinde in ipso discrimine
periculi destituat: sic Sp. Cassium in agros plebem vocantem, sic Sp. Maelium
ab ore civium famem suis impensis propulsantem oppressos, sic M. Manlium mersam
et obrutam fenore partem civitatis in libertatem ac lucem extrahentem proditum
inimicis; saginare plebem populares suos ut iugulentur. hocine patiendum
fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit vir consularis? fingerent
mentitum ante atque ideo non habuisse quod tum responderet; cui servo unquam
mendacii poenam vincula fuisse? non obversatam esse memoriam noctis illius quae
paene ultima atque aeterna nomini Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum
per Tarpeiam rupem scandentis? non ipsius M. Manli, qualem eum armatum, plenum
sudoris ac sanguinis ipso paene Iove erepto ex hostium manibus vidissent?
selibrisne farris gratiam servatori patriae relatam? et quem prope caelestem,
cognomine certe Capitolino Iovi parem fecerint eum pati vinctum in carcere, in
tenebris obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam? adeo in uno omnibus satis
auxilii fuisse, nullam opem in tam multis uni esse? iam ne nocte quidem turba
ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur, cum remisso quod
erepturi erant ex senatus consulto Manlius vinculis liberatur; quo facto non
seditio finita sed dux seditioni datus est. per eosdem dies Latinis et
Hernicis, simul colonis Circeiensibus et a Velitris, purgantibus se Volsci
crimine belli captivosque repetentibus ut suis legibus in eos animadverterent,
tristia responsa reddita, tristiora colonis quod cives Romani patriae
oppugnandae nefanda consilia inissent. non negatum itaque tantum de captivis
sed, in quo ab sociis tamen temperaverant, denuntiatum senatus verbis
facesserent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos
legationis ius externo, non civi comparatum tegeret.
18.
Recrudescente Manliana seditione sub exitum anni comitia habita creatique
tribuni militum consulari potestate Ser. Cornelius Maluginensis iterum P.
Valerius Potitus iterum M. Furius Camillus quintum Ser. Sulpicius Rufus iterum
C. Papirius Crassus T. Quinctius Cincinnatus iterum. cuius principio anni et
patribus et plebi peropportune externa pax data: plebi, quod non avocata
dilectu spem cepit, dum tam potentem haberet ducem, fenoris expugnandi:
patribus, ne quo externo terrore avocarentur animi ab sanandis domesticis
malis. igitur cum pars utraque acrior aliquanto coorta esset, iam propinquum
certamen aderat. et Manlius advocata domum plebe cum principibus novandarum
rerum interdiu noctuque consilia agitat, plenior aliquanto animorum irarumque
quam antea fuerat. iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam
inexperto: spiritus dabat, quod nec ausus esset idem in se dictator quod in Sp.
Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et vinculorum suorum invidiam non
dictator modo abdicando dictaturam fugisset sed ne senatus quidem sustinere
potuisset. his simul inflatus exacerbatusque iam per se accensos incitabat
plebis animos. 'quousque tandem ignorabitis vires vestras, quas natura ne
beluas quidem ignorare voluit? numerate saltem quot ipsi sitis, quot
adversarios habeatis. quot enim clientes circa singulos fuistis patronos, tot
nunc adversus unum hostem eritis. si singuli singulos adgressuri essetis, tamen
acrius crederem vos pro libertate quam illos pro dominatione certaturos.
ostendite modo bellum; pacem habebitis. videant vos paratos ad vim; ius ipsi
remittent. audendum est aliquid universis aut omnia singulis patienda. quousque
me circumspectabitis? ego quidem nulli vestrum deero; ne fortuna mea desit
videte. ipse vindex vester, ubi visum inimicis est, nullus repente fui, et
vidistis in vincula duci universi eum qui a singulis vobis vincula depuleram.
quid sperem, si plus in me audeant inimici? an exitum Cassi Maelique exspectem?
bene facitis quod abominamini. di prohibebunt haec; sed nunquam propter me de
caelo descendent; vobis dent mentem oportet ut prohibeatis, sicut mihi dederunt
armato togatoque ut vos a barbaris hostibus, a superbis defenderem civibus. tam
parvus animus tanti populi est ut semper vobis auxilium adversus inimicos satis
sit nec ullum, nisi quatenus imperari vobis sinatis, certamen adversus patres
noritis? nec hoc natura insitum vobis est, sed usu possidemini. cur enim
adversus externos tantum animorum geritis ut imperare illis aequum censeatis?
quia consuestis cum eis pro imperio certare, adversus hos temptare magis quam
tueri libertatem. tamen, qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi
fuistis, omnia adhuc quantacumque petistis obtinuistis, seu vi seu fortuna
vestra. tempus est etiam maiora conari. experimini modo et vestram felicitatem
et me, ut spero, feliciter expertum; minore negotio qui imperet patribus
imponetis quam qui resisterent imperantibus imposuistis. solo aequandae sunt
dictaturae consulatusque, ut caput attollere Romana plebes possit. proinde
adeste; prohibete ius de pecuniis dici. ego me patronum profiteor plebis, quod
mihi cura mea et fides nomen induit: vos si quo insigni magis imperii honorisve
nomine vestrum appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea quae
voltis.' inde de regno agendi ortum initium dicitur; sed nec cum quibus nec
quem ad finem consilia pervenerint, satis planum traditur.
19.
At in parte altera senatus de secessione in domum privatam plebis, forte etiam
in arce positam, et imminenti mole libertate agitat. magna pars vociferantur
Servilio Ahala opus esse, qui non in vincla duci iubendo inritet publicum
hostem sed unius iactura civis finiat intestinum bellum. decurritur ad leniorem
verbis sententiam, vim tamen eandem habentem, ut videant magistratus ne quid ex
perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat. tum tribuni
consulari potestate tribunique plebi -- nam et [ei], quia eundem [et] suae
potestatis, quem libertatis omnium, finem cernebant, patrum auctoritati se
dediderant -- hi tum omnes quid opus facto sit consultant. cum praeter vim et
caedem nihil cuiquam occurreret, eam autem ingentis dimicationis fore
appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni plebis: 'quid patrum et
plebis certamen facimus, quod civitatis esse adversus unum pestiferum civem
debet? quid cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius adgredi est
ut suis ipse oneratus viribus ruat? diem dicere ei nobis in animo est. nihil
minus populare quam regnum est. simul multitudo illa non secum certari viderint
et ex advocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium reum
intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati favebunt
suae.'
20.
Adprobantibus cunctis diem Manlio dicunt. quod ubi est factum, primo commota
plebs est, utique postquam sordidatum reum viderunt nec cum eo non modo patrum
quemquam sed ne cognatos quidem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et
T. Manlios, quod ad eum diem nunquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et
proximi vestem mutarent: Ap. Claudio in vincula ducto C. Claudium inimicum
Claudiamque omnem gentem sordidatam fuisse; consensu opprimi popularem virum,
quod primus a patribus ad plebem defecisset. cum dies venit, quae praeter
coetus multitudinis seditiosasque voces et largitionem et fallax indicium
pertinentia proprie ad regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, apud
neminem auctorem invenio; nec dubito haud parva fuisse, cum damnandi mora plebi
non in causa sed in loco fuerit. illud notandum videtur, ut sciant homines quae
et quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata solum sed invisa etiam
reddiderit: homines prope quadringentos produxisse dicitur, quibus sine fenore
expensas pecunias tulisset, quorum bona venire, quos duci addictos prohibuisset;
ad haec decora quoque belli non commemorasse tantum sed protulisse etiam
conspicienda, spolia hostium caesorum ad triginta, dona imperatorum ad
quadraginta, in quibus insignes duas murales coronas, civicas octo; ad hoc
servatos ex hostibus cives [produxit], inter quos C. Servilium magistrum
equitum absentem nominatum; et cum ea quoque quae bello gesta essent pro
fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset,
nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis et identidem Capitolium
spectans Iovem deosque alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum
precatusque esse ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem
populi Romani dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent, et orasse
singulos universosque ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos
immortales versi de se iudicarent. in campo Martio cum centuriatim populus
citaretur et reus ad Capitolium manus tendens ab hominibus ad deos preces
avertisset, apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassent tanti
memoria decoris, nunquam fore in praeoccupatis beneficio animis vero crimini
locum. ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, unde
conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est. ibi crimen
valuit et obstinatis animis triste iudicium invisumque etiam iudicibus factum.
sunt qui per duumviros, qui de perduellione anquirerent creatos, auctores sint
damnatum. tribuni de saxo Tarpeio deiecerunt locusque idem in uno nomine et
eximiae gloriae monumentum et poenae ultimae fuit. adiectae mortuo notae sunt:
publica una, quod, cum domus eius fuisset ubi nunc aedes atque officina Monetae
est, latum ad populum est ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret;
gentilicia altera, quod gentis Manliae decreto cautum est ne quis deinde M.
Manlius vocaretur. hunc exitum habuit vir, nisi in libera civitate natus esset,
memorabilis. populum brevi, postquam periculum ab eo nullum erat, per se ipsas
recordantem virtutes desiderium eius tenuit. pestilentia etiam brevi consecuta
nullis occurrentibus tantae cladis causis ex Manliano supplicio magnae parti
videri orta: violatum Capitolium esse sanguine servatoris nec dis cordi fuisse
poenam eius oblatam prope oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus
hostium essent.
|