|
21.
Pestilentiam inopia frugum et volgatam utriusque mali famam anno insequente
multiplex bellum excepit, L. Valerio quartum A. Manlio tertium Ser. Sulpicio
tertium L. Lucretio L. Aemilio tertium M. Trebonio tribunis militum consulari
potestate. hostes novi praeter Volscos, velut sorte quadam prope in aeternum
exercendo Romano militi datos, Circeiosque et Velitras colonias, iam diu
molientes defectionem, et suspectum Latium Lanuvini etiam, quae fidelissima
urbs fuerat, subito exorti. id patres rati contemptu accidere, quod Veliternis
civibus suis tam diu impunita defectio esset, decreverunt ut primo quoque
tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo. ad quam militiam quo
paratior plebes esset, quinqueviros Pomptino agro dividendo et triumviros
Nepete coloniae deducendae creaverunt. tum, ut bellum iuberent, latum ad
populum est et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus bellum
iusserunt. apparatum eo anno bellum est, exercitus propter pestilentiam non
eductus, eaque cunctatio colonis spatium dederat deprecandi senatum; et magna
hominum pars eo ut legatio supplex Romam mitteretur inclinabat, ni privato, ut
fit, periculo publicum implicitum esset auctoresque defectionis ab Romanis metu,
ne soli crimini subiecti piacula irae Romanorum dederentur, avertissent
colonias a consiliis pacis. neque in senatu solum per eos legatio impedita est
sed magna pars plebis incitata ut praedatum in agrum Romanum exirent. haec nova
iniuria exturbavit omnem spem pacis. de Praenestinorum quoque defectione eo
anno primum fama exorta; arguentibusque eos Tusculanis et Gabinis et Labicanis,
quorum in fines incursatum erat, ita placide ab senatu responsum est ut minus
credi de criminibus, quia nollent ea vera esse, appareret.
22.
Insequenti anno Sp. et L. Papirii novi tribuni militum consulari potestate
Velitras legiones duxere, quattuor collegis Ser. Cornelio Maluginensi tertium
Q. Servilio C. Sulpicio L. Aemilio quartum tribunis ad praesidium urbis et si
qui ex Etruria novi motus nuntiarentur -- omnia enim inde suspecta erant --
relictis. ad Velitras adversus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam
colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis
hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset. oppidi
oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat nec in perniciem coloniae
pugnandum censebant. litterae Romam ad senatum cum victoriae nuntiis acriores
in Praenestinum quam in Veliternum hostem missae. itaque ex senatus consulto
populique iussu bellum Praenestinis indictum; qui coniuncti Volscis anno
insequente Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis defensam,
vi expugnarunt foedeque in captis exercuere victoriam. eam rem aegre passi
Romani M. Furium Camillum sextum tribunum militum creavere. additi collegae A.
et L. Postumii Regillenses ac L. Furius cum L. Lucretio et M. Fabio Ambusto.
Volscum bellum M. Furio extra ordinem decretum; adiutor ex tribunis sorte L.
Furius datur, non tam e re publica quam ut collegae materia ad omnem laudem
esset et publice, quod rem temeritate eius prolapsam restituit et privatim,
quod ex errore gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petiit. exactae iam
aetatis Camillus erat, comitiisque iurare parato in verba excusandae valetudini
solita consensus populi restiterat; sed vegetum ingenium in vivido pectore
vigebat virebatque integris sensibus, et civiles iam res haud magnopere
obeuntem bella excitabant. quattuor legionibus quaternum milium scriptis,
exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram diem ad Satricum profectus.
ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes militum numero quo
aliquantum praestabant, opperiebantur. postquam appropinquare Romanos
senserunt, extemplo in aciem procedunt nihil dilaturi quin periculum summae
rerum facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, quibus
solis confiderent, profuturas esse.
23.
Idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce, nec praesentis
dimicationis fortunam ulla res praeterquam unius viri consilium atque imperium
morabatur, qui occasionem iuvandarum ratione virium trahendo bello quaerebat.
eo magis hostis instare nec iam pro castris tantum suis explicare aciem sed
procedere in medium campi et vallo prope hostium signa inferendo superbam
fiduciam virium ostentare. id aegre patiebatur Romanus miles, multo aegrius
alter ex tribunis militum, L. Furius, ferox cum aetate et ingenio, tum multitudinis
ex incertissimo sumentis animos spe inflatus. hic per se iam milites incitatos
insuper instigabat elevando, qua una poterat, aetate auctoritatem collegae,
iuvenibus bella data dictitans et cum corporibus vigere et deflorescere animos;
cunctatorem ex acerrimo bellatore factum et, qui adveniens castra urbesque
primo impetu rapere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere, quid
accessurum suis decessurumve hostium viribus sperantem? quam occasionem, quod
tempus, quem insidiis instruentem locum? frigere ac torpere senis consilia. sed
Camillo cum vitae satis tum gloriae esse; quid attinere cum mortali corpore uno
civitatis quam immortalem esse deceat pati consenescere vires? his sermonibus
tota in se averterat castra; et cum omnibus locis posceretur pugna, 'sustinere'
inquit, 'M. Furi, non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos
cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat; cede unus omnibus et
patere te vinci consilio ut maturius bello vincas'. ad ea Camillus, quae bella suo
unius auspicio gesta ad eam diem essent, negare in eis neque se neque populum
Romanum aut consilii sui aut fortunae paenituisse; nunc scire se collegam
habere iure imperioque parem, vigore aetatis praestantem; itaque se quod ad
exercitum attineat, regere consuesse, non regi: collegae imperium se non posse
impedire. dis bene iuvantibus ageret quod e re publica duceret: aetati suae se
veniam etiam petere ne in prima acie esset. quae senis munia in bello sint, iis
se non defuturum: id a dis immortalibus precari ne qui casus suum consilium
laudabile efficiat. nec ab hominibus salutaris sententia nec a dis tam piae
preces auditae sunt. primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus
firmat validamque stationem pro castris opponit; ipse edito loco spectator
intentus in eventum alieni consilii constitit.
24.
Simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo non metu pedem rettulit.
lenis ab tergo clivus erat inter aciem et castra; et, quod multitudo
suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque
reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi vallo appropinquasset
hostis, erumperent. Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum
pertractus opportunus huic eruptioni fuit; versus itaque in victorem terror et
novo hoste et supina valle Romanam inclinavit aciem. instant Volsci recentes
qui e castris impetum fecerant; integrant et illi pugnam qui simulata cesserant
fuga. iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis ferociae
veterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, cum
Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis
'haec est' inquit, 'milites, pugna quam poposcistis? quis homo, quis deus est,
quem accusare possitis? vestra illa temeritas, vestra ignavia haec est. secuti
alium ducem sequimini nunc Camillum et quod ductu meo soletis vincite. quid
vallum et castra spectatis? neminem vestrum illa nisi victorem receptura sunt'.
pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa obvertique aciem viderunt
in hostem et dux, praeterquam quod tot insignis triumphis, etiam aetate
venerabilis inter prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se
offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in vicem totam
alacri clamore pervasit aciem. neque alter tribunus rei defuit sed missus a
collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando -- ad quam rem
leviorem auctorem eum culpae societas fecerat -- sed ab imperio totus ad preces
versus orare singulos universosque ut se reum fortunae eius diei crimine
eximerent: 'abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium
quam unius prudentiae dedi. Camillus in utraque vestra fortuna suam gloriam
videt; ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus,
infamiam solus sentiam.' optimum visum est in fluctuante acie tradi equos et
pedestri pugna invadere hostem. eunt insignes armis animisque qua premi parte
maxime peditum copias vident. nihil neque apud duces neque apud milites
remittitur a summo certamine animi. sensit ergo eventus virtutis enixae opem et
Volsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in veram fugam effusi, magna pars
et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris quae capta eodem
impetu sunt; plures tamen capti quam occisi.
25.
Ubi in recensendis captivis cum Tusculani aliquot noscitarentur, secreti ab
aliis ad tribunos adducuntur percontantibusque fassi publico consilio se
militasse. cuius tam vicini belli metu Camillus motus extemplo se Romam
captivos ducturum ait, ne patres ignari sint Tusculanos ab societate descisse:
castris exercituique interim, si videatur, praesit collega. documento unus dies
fuerat, ne sua consilia melioribus praeferret; nec tamen aut ipsi aut in
exercitu cuiquam satis placato animo Camillus laturus culpam eius videbatur,
qua data in tam praecipitem casum res publica esset; et cum in exercitu tum
Romae constans omnium fama erat, cum varia fortuna in Volscis gesta res esset,
adversae pugnae fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne penes M.
Furium esse. introductis in senatum captivis cum bello persequendos Tusculanos
patres censuissent Camilloque id bellum mandassent, adiutorem sibi ad eam rem
unum petit, permissoque ut ex collegis optaret quem vellet contra spem omnium
L. Furium optavit; qua moderatione animi cum collegae levavit infamiam tum sibi
gloriam ingentem peperit. nec fuit cum Tusculanis bellum: pace constanti vim
Romanam arcuerunt quam armis non poterant. intrantibus fines Romanis non
demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus agrorum intermissus;
patentibus portis urbis togati obviam frequentes imperatoribus processere;
commeatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris devehitur. Camillus
castris ante portas positis, eademne forma pacis quae in agris ostentaretur
etiam intra moenia esset scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas et
tabernis apertis proposita omnia in medio vidit intentosque opifices suo
quemque operi et ludos litterarum strepere discentium vocibus ac repletas
semitas inter volgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium qua
quemque suorum usuum causae ferrent, nihil usquam non pavidis modo sed ne
mirantibus quidem simile, circumspiciebat omnia, inquirens oculis ubinam bellum
fuisset; adeo nec amotae rei usquam nec oblatae ad tempus vestigium ullum erat
sed ita omnia constanti tranquilla pace ut eo vix fama belli perlata videri
posset.
26.
Victus igitur patientia hostium senatum eorum vocari iussit. 'soli adhuc'
inquit, 'Tusculani, vera arma verasque vires quibus ab ira Romanorum vestra
tutaremini invenistis. ite Romam ad senatum; aestimabunt patres utrum plus ante
poenae an nunc veniae meriti sitis. non praecipiam gratiam publici beneficii;
deprecandi potestatem a me habueritis; precibus eventum vestris senatus quem
videbitur dabit.' postquam Romam Tusculani venerunt senatusque paulo ante
fidelium sociorum maestus in vestibulo curiae est conspectus, moti extemplo
patres vocari eos iam tum hospitaliter magis quam hostiliter iussere. dictator
Tusculanus ita verba fecit: 'quibus bellum indixistis intulistisque, patres
conscripti, sicut nunc videtis nos stantes in vestibulo curiae vestrae, ita
armati paratique obviam imperatoribus legionibusque vestris processimus. hic
noster, hic plebis nostrae habitus fuit eritque semper, nisi si quando a vobis
proque vobis arma acceperimus. gratias agimus et ducibus vestris et
exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt et ubi nihil hostile
erat ne ipsi quidem fecerunt. pacem, quam nos praestitimus, eam a vobis
petimus; bellum eo, sicubi est, avertatis precamur; in nos quid arma polleant
vestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur. haec mens nostra est
-- di immortales faciant -- tam felix quam pia. quod ad crimina attinet quibus
moti bellum indixistis, etsi revicta rebus verbis confutare nihil attinet,
tamen, etiamsi vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter paenituerit,
tutum censemus. peccetur in vos, dum digni sitis quibus ita satisfiat'. tantum
fere verborum ab Tusculanis factum. pacem in praesentia nec ita multo post
civitatem etiam impetraverunt. ab Tusculo legiones reductae.
27.
Camillus, consilio et virtute in Volsco bello, felicitate in Tusculana
expeditione, utrobique singulari adversus collegam patientia et moderatione
insignis, magistratu abiit creatis tribunis militaribus in insequentem annum L.
et P. Valeriis -- Lucio quintum, Publio tertium -- [et] C. Sergio tertium Licinio
Menenio iterum P. Papirio Ser. Cornelio Maluginense. censoribus quoque eguit
annus, maxime propter incertam famam aeris alieni, adgravantibus summam etiam
invidiae eius tribunis plebis, cum ab iis elevaretur quibus fide magis quam
fortuna debentium laborare creditum videri expediebat. creati censores C.
Sulpicius Camerinus Sp. Postumius Regillensis, coeptaque iam res morte Postumi,
quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est. igitur cum
Sulpicius abdicasset se magistratu, censores alii vitio creati non gesserunt
magistratum; tertios creari velut dis non accipientibus in eum annum censuram
religiosum fuit. eam vero ludificationem plebis tribuni ferendam negabant:
fugere senatum testes tabulas publicas census cuiusque, quia nolint conspici
summam aeris alieni, quae indicatura sit demersam partem a parte civitatis, cum
interim obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus; passim iam sine
ullo discrimine bella quaeri: ab Antio Satricum, ab Satrico Velitras, inde
Tusculum legiones ductas; Latinis Hernicis Praenestinis iam intentari arma
civium magis quam hostium odio, ut in armis terant plebem nec respirare in urbe
aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere in contione, ubi
aliquando audiant vocem tribuniciam de levando fenore et finem aliarum
iniuriarum agentem. quod si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec
addici quemquam civem Romanum ob creditam pecuniam passuros neque dilectum
haberi, donec inspecto aere alieno initaque ratione minuendi eius sciat unus quisque
quid sui, quid alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque nervo
debeatur. merces seditionis proposita confestim seditionem excitavit. nam et
addicebantur multi, et ad Praenestini famam belli novas legiones scribendas
patres censuerant; quae utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis
impediri coepta; nam neque duci addictos tribuni sinebant neque iuniores nomina
dabant. cum patribus minor [in] praesens cura creditae pecuniae iuris
exsequendi quam dilectus esset -- quippe iam a Praeneste profectos hostes in
agro Gabino consedisse nuntiabatur -- interim tribunos plebis fama ea ipsa
inritaverat magis ad susceptum certamen quam deterruerat neque aliud ad
seditionem exstinguendam in urbe quam prope inlatum moenibus ipsis bellum
valuit.
28.
Nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romae, nullum
ducem certum esse, patres ac plebem in semet ipsos versos, occasionem rati
duces eorum raptim agmine facto, pervastatis protinus agris ad portam Collinam
signa intulere. ingens in urbe trepidatio fuit. conclamatum 'ad arma',
concursumque in muros adque portas est; tandemque ab seditione ad bellum versi
dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creavere. is magistrum equitum A.
Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum est -- tantus eius magistratus
terror erat -- simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum
sine retractatione convenere. dum conscribitur Romae exercitus, castra interim
hostium haud procul Allia flumine posita; inde agrum late populantes, fatalem
se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant; similem pavorem inde ac fugam
fore ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque
nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi die Alliam ipsam,
monumentum tantae cladis, reformidaturos? species profecto iis ibi truces
Gallorum sonumque vocis in oculis atque auribus fore. has inanium rerum inanes
ipsas volventes cogitationes fortunae loci delegaverant spes suas. Romani
contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse quem ad Regillum
lacum devictum centum annorum pace obnoxia tenuerint: locum insignem memoria
cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris quam ut timorem
faciat, ne qua terra sit nefasta victoriae suae; quin ipsi sibi Galli si
offerantur illo loco, se ita pugnaturos ut Romae pugnaverint in repetenda
patria ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint ne quis hostis qui moenia
Romana intrasset nuntium secundae adversaeque fortunae domum perferret.
29.
His utrimque animis ad Alliam ventum est. dictator Romanus, postquam in
conspectu hostes erant instructi intentique, 'videsne tu' inquit, 'A. Semproni,
loci fortuna illos fretos ad Alliam constitisse? nec illis di immortales
certioris quicquam fiduciae maiorisve quod sit auxilii dederint. at tu, fretus
armis animisque, concitatis equis invade mediam aciem; ego cum legionibus in
turbatos trepidantesque inferam signa. adeste, di testes foederis, et expetite
poenas debitas simul vobis violatis nobisque per vestrum numen deceptis.' non
equitem, non peditem sustinuere Praenestini. primo impetu ac clamore dissipati
ordines sunt dein, postquam nullo loco constabat acies, terga vertunt
consternatique et praeter castra etiam sua pavore praelati non prius se ab
effuso cursu sistunt quam in conspectu Praeneste fuit. ibi ex fuga dissipati
locum quem tumultuario opere communirent capiunt, ne, si intra moenia se
recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi
inferretur. sed postquam direptis ad Alliam castris victor Romanus aderat, id
quoque munimentum relictum; et vix moenia tuta rati oppido se Praeneste
includunt. octo praeterea oppida erant sub dicione Praenestinorum. ad ea
circumlatum bellum deincepsque haud magno certamine captis Velitras exercitus
ductus; eae quoque expugnatae. tum ad caput belli Praeneste ventum. id non vi
sed per deditionem receptum est. T. Quinctius, semel acie victor, binis castris
hostium, novem oppidis vi captis, Praeneste in deditionem accepto Romam
revertit triumphansque signum Praeneste devectum Iovis Imperatoris in
Capitolium tulit. dedicatum est inter cellam Iovis ac Minervae tabulaque sub eo
fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit: 'Iuppiter atque
divi omnes hoc dederunt ut T. Quinctius dictator oppida novem caperet'. die
vicesimo quam creatus erat dictatura se abdicavit.
|