|
1.
Annus hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus
magistratibus, praetura et curuli aedilitate; hos sibi patricii quaesivere
honores pro concesso plebi altero consulatu. Plebes consulatum L. Sextio, cuius
lege partus erat, dedit: patres praeturam Sp. Furio M. Filio Camillo,
aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P.
Cornelio Scipioni, suarum gentium viris, gratia campestri ceperunt. L. Sextio
collega ex patribus datus L. Aemilius Mamercus. Principio anni et de Gallis,
quos primo palatos per Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernicorum
defectione agitata mentio. Cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem
ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit,
nisi quod non patientibus tacitum tribunis quod pro consule uno plebeio tres
patricios magistratus curulibus sellis praetextatos tamquam consules sedentes
nobilitas sibi sumpsisset, praetorem quidem etiam iura reddentem et collegam
consulibus atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde imposita est senatui
ex patribus iubendi aediles curules creari. Primo ut alternis annis ex plebe
fierent convenerat: postea promiscuum fuit. Inde L. Genucio et Q. Servilio
consulibus et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac
periculis vacarent, pestilentia ingens orta. Censorem, aedilem curulem, tres
tribunos plebis mortuos ferunt, pro portione et ex multitudine alia multa funera
fuisse; maximeque eam pestilentiam insignem mors quam matura tam acerba M. Furi
fecit. Fuit enim vere vir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque
priusquam exsulatum iret, clarior in exsilio, vel desiderio civitatis quae
capta absentis imploravit opem vel felicitate qua restitutus in patriam secum
patriam ipsam restituit; par deinde per quinque et viginti annos -- tot enim
postea vixit -- titulo tantae gloriae fuit dignusque habitus quem secundum a
Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.
2.
Et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone consulibus
pestilentia fuit. Eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum
exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit. Et cum vis
morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione
animis ludi quoque scenici, nova res bellicoso populo -- nam circi modo
spectaculum fuerat -- inter alia caelestis irae placamina instituti dicuntur;
ceterum parva quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit.
Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria acciti,
ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari
deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus,
coepere; nec absoni a voce motus erant. Accepta itaque res saepiusque usurpando
excitata. Vernaculis artificibus, quia ister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen
histrionibus inditum; qui non, sicut ante, Fescennino versu similem
incompositum temere ac rudem alternis iaciebant sed impletas modis saturas
descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant. Livius post
aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere, idem
scilicet -- id quod omnes tum erant -- suorum carminum actor, dicitur, cum
saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante
tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu quia
nihil vocis usus impediebat. Inde ad manum cantari histrionibus coeptum
diverbiaque tantum ipsorum voci relicta. Postquam lege hac fabularum ab risu ac
soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat, iuventus
histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula
intexta versibus iactitare coepit; unde exorta quae exodia postea appellata
consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt; quod genus ludorum ab Oscis
acceptum tenuit iuventus nec ab histrionibus pollui passa est; eo institutum
manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur et stipendia, tamquam
expertes artis ludicrae, faciant. Inter aliarum parva principia rerum ludorum
quoque prima origo ponenda visa est, ut appareret quam ab sano initio res in
hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.
3.
Nec tamen ludorum primum initium procurandis religionibus datum aut religione
animos aut corpora morbis levavit; quin etiam, cum medios forte ludos circus
Tiberi superfuso inrigatus impedisset, id vero, velut aversis iam dis aspernantibusque
placamina irae, terrorem ingentem fecit. Itaque Cn. Genucio L. Aemilio Mamerco
iterum consulibus, cum piaculorum magis conquisitio animos quam corpora morbi
adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur pestilentiam quondam clavo ab
dictatore fixo sedatam. Ea religione adductus senatus dictatorem clavi figendi
causa dici iussit; dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum equitum
dixit. Lex vetusta est, priscis litteris verbisque scripta, ut qui praetor
maximus sit idibus Septembribus clavum pangat; fixa fuit dextro lateri aedis
Iovis optimi maximi, ex qua parte Minervae templum est. Eum clavum, quia rarae
per ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt eoque
Minervae templo dicatam legem quia numerus Minervae inventum sit. -- Volsiniis
quoque clavos indices numeri annorum fixos in templo Nortiae, Etruscae deae,
comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius adfirmat. -- M. Horatius
consul ea lege templum Iovis optimi maximi dedicavit anno post reges exactos; a
consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne clavi
figendi translatum est. Intermisso deinde more digna etiam per se visa res
propter quam dictator crearetur. Qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac
rei gerendae ac non solvendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum
adfectans dilectu acerbo iuventutem agitavit; tandemque omnibus in eum tribunis
plebis coortis seu vi seu verecundia victus dictatura abiit.
4.
Neque eo minus principio insequentis anni, Q. Servilio Ahala L. Genucio
consulibus, dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis. Acerbitas in
dilectu, non damno modo civium sed etiam laceratione corporum lata, partim
virgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa
erat, et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi, grave
liberae civitati, ab ostentatione saevitiae adscitum quam non magis in alienis
quam in proximis ac sanguine ipse suo exerceret. Criminique ei tribunus inter
cetera dabat quod filium iuvenem nullius probri compertum, extorrem urbe, domo,
penatibus, foro, luce, congressu aequalium prohibitum, in opus servile, prope
in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius
iuvenis cotidiana miseria disceret vere imperioso patre se natum esse. At quam ob noxam?
Quia infacundior sit et lingua impromptus; quod naturae damnum utrum nutriendum
patri, si quicquam in eo humani esset, an castigandum ac vexatione insigne
faciendum fuisse? Ne mutas quidem bestias minus alere ac fovere si quid ex
progenie sua parum prosperum sit; at hercule L. Manlium malum malo augere filii
et tarditatem ingenii insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis
vigoris sit, id exstinguere vita agresti et rustico cultu inter pecudes
habendo.
5.
Omnium potius his criminationibus quam ipsius iuvenis inritatus est animus;
quin contra se quoque parenti causam invidiae atque criminum esse aegre passus,
ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis eius malle,
capit consilium rudis quidem atque agrestis animi et quamquam non civilis
exempli, tamen pietate laudabile. Inscientibus cunctis cultro succinctus mane
in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit;
ianitori opus esse sibi domino eius convento extemplo ait; nuntiaret T. Manlium
L. Filium esse. Mox introductus -- etenim percitum ira in patrem spes erat aut
criminis aliquid novi aut consilii ad rem agendam deferre -- salute accepta redditaque
esse ait quae cum eo agere arbitris remotis velit. Procul inde omnibus abire
iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse
concepisset verba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis
nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur. Pavidus tribunus,
quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum
iuvenem et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis
cerneret, adiurat in quae adactus est verba; et prae se deinde tulit ea vi
subactum se incepto destitisse. Nec, perinde ut maluisset plebes sibi suffragii
ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium
id pro parente ausum; eoque id laudabilius erat quod animum eius tanta acerbitas
patria nihil a pietate avertisset. Itaque non patri modo remissa causae dictio
est sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit et, cum eo anno primum
placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri -- nam antea, sicut
nunc quos Rufulos vocant, imperatores ipsi faciebant --, secundum in sex locis
tenuit nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis ut qui rure et
procul coetu hominum iuventam egisset.
6.
Eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, forum medium ferme specu vasto
conlapsum in immensam altitudinem dicitur; neque eam voraginem coniectu terrae,
cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri
coeptum quo plurimum populus Romanus posset; id enim illi loco dicandum vates
canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse vellent. Tum M. Curtium,
iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes an ullum magis Romanum
bonum quam arma virtusque esset, et silentio facto templa deorum immortalium,
quae foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum, nunc in
patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem, se devovisse; equo deinde
quam poterat maxime exornato insidentem, armatum se in specum immisisse;
donaque ac fruges super eum a multitudine virorum ac mulierum congestas
lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc
appellatum. Cura non deesset, si qua ad verum via inquirentem ferret: nunc fama
rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem; et lacus nomen ab hac
recentiore insignitius fabula est. Post tanti prodigii procurationem eodem anno
de Hernicis consultus senatus, cum fetiales ad res repetendas nequiquam
misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis
censuit populusque id bellum frequens iussit. L. Genucio consuli ea provincia sorte evenit. In exspectatione civitas
erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset,
perinde ut evenisset res, ita communicatos honores pro bene aut secus consulto
habitura. Forte ita tulit casus, ut Genucius ad hostes magno conatu profectus
in insidias praecipitaret et legionibus necopinato pavore fusis consul
circumventus ab insciis quem intercepissent occideretur. Quod ubi est Romam
nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres, quantum feroces
infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis: irent crearent consules
ex plebe, transferrent auspicia quo nefas esset; potuisse patres plebi scito
pelli honoribus suis: num etiam in deos immortales inauspicatam legem valuisse?
Vindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a
quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne
deinde turbato gentium iure comitia haberentur. His vocibus curia et forum personat.
Ap. Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate eventum
reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Servilius
consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.
7.
Priusquam dictator legionesque novae in Hernicos venirent, ductu C. Sulpici
legati res per occasionem gesta egregie est. In Hernicos morte consulis
contemptim ad castra Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante
legato et plenis irae atque indignitatis militum animis eruptio est facta.
Multum ab spe adeundi valli res Hernicis afuit; adeo turbatis inde ordinibus
abscessere. Dictatoris deinde adventu novus veteri exercitus iungitur et copiae
duplicantur; et pro contione dictator laudibus legati militumque, quorum
virtute castra defensa erant, simul audientibus laudes meritas tollit animos,
simul ceteros ad aemulandas virtutes acuit. Neque segnius ad hostes bellum
apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari auctarum virium
hostis suas quoque vires augent. Omne Hernicum nomen, omnis militaris aetas
excitur; quadringenariae octo cohortes, lecta robora virorum, scribuntur. Hunc
eximium florem iuventutis, eo etiam quod ut duplex acciperent stipendium
decreverant, spei animorumque implevere; immunes quoque operum militarium
erant, ut in unum pugnae laborem reservati plus sibi quam pro virili parte
adnitendum scirent; extra ordinem etiam in acie locati quo conspectior virtus
esset. Duum milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat; ibi pari
ferme utrimque spatio in medio pugnatum est. Primo stetit ambigua spe pugna nequiquam saepe conatis equitibus
Romanis impetu turbare hostium aciem. Postquam equestris pugna effectu quam
conatibus vanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius
relictis equis, clamore ingenti provolant ante signa et novam integrant pugnam;
neque sustineri poterant, ni extraordinariae cohortes pari corporum animorumque
robore se obiecissent.
8.
Tunc inter primores duorum populorum res geritur; quidquid hinc aut illinc
communis Mars belli aufert, multiplex quam pro numero damnum est. Volgus aliud
armatorum, velut delegata primoribus pugna, eventum suum in virtute aliena
ponit. Multi utrimque cadunt, plures volnera accipiunt; tandem equites alius
alium increpantes, quid deinde restaret quaerendo, si neque ex equis
pepulissent hostem neque pedites quicquam momenti facerent? Quam tertiam
exspectarent pugnam? Quid ante signa feroces prosiluissent et alieno pugnarent
loco? -- his inter se vocibus concitati clamore renovato inferunt pedem et
primum gradu moverunt hostem, deinde pepulerunt, postremo iam haud dubie
avertunt; neque, tam vires pares quae superaverit res facile dictu est, nisi
quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere animos et minuere potuit.
Vsque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur: castrorum oppugnatione,
quia serum erat diei, abstinuere; -- diu non perlitatum tenuerat dictatorem, ne
ante meridiem signum dare posset; eo in noctem tractum erat certamen. --
postero die deserta fuga castra Hernicorum et saucii relicti quidam inventi;
agmenque fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum infrequentia
conspecta signa essent, fusum ac per agros trepida fuga palatum est. Nec
Romanis incruenta victoria fuit: quarta pars militum amissa et, ubi haud minus
iacturae fuit, aliquot equites Romani cecidere.
|