|
9.
Insequenti anno cum C. Sulpicius et C. Licinius Calvus consules in Hernicos
exercitum duxissent neque inventis in agro hostibus Ferentinum urbem eorum vi
cepissent, revertentibus inde eis Tiburtes portas clausere. Ea ultima fuit
causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae essent, cur per
fetiales rebus repetitis bellum Tiburti populo indiceretur. Dictatorem T. Quinctium
Poenum eo anno fuisse satis constat et magistrum equitum Ser. Cornelium
Maluginensem. Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule
dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante ut continuaret
consulatum, obviam eundum pravae cupiditati fuerit. Quaesita ea propriae
familiae laus leviorem auctorem Licinium facit: cum mentionem eius rei in
vetustioribus annalibus nullam inveniam, magis ut belli Gallici causa dictatorem
creatum arbitrer inclinat animus. Eo
certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra
habuere. Dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes
iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore
ripa Anienis castra posuit. Pons in medio erat, neutris rumpentibus ne timoris
indicium esset. Proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui potirentur
incertis viribus satis discerni poterat. Tum eximia corporis magnitudine in
vacuum pontem Gallus processit et quantum maxima voce potuit "quem
nunc" inquit "Roma virum fortissimum habet, procedat agedum ad
pugnam, ut noster duorum eventus ostendat utra gens bello sit melior."
10.
Diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, cum et abnuere certamen
vererentur et praecipuam sortem periculi petere nollent; tum T. Manlius L.
Filius, qui patrem a vexatione tribunicia vindicaverat, ex statione ad
dictatorem pergit; "iniussu tuo" inquit, "imperator, extra
ordinem nunquam pugnaverim, non si certam victoriam videam: si tu permittis,
volo ego illi beluae ostendere, quando adeo ferox praesultat hostium signis, me
ex ea familia ortum quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit." Tum
dictator "macte virtute" inquit "ac pietate in patrem
patriamque, T. Manli, esto. Perge et nomen Romanum invictum iuvantibus dis
praesta." Armant inde iuvenem
aequales; pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili
pugnam. Armatum adornatumque adversus Gallum stolide laetum et -- quoniam id
quoque memoria dignum antiquis visum est -- linguam etiam ab inrisu exserentem
producunt. Recipiunt inde se ad stationem; et duo in medio armati spectaculi
magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus
pares. Corpus alteri magnitudine eximium, versicolori veste pictisque et auro
caelatis refulgens armis; media in altero militaris statura modicaque in armis
habilibus magis quam decoris species; non cantus, non exsultatio armorumque
agitatio vana sed pectus animorum iraeque tacitae plenum; omnem ferociam in
discrimen ipsum certaminis distulerat. Ubi constitere inter duas acies tot
circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus velut moles superne
imminens proiecto laeva scuto in advenientis arma hostis vanum caesim cum
ingenti sonitu ensem deiecit; Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum
perculisset totoque corpore interior periculo volneris factus insinuasset se
inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit
et in spatium ingens ruentem porrexit hostem. Iacentis inde corpus ab omni alia
vexatione intactum uno torque spoliavit, quem respersum cruore collo
circumdedit suo. Defixerat pavor cum admiratione Gallos: Romani alacres ab
statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem
perducunt. Inter carminum prope in modum incondita quaedam militariter
ioculantes Torquati cognomen auditum; celebratum deinde posteris etiam familiae
honori fuit. Dictator coronam auream addidit donum mirisque pro contione eam pugnam
laudibus tulit.
11.
Et hercule tanti ea ad universi belli eventum momenti dimicatio fuit, ut
Gallorum exercitus proxima nocte relictis trepide castris in Tiburtem agrum
atque inde societate belli facta commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus mox
in Campaniam transierit. Ea fuit causa cur proximo anno C. Poetelius Balbus
consul, cum collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici provincia evenisset,
adversus Tiburtes iussu populi exercitum duceret. Ad quorum auxilium cum Galli
ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano Tusculanoque et Albano
agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae; et, cum adversus Tiburtem
hostem duce consule contenta res publica esset, Gallicus tumultus dictatorem
creari coegit. Creatus Q. Servilius Ahala T. Quinctium magistrum equitum dixit
et ex auctoritate patrum, si prospere id bellum evenisset, ludos magnos vovit. Dictator ad continendos proprio bello Tiburtes
consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante militiam
sacramento adegit. Pugnatum haud procul porta Collina est totius viribus urbis
in conspectu parentum coniugumque ac liberorum; quae magna etiam absentibus
hortamenta animi tum subiecta oculis simul verecundia misericordiaque militem
accendebant. Magna utrimque edita caede avertitur tandem acies Gallorum. Fuga
Tibur sicut arcem belli Gallici petunt; palati a consule Poetelio haud procul
Tibure excepti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus, simul cum iis intra
portas compelluntur. Egregie cum ab dictatore tum ab consule res gesta est. Et consul alter
Fabius proeliis primum parvis, postremo una insigni pugna, cum hostes totis
adorti copiis essent, Hernicos devincit. Dictator consulibus in senatu et apud
populum magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore
dictatura se abdicavit. Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum
egit: Fabio satis visum ut ovans urbem iniret. Inridere Poeteli triumphum
Tiburtes: ubi enim eum secum acie conflixisse? Spectatores paucos fugae
trepidationisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se quoque fieri
impetum viderint et sine discrimine obvios caedi, recepisse se intra urbem; eam
rem triumpho dignam visam Romanis. Ne nimis mirum magnumque censerent tumultum exciere
in hostium portis, maiorem ipsos trepidationem ante moenia sua visuros.
12.
Itaque insequenti anno M. Popilio Laenate Cn. Manlio consulibus primo silentio
noctis ab Tibure agmine infesto profecti ad urbem Romam venerunt. Terrorem
repente ex somno excitatis subita res et nocturnus pavor praebuit, ad hoc
multorum inscitia, qui aut unde hostes advenissent; conclamatum tamen celeriter
ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati. Et ubi prima lux mediocrem
multitudinem ante moenia neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus
portis egressi consules utrimque aciem subeuntium iam muros adgrediuntur;
apparuitque occasione magis quam virtute fretos venisse: adeo vix primum
impetum Romanorum sustinuere. Quin etiam bono fuisse Romanis adventum eorum
constabat orientemque iam seditionem inter patres et plebem metu tam propinqui
belli compressam. Alius adventus hostium fuit agris terribilior: populabundi
Tarquinienses fines Romanos, maxime qua ex parte Etruriam adiacent, peragravere
rebusque nequiquam repetitis novi consules C. Fabius et C. Plautius iussu
populi bellum indixere; Fabioque ea provincia, Plautio Hernici evenere. Gallici
quoque belli fama increbrescebat. Sed inter multos terrores solacio fuit pax Latinis
petentibus data et magna vis militum ab his ex foedere vetusto, quod multis
intermiserant annis, accepta. Quo
praesidio cum fulta res Romana esset, levius fuit quod Gallos mox Praeneste
venisse atque inde circa Pedum consedisse auditum est. Dictatorem dici C.
Sulpicium placuit; consul ad id accitus C. Plautius dixit; magister equitum
dictatori additus M. Valerius. Hi robora militum ex duobus consularibus exercitibus
electa adversus Gallos duxerunt. Lentius id aliquanto bellum quam parti utrique
placebat fuit. Cum primo Galli tantum avidi certaminis fuissent, deinde Romanus
miles ruendo in arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam vinceret,
dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret res, fortunae se committere
adversus hostem, quem tempus deteriorem in dies faceret, locis alienis sine
praeparato commeatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corporibus
animisque quorum omnis in impetu vis esset, parva eadem languesceret mora. His
consiliis dictator bellum trahebat gravemque edixerat poenam, si quis iniussu
in hostem pugnasset. Milites aegre id patientes primo in stationibus
vigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter
increpare quod non iussissent per consules geri bellum: electum esse eximium
imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo devolaturam in sinum
victoriam censeat. Eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his
iactare: se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine Romam ituros.
Immiscerique militibus centuriones nec in circulis modo fremere sed iam in
principiis ac praetorio in unum sermones confundi atque in contionis
magnitudinem crescere turba et vociferari ex omnibus locis ut extemplo ad
dictatorem iretur; verba pro exercitu faceret Sex. Tullius, ut virtute eius
dignum esset.
13.
Septimum primum pilum iam Tullius ducebat neque erat in exercitu, qui quidem
pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior. Is praecedens militum agmen
ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem
Tullium, imperiis oboedientissimum militem, "si licet, dictator"
inquit, "condemnatum se universus exercitus a te ignaviae ratus et prope
ignominiae causa destitutum sine armis oravit me ut suam causam apud te agerem.
Equidem, sicubi loco cessum, si terga
data hosti, si signa foede amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari
aequum censerem ut nos virtute culpam nostram corrigere et abolere flagitii
memoriam nova gloria patereris. Etiam ad Alliam fusae legiones eandem quam per
pavorem amiserant patriam profectae postea a Veiis virtute reciperavere. Nobis
deum benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria est
integra; quamquam de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas
abditos intra vallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster --
quod aegrius patimur -- exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus
iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti ut te
mancorum ac debilium ducem iudicares esse. Quid enim aliud esse causae
credamus, cur veteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus
sedeas? Utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri quam
nos de tua verius est. Sin autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et
consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe, a penatibus nostris
ablegatos tenet, quaeso, ut ea quae dicam non a militibus imperatori dicta
censeas sed a plebe patribus -- quae si, ut vos vestra habeatis consilia, sic
se sua habituram dicat, quis tandem suscenseat? -- milites nos esse non servos
vestros, ad bellum non in exsilium missos; si quis det signum, in aciem educat,
ut viris ac Romanis dignum sit, pugnaturos: si nihil armis opus sit, otium
Romae potius quam in castris acturos. Haec dicta sint patribus. Te, imperator, milites
tui oramus ut nobis pugnandi copiam facias; cum vincere cupimus, tum te duce
vincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum
sequentes currum Iovis optimi maximi templum gratantes ovantesque adire."
Orationem Tulli exceperunt preces multitudinis et undique, ut signum daret, ut
capere arma iuberet, clamabant.
14.
Dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili actam censebat tamen
facturum quod milites vellent, in se recepit Tulliumque secreto quaenam haec
res sit aut quo acta more percontatur. Tullius magno opere a dictatore petere
ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neve imperatoriae maiestatis
crederet; multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non
subtraxisse se ducem ne quis alius, quales mota creare multitudo soleret,
exsisteret; nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum. Illi quoque tamen videndum magno opere esse ut
exercitum in potestate haberet; differri non posse adeo concitatos animos;
ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur. Dum
haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra vallum Gallo abigenti duo milites
Romani ademerunt. In eos saxa coniecta a Gallis; deinde ab Romana statione
clamor ortus ac procursum utrimque est. Iamque haud procul iusto proelio res
erat, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset; adfirmata certe eo
casu Tulli apud dictatorem fides est; nec recipiente iam dilationem re, in
posterum diem edicitur acie pugnaturos. Dictator tamen, ut qui magis animis
quam viribus fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare
coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. Sollerti animo rem novam
excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque
quidam aetate, usi sunt: mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis
relictis agasones partim captivis, partim aegrorum armis ornatos imponit. His
fere mille effectis centum admiscet equites et nocte super castra in montes
evadere ac silvis se occultare iubet neque inde ante movere quam ab se
acceperint signum. Ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem coepit
sedulo, ut adversus montes consisteret hostis, instructo vani terroris
apparatu, qui quidem terror plus paene veris viribus profuit. Primo credere
duces Gallorum non descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos repente
viderunt, et ipsi avidi certaminis in proelium ruunt priusque pugna coepit quam
signum ab ducibus daretur.
15.
Acrius invasere Galli dextro cornu; neque sustineri potuissent, ni forte eo
loco dictator fuisset, Sex. Tullium nomine increpans rogitansque sicine
pugnaturos milites spopondisset? Ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi
minae iniussu imperatoris proelium inituros? En ipsum imperatorem clara voce
vocare ad proelium et ire armatum ante prima signa; ecquis sequeretur eorum qui
modo ducturi fuerint, in castris feroces, in acie pavidi? Vera audiebant;
itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent in hostium tela alienatis a
memoria periculi animis. Hic primo impetus prope vecors turbavit hostes, eques
deinde emissus turbatos avertit. Ipse dictator, post quam labantem una parte
vidit aciem, signa in laevum cornu confert, quo turbam hostium congregari
cernebat, et iis qui in monte erant signum quod convenerat dedit. Ubi inde
quoque novus clamor ortus est et tendere obliquo monte ad castra Gallorum visi
sunt, tum metu ne excluderentur omissa pugna est cursuque effuso ad castra
ferebantur. Ubi cum occurrisset eis M. Valerius magister equitum, qui
profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, ad montes silvasque
vertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti
sunt; et eorum, quos pavor pertulerat in silvas, atrox caedes post sedatum
proelium fuit. Nec alius post M. Furium quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis
egit triumphum. Auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo
quadrato saeptum in Capitolio sacravit. Eodem anno et a consulibus vario eventu
bellatum; nam Hernici a C. Plautio devicti subactique sunt, Fabius collega eius
incaute atque inconsulte adversus Tarquinienses pugnavit. Nec in acie tantum
ibi cladis acceptum quam quod trecentos septem milites Romanos captos
Tarquinienses immolarunt; qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi
Romani insignitior fuit. Accessit ad eam cladem et vastatio Romani agri, quam
Privernates, Veliterni deinde, incursione repentina fecerunt. Eodem anno duae
tribus, Pomptina et Publilia, additae; ludi votivi, quos M. Furius dictator
voverat, facti; et de ambitu ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus
tum primum ad populum latum est; eaque rogatione novorum maxime hominum
ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam
credebant.
16.
Haud aeque laeta patribus insequenti anno C. Marcio Cn. Manlio consulibus de
unciario fenore a M. Duillio L. Menenio tribunis plebis rogatio est perlata; et
plebs aliquanto eam cupidius scivit. Ad bella nova priore anno destinata
Falisci quoque hostes exorti duplici crimine quod et cum Tarquiniensibus
iuventus eorum militaverat et eos qui Falerios perfugerant cum male pugnatum
est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant. Ea provincia Cn. Manlio
obvenit. Marcius exercitum in agrum Privernatem, integrum pace longinqua,
induxit militemque praeda implevit. Ad copiam rerum addidit munificentiam, quod
nihil in publicum secernendo augenti rem privatam militi favit. Privernates cum
ante moenia sua castris permunitis consedissent, vocatis ad contionem militibus
"castra nunc" inquit "vobis hostium urbemque praedae do, si mihi
pollicemini vos fortiter in acie operam navaturos nec praedae magis quam pugnae
paratos esse." Signum poscunt ingenti clamore celsique et spe haud dubia
feroces in proelium vadunt. Ibi ante signa Sex. Tullius, de quo ante dictum
est, exclamat "adspice, imperator" inquit, "quemadmodum
exercitus tuus tibi promissa praestet", piloque posito stricto gladio in
hostem impetum facit. Sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu
avertere hostem; fusum inde ad oppidum persecuti, cum iam scalas moenibus
admoverent, in deditionem urbem acceperunt. Triumphus de Privernatibus actus.
Ab altero consule nihil memorabile
gestum, nisi quod legem novo exemplo ad Sutrium in castris tributim de
vicensima eorum qui manumitterentur tulit. Patres, quia ea lege haud parvum
vectigal inopi aerario additum esset, auctores fuerunt; ceterum tribuni plebis,
non tam lege quam exemplo moti, ne quis postea populum sevocaret, capite
sanxerunt: nihil enim non per milites iuratos in consulis verba, quamvis
perniciosum populo, si id liceret, ferri posse. Eodem anno C. Licinius Stolo a
M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille
iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset.
17a.
Novi consules inde, M. Fabius Ambustus iterum et M. Popilius Laenas iterum, duo
bella habuere, facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas gessit, qui hoste in
urbem compulso agros vastavit; Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima
pugna fuderunt. Inde terror maximus fuit quod sacerdotes eorum facibus
ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali militem Romanum insueta
turbaverunt specie. Et tum quidem velut lymphati et attoniti munimentis suis
trepido agmine inciderunt; deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum
ritu vana miracula paventes inridebant increpabantque, vertit animos repente
pudor et in ea ipsa quae fugerant velut caeci ruebant. Discusso itaque vano
apparatu hostium, cum in ipsos armatos se intulissent, averterunt totam aciem
castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta victores reverterunt,
militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pavorem. Concitatur deinde omne
nomen Etruscum et Tarquiniensibus Faliscisque ducibus ad Salinas perveniunt.
Adversus eum terrorem dictator C. Marcius Rutulus primus de plebe dictus
magistrum equitum item de plebe C. Plautium dixit. Id vero patribus indignum
videri etiam dictaturam iam in promiscuo esse; omnique ope impediebant ne quid
dictatori ad id bellum decerneretur parareturve. Eo promptius cuncta ferente
dictatore populus iussit. Profectus ab urbe utraque parte Tiberis, ratibus
exercitu, quocumque fama hostium ducebat, traiecto multos populatores agrorum
vagos palantes oppressit; castra quoque necopinato adgressus cepit et octo
milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine
auctoritate patrum populi iussu triumphavit. Quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia
haberi volebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum
redit.
|